Вопросы к двенадцати книгам Метафизики. Книги VIII-XI (XII)
Вопросы к двенадцати книгам Метафизики. Книги VIII-XI (XII)

Полная версия

Вопросы к двенадцати книгам Метафизики. Книги VIII-XI (XII)

Настройки чтения
Размер шрифта
Высота строк
Поля
На страницу:
9 из 14

Quæstio VI. Utrum cœlumsit compositum ex materia et forma.

In naturalibus quidem sempiternis etc.

QVÆRITVR circa idem capitulum utrum cœlum sit compositum ex materia et forma. Et arguitur primo quod sic. Illud quod movet seipsum est compositum ex materia et forma, seu divisibile in partem moventem et motam. movens est forma, cum formæ sit movere et agere, mota est materia, cum materiæ sit moveri et pati ex. 2. de generatione, sed cœlum movet seipsum, quia in genere corporum est deventum ad aliquod primum quod movet seipsum et hoc est cœlum ut patet. 8. physicorum. ergo est compositum ex materia et forma.

Item. quod est animatum est compositum ex materia et forma, quia anima est forma et actus corporis. ex secundo de anima, sed cœlum est animatum. 2. cœli ergo ex materia et forma. Et quod sit animatum. hoc idem vult Commentator primo et secundo huius, quod ipsum cœlum esse animatum, licet de virtutibus animæ non habeat nisi duas. scilicet desiderium et intellectum.

Item in quo forma et formatum sunt unum numero debet esse compositum ex materia et forma, quia non est intelligibile quod forma et formatum sint unum numero nisi sit constitutum ex materia et forma, sed in cœlo, forma et formatum sunt unum. per Commentatorem 1. cœli ubi dicit quod forma et formatum in cœlo sunt idem numero, licet magis diminute et receptum et receptum in forma absoluta ergo etc.

Item in omni eo quod movetur necesse est intelligere materiam, ex secundo huius: sed cœlum movetur ut patet ad sensum per stellas, ergo etc.

Item omnis substantia vel est materia, vel forma, vel compositum ex his ex 8. huius et 2. de anima, sed cœlum est substantia: nec est materia: nec forma ergo compositum. Quod sit substantia nullus dubitat, et non est materia, quia materia secundum se non movetur saltem motu locali ut patet. 5. physicorum. sed cœlum movetur per se localiter. Sicut non est forma ut patet per Commentatorem 8. et 9. huius. ubi dicit cœlum secundum se habere potentiam in vbi non prohibet ut sit materia sed bene prohibet ipsum esse formam ergo relinquitur quod sit compositum ex materia et forma.

OPPOSITUM vult Aristoteles in prædicta littera: et idem vult Commentator 1. cœli, et 1. physicorum et in tractatu de substantia orbis. quod cœlum sit subiectum simplex sine materia.

NOTANDUM Ad intellectum quæstionis distinguendum est quod hoc nomine cœlum intelliguntur quatuor secundum verba philosophorum. Uno modo dicitur cœlum totum universum corporeum constitutum ex elementis et quinta essentia. Secundo modo accipitur pro ultima sphæra totius universi quæcunque sit illa: sive octava vel nona: ut diversi dicunt astronomi. Tertio modo accipitur pro toto substantia corporea cœlesti in qua sunt stellæ fixæ vel erraticæ: sive in qua non sunt stellæ. Et ista tria habetur ab Aristotele primo cœli. Quarto modo accipitur pro toto aggregato ex mobili circulariter et motore, et sic accipitur a Commentatore 8. de anima. ubi dicit quod corpora cœlestia recipiunt intelligentias...

...et intelligit eas, et hoc non verificatur nisi per intelligentiam, quia cœlum pro corpore non intelligit intelligentiam, nec recipit eam: unde inferior sphæra intelligit superiorem tanquam suum perfectum. scilicet totum aggregatum ex mobili et motore, et secundum primum significatum dicitur liber de cœlo et mundo, idest de toto universo corporeo et congregato ex elementis et quinta essentia.

HOC viso dicendum est ad quæstionem, primo quod si loquamur de cœlo primo modo, quod non est compositum ex materia et forma. Et ratio est, quia quod est separatum ab aliquo loco et subiecto non est forma eius, quia forma non est separata loco et subiecto ab eo, cuius est forma, sed cœlum in primaria significatione est separatum ab alio loco et subiecto, ut quinta essentia est separata ab alio, quare una pars non est forma alterius, ita quod pars cœlestis non est forma sphæræ elementaris secundum primariam acceptionem formæ.

Secundo dicendum est, quod bene est compositum secundum similitudinem, et secundum acceptionem secundariam. Et causa est, quia quando aliquid continet aliud et est perfectius eo habet se ad modum formæ respectu illius et hoc vult Commentator 1. cœli, sed cœlum quod movetur circulariter est perfectius corporibus in sphæra activorum et passivorum, et continet ipsa ergo habet se ut forma, et sic cœlum est compositum ex materia et forma secundum similitudinem et secundario. Et hæc est intentio Aristotelis et Commentatoris 1. meteo. unde dixit Aristoteles ibidem, quod cœlum pro toto universo ex elementis et quinta essentia est compositum ex materia et forma, quia cœlum quod movetur circulariter est forma, et elementa quæ moventur motu recto sunt materia.

Tertio dicendum quod si cœlum accipiatur in secunda significatione, tunc non est compositum ex materia et forma. Et causa est. Illud quod movetur motu perpetuo uniformi et regulari non potest esse forma in materia, quia virtus in magnitudine perficiens materiam, et habens se inhaerenter in materia, et unam partem extra aliam, non potest movere motu perpetuo, quod vocat Commentator constitutum inesse per subiectum, quia talis virtus et forma est corruptio, sed motor sphæræ ultimæ movet motu perpetuo et uniformi. ex 8. physicorum et 12. huius, quare sic cœlum non est compositum ex materia et forma proprie dicta.

Quarto dicendum, quod cœlum sic sumptum bene est compositum ex materia et forma dicta æquivoce, et secundum similitudinem. Et causa est. Illa quorum unum agit motum et aliud recipit motum, habent convenientiam cum materia et forma; et congregatum ex eis est congregatum ex materia et forma secundum similitudinem, quia formæ est agere, alterius vero principii moveri et pati. 2. de generatione, sed motor cœli est agens motum, quia in separatis idem est agens et finis, ut dicit Commentator 12. huius et in de substantia orbis et cœlum recipit motum, ut patet ad sensum, et sic cœlum est compositum ex materia et forma æquivoce, quia dicit Commentator 1. cœli, quod natura materiæ et formæ dicitur secundum aliam et aliam acceptionem de superioribus et inferioribus. Notandum quod opiniones sunt de cœlo in tertia significatione utrum quinta essentia sit substantia composita vel simplex circumscripto mouere, et recitabo primo duas opiniones. Postea dicam ad quæstionem secundum intentionem Aristotelis et Commentatoris. Una est opinio fratris Thomæ quod cœlum sit compositum ex materia et forma de tali materia quæ sit in potentia ad esse substantiale inquantum est de se et in natura sui, hoc probat una ratione primo cœli et mundi. Omne quod est ens actu est actus, vel habens actum conceditur ab omnibus, sed cœlum est ens actu, ut patet, sed non est actus, quia sic solum comprehenderetur intellectu et non sensu quod esset intelligens intellectum, quod est falsum, quia non solum comprehenditur intellectu, sed etiam sensu. Item rectum non intelligit cum sit corpus, quod non intelligitur, ergo est habens actum, et hoc est compositum ex actu, scilicet forma, et habente actum, idest materia. Notandum ulterius propter substantiationem huius opinionis, quod dicit beatus Thomas, quod hoc cœlum sit compositum ex materia et forma substantiali tamen hoc est differenter ab istis inferioribus, quia nulla forma in inferioribus totam potentialitatem materiæ replet et satiat totum appetitum, quia semper relinquit potentiam et appetitum ad formam aliam. similiter prior ratio alterius formæ, ut anima humana quæ est perfectissima forma in inferioribus non replet totam potentialitatem materiæ et appetitum, sed adhuc relinquit in materia et appetitum et potentiam ad aliam formam, quia stat sub priuatione alterius formæ, ideo huius est corruptibilis, sed forma cœli satiat totam potentialitatem materiæ et replet totum eius appetitum et nullam priuationem et potentiam relinquit in materia ad aliam formam, ergo est incorruptibilis secundum naturam. Et huius rationem assignat, quia replet totam potentialitatem materiæ, quia est vis forma causalitate perficiens materiam, et est forma totalis. Et hoc patet per virtutem activam eius, quia est virtus activa dans vit esse non determinate sed utlibet, sicut ignis est virtus activa determinata, quia causat caliditatem determinatam et non aliud ergo materia ignis stans sub forma eius habet appetitum et potentiam ad aliam formam ergo cum forma cœli sit vis dans esse utlibet satiat totam potentialitatem materiæ non relinquens appetitum ad aliam formam et sic patet quod cœlum est compositum ex materia et forma substantialiter tamen est incorruptibile, unde materia in cœlo et in istis inferioribus est alterius rationis non propter compositionem alicuius differentiæ et formæ: per quam materia illa differant: quia materia est omnino simplex subiectum non includens aliquam differentiam et actum, per quam distinguatur, sed illa diversitas est propter habitudinem ad aliam formam, quia materia cœli habet habitudinem ad formam viam quæ replet et satiat totum appetitum et potentialitatem eius. ut dictum est, sed materia in inferioribus habet habitudinem ad formam partialem et determinatam: quare non replet totam potentialitatem materiæ: ut dictum est prius. Quicquid sit de ista opinione quia de hoc visum debit posterius tamen ista ratio non concludit propositum cum dicitur. Deus est etc. Et tu dicis quod cœlum est substantia. Conceditur. Et tu dicis quod non est actus, nego quia cœlum est actus. Ad probationem tunc idem esset intelligens et intellectum et non sentiretur. Dicendum quod verum est de actu qui est separatus a magnitudine: et est incorporeus sed non est verum de actu corporeo: quia ille extenditur et habet sensationes quia habet accidentia, ratione quorum sentitur non est intelligens. Et quod addit quod materia cœli satiatur hoc etiam non est necesse tenere: quia licet sit cœli sit vis excellentior respectu inferiorum ut nobilior: tamen quod est in uno orbe et parte cœlesti sit forma et excellentior et nobilior quam in alio orbe, quia semper continens est minus nobile contento, ex 4. physicorum ergo sicut forma orbis inferioris est ignobilior forma superioris: per consequens appetit formam quia materia quæ est in inferioribus sub forma ignobiliori appetit formam nobiliorem. similiter materia cœlestis sub forma orbis inferioris: quæ est minus nobilis appetit formam orbis nobilioris. Alia est opinio fratris Ægidii qui fecit tractatum de ista materia: et tenet, quod corpus cœleste sit compositum ex materia et forma substantiali perficiente materiam secundum esse et habere esse inhaerenter in materia. Et addit quod diversificat istam opinionem a prædicta, quia dicit, quod materia cœli est eiusdem rationis cum materia inferiorum quantum est in se. Primam conclusionem probat tribus rationibus. Prima sumitur ex parte extensionis et dimensionis. Secunda sumitur ex parte raritatis et densitatis. Tertia ex parte indivisionis. Prima ratio est: si cœlum non esset compositum ex materia et forma, non posset esse extensum et dimensionatum, sed hoc est falsum, quia est extensum et dimensionatum quod requirit esse quantum et extensum. unde etiam hoc patet ad sensum, quia cœlum tantæ magnitudinis est ut ambitus terræ nullus sit respectu eius, immo etiam respectu minimæ stellæ, ut probatur in astrologia, et ut dicitur primo meteoricorum consequentia patet per Commentatorem primo tractatu de substantia orbis, quod si forma præcederet dimensionem in materia, tunc non esset extensa omnino, sed esset indivisibilis, quia forma non extenditur extensione materiæ: ergo si cœlum esset sine omni materia corporali...

...non esset extensum, nec haberet partem extra partem. Sed ex concessis ab eo, quia illa differunt in raritate et densitate: illa substantia est composita ex materia et forma, cuius partes differunt penes rarum et densum, et probat hanc per Aristotelem 1. de generatione, ubi loquitur contra Empedoclem. qui dixit elementa non habere materiam, et tamen concedebat quod comparantur secundum rarum et densum. Et ex hoc concludit Aristoteles contra eum, quia si elementa comparantur secundum rarum et densum, oportet quod conveniant in una materia et subiecto communi, et sic Aristoteles vult quod illa quorum partes differunt per rarum et densum, convenire in materia.

Item, hoc patet per diffinitionem rari et densi, quia densum est quod plus habet de materia et minus de forma: habet formam imperfectiorem. Sed e converso, rarum est quod minus habet de materia et plus de forma: perfectiorem formam. ergo per diffinitionem densi et rari patet quod cuius partes differunt raritate et densitate, tale est compositum ex materia et forma, sed partes cœli sunt huiusmodi, quia stella est densior pars sui orbis: et partes non stellatæ sunt rariores, ut dicit Commentator 2. cœli et in de substantia orbis. Etiam una pars cœli eclipsat a materia, ut patet de luna.

Item illa forma quæ non est de se indiuiduata ut esse in materia, quia dato quod non sit in materia, tunc esset indiuiduata de se, quia in separatis a materia non differt caro et carnis esse, suppositum et quidditas, sed forma cœli de se non est indiuiduata per Aristotelem primo cœli, ubi dicit, quod differt dicere cœlum et hoc cœlum. Tunc probat secundum. illa subiecta sunt eiusdem rationis, quorum utrumque est in pura potentia, quia distinctio non est nisi per actum, quia actus separat et distinguit. 7. huius. ergo quod est in pura potentia non habet actum, per quem distinguatur, sed materia cœli et inferiorum est huiusmodi quia materia inferiorum, nec quid, nec quale, nec quantum etc. 7. huius, sed est in pura potentia, ut exponit ibi Commentator, sed materia cœli est in pura potentia, aliter ex ipsa et forma cœli non fieret per se unum. Et confirmatur. Sicut non est nisi unus actus omnino purus, sic non est nisi una materia omnino pura et unius rationis, sed non est nisi unus actus omnino purus, ut patet de deo. 12. huius, et 5. physicorum et materia est pura potentia et diversificata, immo et non diversificata in inferioribus et superioribus.

Modo frater Ægidius addit, quod licet in cœlo sit materia eiusdem rationis cum materia inferiorum quantum est de se, tamen per formam differt, quia forma corporis cœlestis differt a forma inferiorum, quia forma cœli non habet contrarium. ideo non relinquit in materia aliquam potentiam et appetitum ad aliam formam, quia materia stans sub una forma non appetit aliam, nisi illa forma habeat contrarium, et possit ei succedere in materia. Quare materia cœli non habet contrarium: patet, quia motus cœli non habet contrarium ex primo cœli ergo nec forma habet contrarium, et per consequens cœlum non est generabile et corruptibile, quia generatio est de contrario in contrarium in substantia, sed forma inferiorum vel per se vel saltem per dispositiones accidentales ut alii dicunt corrumpuntur formæ inferiorum et succedunt sibi in materia.

QUICQUID sit de conclusione, tamen rationes non concludunt. Ad primam, si cœlum esset compositum etc. consequentia negatur, quia non obstante hoc quod cœlum non habeat materiam et formam adhuc potest habere dimensiones et esse extensum, sicut figura determinata. Ad probationem. Forma materiæ extendit etc. Conceditur. Forma materialis non extenditur nisi extensione materiæ, quia si forma materialis præcederet dimensiones in materia tunc esset indivisibilis, sed forma immaterialis et ingenerabilis non est nata extendi per materiam corpoream, quæ subiiciat eam, sed per suam formam quæ inest ibi ut subiecto simpliciter. unde etiam Commentator dicit hoc in de substantia orbis: intellexit de forma materiali et generabili. Ad aliam. Illa substantia est composita etc. per istam rationem probaret quod cœlum haberet materiam, quæ sit subiectum generationis, quia Aristoteles arguit ibi contra Empedoclem qui dixit quod prima elementa sunt ingenerabilia et incorruptibilia, et non habent materiam. modo Aristoteles vult probare quod sint generabilia et corruptibilia et non solum quod habeant materiam, et hoc probatur ex concessis ab eo, quia illa differunt in raritate et densitate: illa substantia est composita ex materia et forma, cuius partes differunt penes rarum et densum, et probat hanc per Aristotelem 1. de generatione, ubi loquitur contra Empedoclem. qui dixit elementa non habere materiam, et tamen concedebat quod comparantur secundum rarum et densum. Et ex hoc concludit Aristoteles contra eum, quia si elementa comparantur secundum rarum et densum, oportet quod conveniant in una materia et subiecto communi, et sic Aristoteles vult quod illa quorum partes differunt per rarum et densum, convenire in materia.

Item, hoc patet per diffinitionem rari et densi, quia densum est quod plus habet de materia et minus de forma: habet formam imperfectiorem. Sed e converso, rarum est quod minus habet de materia et plus de forma: perfectiorem formam. ergo per diffinitionem densi et rari patet quod cuius partes differunt raritate et densitate, tale est compositum ex materia et forma, sed partes cœli sunt huiusmodi, quia stella est densior pars sui orbis: et partes non stellatæ sunt rariores, ut dicit Commentator 2. cœli et in de substantia orbis. Etiam una pars cœli eclipsat a materia, ut patet de luna.

Item illa forma quæ non est de se indiuiduata ut esse in materia, quia dato quod non sit in materia, tunc esset indiuiduata de se, quia in separatis a materia non differt caro et carnis esse, suppositum et quidditas, sed forma cœli de se non est indiuiduata per Aristotelem primo cœli, ubi dicit, quod differt dicere cœlum et hoc cœlum. Tunc probat secundum. illa subiecta sunt eiusdem rationis, quorum utrumque est in pura potentia, quia distinctio non est nisi per actum, quia actus separat et distinguit. 7. huius. ergo quod est in pura potentia non habet actum, per quem distinguatur, sed materia cœli et inferiorum est huiusmodi quia materia inferiorum, nec quid, nec quale, nec quantum etc. 7. huius, sed est in pura potentia, ut exponit ibi Commentator, sed materia cœli est in pura potentia, aliter ex ipsa et forma cœli non fieret per se unum. Et confirmatur. Sicut non est nisi unus actus omnino purus, sic non est nisi una materia omnino pura et unius rationis, sed non est nisi unus actus omnino purus, ut patet de deo. 12. huius, et 5. physicorum et materia est pura potentia et diversificata, immo et non diversificata in inferioribus et superioribus.

Modo frater Ægidius addit, quod licet in cœlo sit materia eiusdem rationis cum materia inferiorum quantum est de se, tamen per formam differt, quia forma corporis cœlestis differt a forma inferiorum, quia forma cœli non habet contrarium. ideo non relinquit in materia aliquam potentiam et appetitum ad aliam formam, quia materia stans sub una forma non appetit aliam, nisi illa forma habeat contrarium, et possit ei succedere in materia. Quare materia cœli non habet contrarium: patet, quia motus cœli non habet contrarium ex primo cœli ergo nec forma habet contrarium, et per consequens cœlum non est generabile et corruptibile, quia generatio est de contrario in contrarium in substantia, sed forma inferiorum vel per se vel saltem per dispositiones accidentales ut alii dicunt corrumpuntur formæ inferiorum et succedunt sibi in materia.

QUICQUID sit de conclusione, tamen rationes non concludunt. Ad primam, si cœlum esset compositum etc. consequentia negatur, quia non obstante hoc quod cœlum non habeat materiam et formam adhuc potest habere dimensiones et esse extensum, sicut figura determinata. Ad probationem. Forma materiæ extendit etc. Conceditur. Forma materialis non extenditur nisi extensione materiæ, quia si forma materialis præcederet dimensiones in materia tunc esset indivisibilis, sed forma immaterialis et ingenerabilis non est nata extendi per materiam corpoream, quæ subiiciat eam, sed per suam formam quæ inest ibi ut subiecto simpliciter. unde etiam Commentator dicit hoc in de substantia orbis: intellexit de forma materiali et generabili. Ad aliam. Illa substantia est composita etc. per istam rationem probaret quod cœlum haberet materiam, quæ sit subiectum generationis, quia Aristoteles arguit ibi contra Empedoclem qui dixit quod prima elementa sunt ingenerabilia et incorruptibilia, et non habent materiam. modo Aristoteles vult probare quod sint generabilia et corruptibilia et non solum quod habeant materiam, et hoc probatur..

...inquisitione physica, sed postquam iam cognita est, tunc primo test attribui aliis. Ingenerabilibus et incorruptibilibus, ut cœlo. Dicendum quod ista ratio non valet, quia fundatur super hoc quod cœlum sit compositum ex materia et forma carens contrario, illud est contra Commentatorem primo cœli. unde arguit sic, quod si forma in materia est carens contrario et generatione, tunc natura egisset otiose hoc est contra dignitatem naturæ. consequentiam declarat, quia materia non est propter aliud, nisi ut ex ipsa cum forma fiat aliud. modo si forma in materia non haberet contrarium, tunc ex materia non posset aliquid fieri cum forma, quia alia forma nunquam generaretur in materia, quod est falsum, et contra Commentatorem. unde Commentator subdit quod sicut abscisio est finis cultelli et cultellus esset otiosus, si nunquam incideret, sic generatio est finis materiæ: unde si forma nunquam generaretur in materia, tunc materia esset otiosa. ista est ratio Commentatoris bona et indissolubilis secundum naturam, quod cœlum non habet materiam primo modo dictam, et ponit eam primo cœli.

Secundo dicendum, quod cœlum habet bene materiam secundo modo: scilicet materiam vnde et quo, quia est subiectum simplex ad vbi. Et ratio est. Illud quod movetur secundum vbi et vbi, tale debet habere materiam, quia motus requirit subiectum et materiam, quia est actus entis in potentia. 3. physicorum ergo quod movetur secundum vbi debet habere materiam, quæ est in potentia ad vbi, sed cœlum est huiusmodi quia cœlum movetur secundum vbi, ut patet de se. quia in hoc conveniunt omnes leges, quia sicut transmutatio in substantiam fecit nos materiam primam cognoscere, sic transmutatio in vbi fecit nos cognoscere materiam localem: ut dicit Commentator octavo huius. Et hoc etiam expresse videtur velle Aristoteles octavo huius, illo capitulo, de materiali autem substantia, ubi dicit sic. In naturalibus quidem sempiternis autem substantiis alia ratio forsan, quædam materiam non habent aut non talem, sed solum secundum locum mobilem. Notandum quod rationes conclusionis cœli in quarta significatione accepti probantur, sicut conclusiones cœli in secunda significatione, quia capiendo cœlum cum motore non est compositum ex materia et forma proprie dicta, quia forma in materia non movet motu perpetuo et uniformi et ratio prius est tacta, sed tamen est compositum ex materia et forma improprie dicta et similitudinarie, quia illa quorum unum agit motum, et aliud motum recipit, habent convenientiam cum materia et forma, et aggregatum ex eis est compositum ex materia et forma secundum similitudinem, et hæc ratio prius tacta est.

Notandum quod hic sunt dubia contra positionem Aristotelis et Commentatoris de cœlo in tertia significatione, quia probatur quod cœlum habeat materiam, quæ est in potentia ad esse. Quia substantia habens vel potens deficere ab operatione propria habet materiam quæ est in potentia ad esse, quia si deficeret ab operatione deficeret etiam in substantia maioris manifestationis, quia quod potest deficere a propria operatione, potest corrumpi et habere materiam, quæ est in potentia ad esse, quia si deficeret ab operatione et remaneret in substantia, tunc esset otiosum, quod est contra dignitatem naturæ, sed cœlum potest deficere a propria operatione, quia motus cœli potest non esse, et sic cœlum potest non moveri quod est propria operatio eius ergo habet materiam quæ est in potentia ad esse. Item. illa substantia quæ dependet ab agente debet habere materiam, quia potentiæ activæ debet respondere potentia passiva; quia agens non producit aliquid nisi ex materia et subiecto, ut patet primo physicorum. sed cœlum dependet a causa agente, ut patet per Commentatorem in de substantia orbis ubi dicit quod cœlum indiget virtute activa, quia movens totum est agens totum ergo habet materiam. Item diversitas motus non arguit diversitatem mobilis nisi ex diversitate formæ, quia ignis sit diversus a terra non tantum ex diversitate motus convincitur, sed etiam ex eo quod ignis habet aliam formam substantialem a terra, sed ex diversitate motuum corporum cœlestium ad motum inferiorum arguitur diversitas mobilium ex primo cœli, quia per diversitatem motus cœli circularis arguitur quod cœlum sit alterius naturæ ab inferioribus quæ moventur motu recto, et ista ratio est fortior ad probandum quod cœlum sit compositum ex materia et forma, ut dicit Commentator primo cœli.

Item. in corpore cœlesti circumscripto motore, aut differt res sensata ab intellecta, aut non, per divisionem sufficientem si differt, tunc cœlum oportet quod sit compositum ex materia et forma: si non differt, tunc idem esset sensatum et intellectum, quod est absurdum, et istam rationem ponit Commentator primo cœli.

На страницу:
9 из 14