
Полная версия
Вопросы к двенадцати книгам Метафизики. Книги VIII-XI (XII)
Incipit Liber Octavus
Quæstio I. Utrum materiasit separabilis secundum esse a forma.
Sensibiles autem substantiæ etc.
QVÆRITVR circa octavum huius, et quærat primo circa dictam partem. Utrum materia sit separabilis secundum esse a forma. Et arguitur quod sic. Unumquodque potest separari ab eo quod non est sibi essentiale et proprium, quia res non potest separari ab illo quod est sibi essentiale et proprium, sed potest separari ab illo quod non est sibi essentiale et proprium, quia hoc non determinat sibi, sed nulla forma est essentialis et propria materiæ, cum materia sit indifferens ad quamlibet formam. ergo etc.
Item. Illud quod est substantiale alicui non tollit accidentale. hæc est manifesta, sed materia est substantia essentialiter et forma accidit materiæ: materia potest esse et separari a forma. ergo etc.
Item. Separata omni forma a materia, vel materia manet, vel non, hæc est manifesta, per sufficientem divisionem, sed si non manet, tunc est corruptibilis quod est contra Aristotelem primo physicorum. quia dicit quod sit ingenita et incorruptibilis, ergo manet. et per consequens separabilis a materia.
OPPOSITUM videtur Aristoteles in littera prædicta. ubi dicit, materiam vero dico quæ non hoc aliquod ens actu. Ex hoc posset argui. Si materia esset separata vel separabilis a forma tunc posset esse aliquod ens hoc, sed hoc est falsum secundum Aristotelem.
AD quæstionem dicendum primo quod materia secundum esse non separatur a forma substantiali omni, ita quod sub nulla sit. Et ratio est. Omne quod est per se, vel est actus, vel habens actum, per sufficientem divisionem, sed materia prima, neque est actus, neque habens actum, quia non est actus cum sit in pura potentia, nec habet actum qui sit de essentia eius. ut vult Commentator primo physicorum et in de substantia orbis. et ita non potest esse circumscripta omni forma.
Item si materia esset separabilis a forma secundum esse tunc post separationem vel esset in actu vel in potentia et hoc est manifesta per divisionem sufficientem, sed neutro modo potest dici non est in actu, quia non habet esse actuale, nec est in potentia, quia sublata omni forma a materia materia nullam habet potentiam ad formam, quia non esset mobilis et apta disponi ad formas, quia motus et dispositio non debetur nisi enti in actu, et sic tollitur potentia materiæ ad formas, et per consequens eius natura cum potentia sit proprium materiæ.
Si materia prima separaretur ab omni forma, tunc non esset in eodem loco cum generato, sed hoc est falsum per Aristotelem primo de generatione, quia quod generatur et materia ex qua generatur debent esse in eodem loco. consequentia patet. quia nihil est in loco nisi ens in actu et dimensionatum terminatis dimensionibus, ergo dicit Aristoteles primo de generatione. quod materia non separatur a morpheis et passionibus idest a formis. Et dicit Commentator primo physicorum et in de substantia orbis. quod materia nunquam denudatur ab omnibus formis. Et dicit Commentator quod non denudatur ab omnibus.
...forma simul sed semper stat sub aliqua. Unde si hoc esset tunc materia simul esset actu et non actu, hoc est falsum. quia patet quod per se stat et existit hoc est actu vel actus sed materia non est in actu cum sit in potentia circumscriptis omnibus formis. Secundo dicendum quod etiam non potest separari a forma quo ad perfectam rationem. Et causa est. Illud non perfecte cognoscitur et complete sine forma quod est in pura potentia, quia illud a quo intellectus movetur debet esse in actu, cum intellectus sit in potentia passiva, et hoc patet ex nono huius. et tertio de anima, sed materia prima est huiusmodi, quia materia est in pura potentia. unde licet intellectus distinguere possit inter essentiam materiæ et formam, in complete et perfecte essentiam materiæ apprehendere non potest sine forma. Et hæc est intentio Aristotelis 1. physicorum. ubi dicit quod natura non est scibilis nisi in analogiam ad formam. Et hoc declarat in artificialibus et hoc idem vult Commentator ibidem. et in de substantia orbis. et 8. huius. quia transmutatio in substantia facit scire materiam primam, sicut transmutatio secundum locum fecit scire materiam localem. unde per obiectionem et receptionem formarum substantialium devenimus in cognitionem materiæ primæ. quia oportet aliquid subiici et manere in transmutatione et contrariis quæ concordia non conducit discordiam. primo physicorum.
AD rationes. Ad primam. unumquodque potest separari etc. conceditur. Tu dicis. quod forma substantialis etc. Dicendum quod ista forma singularis non est essentialis et propria materiæ primæ. Ideo potest materia separari ab hac forma, vel illa successive et divisim. sed tamen simul et coniunctim non separatur a qualibet forma, quia semper stat sub aliqua. unde hoc est proprium materiæ semper esse sub aliqua forma, licet non semper stet sub ista forma, non tamen denudatur simul ab omnibus formis, quia quando abiicit unam formam assumit aliam. Ad aliam. Illud quod est substantiale alicui etc. conceditur. nisi dependeat ab eo in esse. Et tu dicis. quod forma est accidentalis materiæ, conceditur. Et tamen quia materia dependet in esse a forma. Ideo non separatur a qualibet forma, unde proprium est ei stare sub aliqua forma, sicut et potentia est proprium accidens materiæ. Vel potest aliter dici ad minorem. quia forma non accidit materiæ, sicut accidens subiecto, sed dicitur accidens, quia est extra essentiam materiæ sicut indiuiduum accidit speciei et species generi, sed hoc non obstante genus non separatur ab omnibus speciebus, nec species ab omnibus indiuiduis, quia semper est in aliquo supposito. sicut vult Aristoteles in prædicamentis, quia sunt non existentibus primis substantiis impossibile est aliquod aliorum remanere, sic non existentibus formis substantialibus impossibile est remanere materiam. unde bene volo quod materia sit ingenita et incorruptibilis secundum Aristotelem tamen si nulla forma substantialis esset materia non esset, quia nihil prohibet conditionale esse verum, cuius antecedens est falsum et impossibile. Ad aliam scilicet separata omni forma etc. Dicendum quod materia non remaneret. Et tu dicis, quod falsum est quia est ingenita et incorruptibilis, conceditur secundum naturam rei inquantum semper stat sub aliqua forma, sed tamen si separaretur ab omni forma substantiali, materia non remaneret, nec quo ad esse, nec quo ad potentiam. unde quando Aristoteles dicit quod sit incorruptibilis non intelligit quo ad separationem ab omni forma, sed est incorruptibilis semper stans sub aliqua forma.
Quæstio II. Utrum formanaturalis sit separabilis a materia secundum esse
CONSEQUENTER quæritur circa eandem partem. Utrum forma naturalis sit separabilis a materia secundum esse.
ARGUITUR primo quod sic. Intellectus est forma naturalis et est separabilis a materia secundum esse, ergo forma naturalis separatur a materia secundum esse. Maior est manifesta, quia naturalis determinat de intellectu. ut patet tertio de anima. et hoc non esset nisi esset forma naturalis. minor patet per Aristotelem 12. huius. ubi dicit quod nulla forma præcedit compositum sed simul incipit esse cum composito. tamen aliqua manet post compositum sicut anima. sed non omnis anima: sed tamen intellectus. et sic intellectus separabilis est a materia secundum esse.
Item. quod non dependet ab alio in causalitate, hoc potest separari ab eo secundum esse. quia quod aliquid non potest separari ab aliquo secundum esse, hoc ideo est quia dependet ab eo in causalitate, sed forma non dependet ab aliquo, ut materia in causalitate, quia forma non dependet ab ea, cum nullam habeat causalitatem super formam. ergo potest separari.
Item. quando aliquid debetur alicui primo et aliis, debetur per illud. illud potest convenire primo remotis posterioribus, quia caliditas primo debetur igni, et per ignem debetur aliis calidis. Et si caliditas removeretur ab aliis calidis adhuc remaneret in igne. sed esse primo debetur formæ et aliis per formam, quia forma est primo causa essendi, ergo forma secundum esse potest separari a materia.
OPPOSITUM vult Aristoteles in prædicta littera ubi dicit quod de numero formarum, alia est separabilis, alia non separabilis. ita quod Aristoteles vult quod quædam formæ sunt separabiles a materia secundum esse, sicut formæ abstractæ quædam autem non, sicut naturales formæ, et materiales formæ, unde etiam Commentator primo physicorum. dicit quod de numero substantiarum et formarum quædam sunt materiales, sicut illæ quæ non separantur a materia et deducuntur de potentia materiæ. Aliæ sunt non materiales, sicut separabiles a materia.
DICENDUM est ad quæstionem: primo quod forma naturalis materialis non separatur a materia secundum esse. Et causa est. Actus inherens non separatur ab eo, cuius est actus, quia si actus inherens separaretur a materia, tunc idem esset inherens et non inherens, quod est contradictio. sed forma materialis est actus inherens, cum perficiat materiam inherenter, et deducatur de potentia materiæ ergo separari non potest.
Item. si forma materialis esset separabilis a materia, tunc posset remanere post corruptionem compositi sed hoc est falsum, quia forma simul est et non est cum formato, ut vult Aristoteles 12. huius. consequentia patet. quia si forma esset separabilis a materia, tunc quando separaretur, tunc compositum non esset: et tamen remaneret forma.
Item. illa forma quæ constituitur per materiam, et per subiectum inhereter non separatur a materia secundum esse, sed formæ naturales et materiales constituuntur per materiam et subiectum. unde etiam Commentator vocat eas formas constitutas per subiectum. sicut patet. 8. physicorum et de substantia orbis. ergo non separatur a materia.
Item. si forma materialis esset separabilis a materia, tunc per se existeret quod est contra Aristotelem septimo huius, ubi loquitur contra Platonem. qui voluit quod forma separatim produceretur et existeret divisim, et nunc poneretur in materiam. unde etiam Commentator dicit octavo huius. quod generans non largitur multitudinem, quod ponat formam in materiam divisim productam, sed tamen largitur perfectionem. consequentia patet. quia si forma separaretur a materia, tunc per se existeret.
Secundo dicendum. quod forma naturalis immaterialis, ut est intellectus est inseparabilis a materia secundum esse. Et causa est illa forma potest separari a materia, quæ non educitur de potentia materiæ, sed formæ immateriales ut intellectus sunt huiusmodi ut vult Aristoteles in tertio de anima. et in de animalibus. unde etiam Aristoteles dicit secundo de anima. Separatur enim hoc ab hoc, sicut perpetuum a corruptibili et loquitur de intellectu.
Item. alia ratio secundum Commentatorem accipitur licet sit contra fidem et veritatem. Actus non inherens separatur a materia secundum esse, sed intellectus est actus non inherens, quia Commentator vult quod intellectus non sit forma substantialis et inherens secundum esse, sed tamen secundum appropriationem. De hoc non plus ad præsens, quia pertinet ad tertium de anima.
Notandum quod si aliquis quæreret utrum forma naturalis esset separabilis a materia secundum rationem, diceretur quod bene est separabilis a materia significata non tamen a materia in communi secundum rationem, si ratio accipiatur per cognitionem intellectus, sicut dividitur, unde Aristoteles in septimo huius unde.
...quod bene in diffinitione eius ponitur materia cum sit pars substantiæ determinans eam. unde etiam Aristoteles 2. de anima dicit animam et corpus, physicus etc. Tamen aliqui dicunt quod forma naturalis est illud quod est et absolute considerata potest separari tam a materia quam a conditione et cum rationem, hoc tamen est contra Aristotelem dicentem in 7. et septimo huius. formæ naturales habent se velut simile. quod concernunt materiam, per hoc differunt a mathematicis formis, quæ habent se ut concavum, quia separantur a materia secundum rationem. licet non secundum esse et Aristoteles ibi loquitur de formis naturali secundum illud quod est et abstractæ.
AD rationes. Ad primam patet ex dictis, quia positum est quod formæ naturales materiales non sunt separabiles a materia secundum esse, sed forma naturalis immaterialis potest separari a materia. Ad aliam. aliqui dicunt maiorem esse falsam, quia subiectum non dependet in causalitate a propria passione. ut homo risibilis non tamen potest separari secundum esse a propria passione. Aliter potest dici concedendo maiorem. Ad minorem. quod forma non dependet etc. dicitur quod immo. quia materia et forma sunt sibi invicem causæ, quia forma est causa materiæ, quia dat esse sibi et materia est causa formæ, quia ipsam supportat. Ad aliam. quod aliquid etc. Dicendum quod verum est, si illud est per se existens tunc potest separari ab aliis, sed si non est per se existens non. et sic est in proposito, quia forma non per se existit sed in materia, ergo non potest ab ea separari. Alii dicunt negando minorem. quod forma non contingit esse primo, quia esse per se est compositum, sed forma est in quo compositum habet esse.
Quæstio III. Utrum nomenspeciei significet formam per prius vel substantiam compositam.
Oportet autem non ignorare etc.
QVÆRITVR circa sequens capitulum utrum nomen speciei significet formam per prius, vel substantiam compositam. Et arguitur primo quod tantum significet substantiam compositam ex materia et forma, per nomen speciei significatur essentia speciei quia nomen significat essentiam rei. et nomen speciei significat essentiam speciei, sed species sola diffiniatur, sed et species est ex materia et forma, vel principalius saltem apud illos qui volunt materiam pertinere ad quidditatem: etc.
Item illud significatur nomine speciei, quod prædicatur de indiuiduo, quia species prædicatur de indiuiduis, hoc est compositum ex materia et forma quia forma in recto non prædicatur de indiuiduo, sed tamen compositum ex materia et forma etc. Item et suppono ex quarto huius quod ratio quam significat nomen est diffinitio. Ex hoc arguitur. Si res se habet ad diffiniri, sic ad significari ex supposito: imo est meripsum et essentia. et sic intelligas de illa via quia ratio quam significat nomen est diffinitio, sed diffinitio rei est materia et forma, ex 7. huius quia in diffinitione rerum naturalium capitur materia et forma ergo res per nomen significatur cum materia et forma.
OPPOSITUM videtur velle Aristoteles et Commentator: quia Aristoteles dicit, nomen speciei significat substantiam quæ est forma, et substantiam quæ est composita ex materia et forma. et Commentator dicit quod nomen speciei per prius significat formam et per posterius compositum.
NOTANDUM quod est una opinio, quæ videtur ponere tres vias de ista quæstione. In prima via ponitur una distinctio formæ. quod quædam est forma totius sicut humanitas est forma totius et in illa etiam accipitur materia. ut dicunt. Alia est forma partis, ut anima vel alia forma. tunc dicitur quod si accipiatur forma totius, tunc nomen speciei per primo significat formam, ut homo significat humanitatem et secundario significat compositum ex humanitate et habente humanitatem. Et dicunt hanc fuisse intentionem Commentatoris, quia dicunt quod significat formam, et consequenter significat rem habentem formam prout consequens significatum est in habitudine et respectu ad consequens significatum. Ideo bene dicit quod significat unum in respectu ad aliud. Sed si quæratur de forma partis, tunc nomen speciei per prius significat compositum ex materia et forma, et per posterius formam, et causam assignant, quia forma non est tota essentia rei sed pars essentiæ. Secunda via est. et distinguit inter illud quod significat. et quod est ratio significandi, quia dicunt quod modus significandi sequitur modum intelligendi, et modus intelligendi sequitur modum essendi, modo videmus quod in essendo differt illud quod est, et illud quod est ratio essendi, quia illud quod est, est ipsum compositum, sed ratio essendi est forma. Similiter est in eo quod intelligitur, quia aliud est quod intelligitur, et aliud ratio intelligendi. sic ergo in eo quod significatur, quia aliud est quod significatur quia est hoc compositum. et aliud est ratio significandi et est forma. Et addit quod sicut est in eo quod compositum habet attributionem ad formam, sicut ad rationem essendi, ita est in significando. Et dicunt istam fuisse intentionem Commentatoris. Et dicunt quod unum et idem nomen respicit compositum et formam, sed non æqualiter quia compositum respicit, sicut quod significatur et forma sicut illud quod est ratio significandi. Tertia via est ponendo differentiam inter illud cui imponitur nomen, et illud a quo imponitur. nomen enim imponitur habenti formam, sed tamen imponitur a forma. Et quia habens formam est compositum. ideo nomen imponitur ipsi composito. sed tamen imponitur a forma et dicitur istum modum et viam esse idem cum secundo. quia illud quod est ratio significandi et intelligendi est ratio imponendi, et sic ista tertia via oritur a secunda. Notandum quod ista opinio non valet. immo videtur esse contra Aristotelem et Commentatorem, quia quod dicunt in prima via distinguendo inter formam totius et partis non valet, quia forma partis est tota quidditas rei quia forma hominis substantialis est tota quidditas hominis, et est humanitas et materia non est de essentia hominis, sed tantum defert formam et humanitatem. Ex hoc expresse patet per Aristotelem quia ubicumque loquitur de forma quæ est distincta causa a materia, vocat eam quod quid est: quod non esset nisi formam diceret totam quidditatem rei. Et ista est intentio Commentatoris in septimo. ubi dicit quod quidditas hominis uno modo est homo. et alio modo non est homo, est homo pro forma, sed non est homo pro composito ex materia et forma. ergo prima via non videtur valere, cum fundetur super hoc quod materia ad quidditatem non pertineat et quod forma non sit tota quidditas sed pars. Similiter secunda via et tertia non valent. unde bene volo, quod forma sit ratio significandi qua significat compositum sed tamen forma bene significat per nomen speciei cum importet totam essentiam, sicut etiam forma est ratio essendi compositi. quia compositum non est nisi per formam, sed tamen forma etiam est in alio, licet non per se existens, sic tamen primo et per se est in alio. et sic intelligas de illa via.
DICENDUM ergo ad quæstionem aliter secundum intentionem Aristotelis et Commentatoris. quod nomen speciei per prius significat formam et secundario compositum ex materia et forma. Et hoc probatur. quando duo sic se habent quod unum est causa alterius. et aliquod nomen debetur eis, principalius et dignius debetur causæ et causato. sed forma est causa quia est forma, et substantiam quæ est composita ex materia et forma. et Commentator dicit quod nomen speciei per prius significat formam et per posterius compositum. Et hoc probatur. quando duo sic se habent quod unum est causa alterius. et aliquod nomen debetur eis, principalius et dignius debetur causæ et causato. sed forma est causa compositionis inquantum significatur per nomen, quia forma causat actum in composito, et compositum non habet actum essentiæ nisi per formam, per quam actum significatur compositum ergo nomen speciei principalius significat formam et dignius quam compositum. unde Commentator dicit quod nomen speciei significat verum quod est in actu, et forma est causa actus in composito. Et addit Commentator quod cum duo fuerint, quorum unum est causa reliqui, illud quod est causa dignius habebit nomen, quia illud habet nomen per primum. Et declarat in exemplo, quia res calidæ non habent nomen caloris nisi per formam.
...calore ignis qui est in fine et in summo. ergo ignis dignius habet nomen caloris. et hoc concordat cum dicto Aristotelis secundo huius. et primo poste. et sic vult Commentator expresse quod nomen speciei principalius et dignius significat formam. Et posset adduci ratio. quia nomen speciei significat quidditatem principalius et secundario habens quidditatem. et hæc est manifesta apud omnes, sed forma est tota quidditas speciei quod patet per Aristotelem in littera. quia dicit. si substantia significat compositum ex materia et forma, tunc substantia et quod quid est non sunt idem, sed si substantia significat formam, tunc substantia et quod quid est sunt idem.
AD rationes. Ad primam patet, quia concessum est quod forma est tota essentia rei, et materia non pertinet ad quidditatem nisi tanquam subiectum deferens quidditatem et formam. Ad aliam. Illud significatur per nomen speciei etc. Dicendum quod hoc significatur nomine speciei principalius quod prædicatur de indiuiduo, non tamen in recto. sed in obliquo quia quidditas non prædicatur. sed in obliquo de indiuiduo cum indiuiduum addat aliquid super quidditatem. unde non dico sortes est homo pro forma, sed est ex homine, sed illud significatur nomine speciei secundario, quod prædicatur de indiuiduo in recto et hæc substantia composita quia sortes est homo pro substantia composita. Ad aliam, quod significat etc. conceditur. Et quando dicitur sic se habet res ad diffiniri conceditur. Modo tu dicis. quod in diffinitione rerum naturalium ponitur materia. Dicendum quod materia non ponitur quod pertinet ad quidditatem, et sit pars quidditatis, sed tantum ponitur in diffinitione tanquam subiectum deferens quidditatem. unde licet sit pars substantiæ compositæ, tamen non est pars quidditatis. Et ita etiam est in significando quod nomen speciei significat substantiam compositam, quia materia est pars illius compositi, et etiam in diffinitione substantiæ compositæ ponitur materia. et tamen nomen speciei etiam significat formam principalius, in cuius diffinitione non ponitur materia. ut pars ut visum est prius.
Quæstio IIII. Utrum numeridifferant specie.
Et quemadmodum nec a numero ablato etc.
QVÆRITVR circa istam partem. utrum numeri differant specie. Arguitur primo quod sic, quia plus differunt binarius et ternarius quam duo binarii, hæc est de se nota, sed duo binarii differunt numero. ut dualitas in sorte et Plato differt numero a dualitate in Cicerone et Gilberto, ergo binarius et ternarius differunt plus quam numero, sed non possunt plus differre quam specie ergo numeri differunt specie.
Item. si numeri essent eiusdem speciei, tunc omnis passio quæ competit uni numero competeret alteri sed hoc est falsum, quia impar per se competit ternario, sed non competit binario, vel quaternario. consequentia patet. nam illa quæ sunt eiusdem speciei, quicquid per se competit uni, per se competit alteri, ut risibile competit sorti ergo et Platoni. et hoc vult expresse Commentator secundo cœli, ubi dicit. quod illa quæ sunt eiusdem speciei indiuidua conveniunt per se accidentibus, ergo differunt specie.
Item, si numeri essent eiusdem speciei, tunc de numeris non esset scientia, sed hoc est inconveniens, quia est arithmetica. consequentia patet, quia de quo est scientia debet habere partes quæ accidunt sub scientia et arte, quia scientia est unius generis subiecti partes et passiones considerans, sed indiuidua non cadunt sub arte, quia descendentia a generalissimis usque ad specialissima iubet Plato quiescere ut dicit Porphyrius.
Item, diffinitiones differunt specie quia alia est diffinitio asini et alia est diffinitio equi: et differunt secundum speciem sicut differunt in specie ergo numeri per Aristotelem in littera ubi comparat diffinitiones numeris ergo numeri differunt specie.
Item, illa differunt secundum speciem, quæ differunt secundum formas, quia differentia secundum formas est specifica ut vult Commentator 10. huius, sed de numeri differunt secundum formam quia habent diversas formas, quia in binario alia est descriptio in duobus, sed in ternario est descriptio in tribus.
OPPOSITUM arguitur. una species non componitur ex alia, sed unus numerus componitur ex alio, ut ternarius ex binario, et hoc probatur. Illud quod excedit aliquid in aliqua proportione componitur ex eo ex 4. physicorum, capitulo de vacuo ubi Aristoteles probat quod plenum non habet proportionem ad vacuum secundum excessum, quia tunc componeretur ex vacuo, sicut quattuor habent se ad duo secundum proportionem duplam, unde componitur ex duobus, sed unus numerus excedit alium in aliqua proportione, vel secundum proportionem ut ternarius excedit binarium in proportione sesquialtera.
Item si numeri differrent specie, tunc in speciebus iretur in infinitum, sed hoc est falsum, quia licet in indiuiduis eatur in infinitum secundum successionem non tamen itur in infinitum in speciebus. consequentia patet, quia in numeris itur in infinitum per appositionem unitatis, ut patet tertio physicorum et de 10. etc.







