Вопросы к двенадцати книгам Метафизики. Книги VIII-XI (XII)
Вопросы к двенадцати книгам Метафизики. Книги VIII-XI (XII)

Полная версия

Вопросы к двенадцати книгам Метафизики. Книги VIII-XI (XII)

Настройки чтения
Размер шрифта
Высота строк
Поля
На страницу:
11 из 14

Item. scientia est res repræsentans rem extra vel saltem consequitur ipsam. Ex hoc arguitur ubi non est una species et similitudo repræsentans rem extra, ibi non est una scientia hæc est manifesta ex dictis. sed una similitudo et ratio non potest esse contrariorum, quia si esset una ratio et similitudo contrariorum, tunc contraria essent eadem, unde alia est species et similitudo albi et nigri, et similiter intellectio de potentia rationali respectu oppositorum. Secunda dicendum quod una et eadem scientia et potentia est contrariorum subiective. Et causa est: illa sunt unum subiective, quæ simul sunt in eodem subiecto. sed scientia contrariorum sunt simul in intellectu, quia non opponuntur in intellectu, quia illa sunt opposita non compatiuntur se in eodem subiecto. ut album et nigrum non opponuntur in intellectu, sed bene se compatiuntur, immo ista scientia magis perficiuntur per earum simul coexistentiam: quia opposita iuxta se posita magis elucescunt. Et sic patet ad auctoritatem Aristotelis quia est intelligenda quod una scientia est oppositorum subiective, quia sunt in uno subiecto, sed non est intelligendum quod una sit scientia formaliter et essentialiter.

AD rationes patet sicut se habent privative etc. Dicendum quod est simile et dissimile. Est simile in hoc quod unum contrariorum assimilatur privationi, sed est dissimile, quia ambo contraria sunt entia positiva, sed unum oppositorum privative est non ens ergo non oportet quod si privatio cognoscatur per speciem habitus quod etiam contrarium cognoscatur per speciem sui contrarii. Aliter potest dici concedendo maiorem. Ad minorem quod una scientia etc. Conceditur. subiective, tamen formaliter non quia privatio scitur alia scientia quam scientia habitus, sed originale privatio dependet in cognoscendo ab habitu. de hoc habet videri 3. de anima.

Quæstio XI. Utrumdifferentia possibilis sit bene data.

Sunt autem quidam qui dicunt etc.

QVÆRITVR circa hoc capitulum. Utrum potentia activa præcedat actum. Arguitur quod non. Causa et effectus simul sunt et fiunt. 2. physicorum sed potentia activa est causa actus ergo simul est cum actu ergo etc.

Item. si potentia activa præcederet actum, quæreretur utrum potentia activa sit principium sufficiens principium actus vel non, et hoc patet per sufficientem divisionem, si dicatur quod sit sufficiens principium actus, tunc quare ratione habitus actum posterius et nunc, si autem non est sufficiens principium actus, tunc oportet quod indigeat transmutetur et sic erit potentia passiva quia potentia circa quod cadit transmutatio est passiva, et sic potentia activa erit passiva.

Item, si potentia præcederet actum, tunc ad hoc quod exerceat actum, oportet quod determinetur per aliud ad actum, sed tunc est falsum, quia omne determinans aliud, oportet habere...

...re potentiam activam, tunc quæreretur utrum illa potentia præcedat actum vel non si præcedit actum, nunc erit processus in infinitum si autem non præcedat actum, tunc eadem erit potentia contrariorum, sicut una potentia currendi et non currendi ergo si potentia reducatur ad actum, oportet quod totus actus potentiæ ponatur in actu, et sic aliquis simul curret et non curret, quod est contradictio. Item potest esse continuum dividi in infinitum. ex 6. physicorum et 1. cœli modo si actu ponitur divisum sequitur impossibile quod infinitum esset pertransitum.

OPPOSITUM vult Aristoteles in prædicta littera ubi dicit, quod possibile est cuius actus si extiterit nullum sequitur impossibile.

AD quæstionem dicendum quod definitio possibilis est bene data, et accipitur hic ut distinguitur contra necessarium et impossibile. Et causa est. nihil ordinatur ad impossibile quia potentia non ordinatur ad illud quod est impossibile, quia ad impossibile nulla est potentia. aliter potentia esse et potentia non esse esset frustra, sed potentia ordinatur ad actum cum sit in eodem potentia et actus. Item si actus possibilis ponitur in esse, vel hoc est possibile vel est impossibile, per sufficientem divisionem, non potest dici quod sit impossibile quia sic impossibile sequeretur possibile, quod est absurdum. probatio, quia ad quodcumque sequitur impossibile, illud est impossibile. et consequens. modo actus possibilis habet se ut antecedens. et impossibile habet se ut consequens. ergo si possibile ordinatur ad actum qui in esse est impossibile, tunc ad possibile sequitur impossibile, quod est absurdum. Et confirmatur. Quando oppositum consequentis sequitur oppositum antecedentis, tunc prima consequentia erit bona. ex primo posteriorum. modo sic est, quia si est aliquid possibile ad quod sequitur actus, tunc etiam actus est possibilis. si a sequitur b si a est possibile b est possibile modo si actus est impossibilis tunc etiam illud ex quo sequitur est impossibile, quia impossibile non sequitur nisi ex impossibili ergo illud quod est possibile erit impossibile, quod est falsum, ergo prior consequentia fuit vera, quod si aliquid est possibile ad actum quod actus sit possibilis. Item possibile dividitur contra necessarium et contra impossibile. ergo si actus eius inexisteret nullum sequitur impossibile, licet aliquando falsum, antecedens patet, quia ita accipitur hic possibile quod non est necessarium, nec impossibile, quia non semper est, sicut necessarium. nec semper non est, sicut impossibile. consequentia patet, quia ex eo quod possibile dividitur contra necessarium distat ab actu, ex eo autem quod dividitur contra impossibile non repugnat sibi actus. ergo de essentia possibilis sunt duo. scilicet distantia ab actu et non repugnantia ad actum. ex eo quod distat ab actu si ponatur in actu sequitur falsum, ex eo quod non repugnat sibi actus, si ponatur in actu non sequitur impossibile. possibile ergo si posito in actu potest sequi falsum, sed nunquam sequitur impossibile ut si dicatur. homo potest sedere ex eo quod non sedet potest distare ab actu, et ideo si ponatur in actu sequitur falsum, quia falsum est ipsum sedere, sed quia sibi non repugnat iste actus qui est sedere ideo hoc posito in esse non sequitur impossibile.

AD rationes. Ad primam possibile est omne corruptibile corrumpi, Conceditur, omne corruptibile per se acceptum potest corrumpi, et etiam hoc posito in actu, nullum sequitur impossibile, sed non est possibile quod omne corruptibile simul corrumpatur, sed corrumpitur successive, quia corrupto uno generatur aliud, et e converso, quia corruptio unius est generatio alterius, et sic materia non stat sine omni forma. Ad aliam. possibile est Sortem currere et non currere simul, Dicendum quod hoc, quod est simul determinat currere, sic est falsum, quia aliquis non habet potentiam currendi et non currendi simul, sed simul determinat habere potentiam sic est verum, quia aliquis possibilis est quod simul habet potentiam currendi et non currendi. Et quod dicitur quod una est potentia contrariorum, de hoc visum est prius, quia est una secundum subiectum, non autem formaliter et essentialiter, unde alia potentia est ad currere et alia ad non currere, et alia est ad sanare et alia ad egrotare, unde potentia sunt diversæ, sicut et actus.

Quæstio XII. Utrum aliquidsit possibile in rerum natura quod nunquam erit.

Est autem possibile esse.

QVÆRITVR utrum differentia possibilis sit bene data. Et arguitur primo quod non. Quia possibile est quod omne corruptibile corrumpatur ut patet 1. cœli, sed hoc posito sequitur impossibile, quia tunc materia remaneret sine omni forma et sic differentia possibilis non erit bene data. quæ est quod possibile est cuius actus si extiterit nullum sequitur impossibile. Item, possibile est Sortem currere et non currere modo ponatur in actu quod simul currat et non currat, tunc sequitur impossibile, quod contradictoria simul verificentur de eodem. Sed forte diceretur quod non est possibile Sortem currere et non currere simul, sed successive, ita quod unum non inheret reliquum non inheret. Hoc non valet, quia una est potentia contrariorum, sicut una potentia currendi et non currendi ergo si potentia reducatur ad actum, oportet quod totus actus potentiæ ponatur in actu, et sic aliquis simul curret et non curret, quod est contradictio. Item potest esse continuum dividi in infinitum. ex 6. physicorum et 1. cœli modo si actu ponitur divisum sequitur impossibile quod infinitum esset pertransitum.

OPPOSITUM vult Aristoteles in prædicta littera ubi dicit, quod possibile est cuius actus si extiterit nullum sequitur impossibile.

AD quæstionem dicendum quod definitio possibilis est bene data, et accipitur hic ut distinguitur contra necessarium et impossibile. Et causa est. nihil ordinatur ad impossibile quia potentia non ordinatur ad illud quod est impossibile, quia ad impossibile nulla est potentia. aliter potentia esse et potentia non esse esset frustra, sed potentia ordinatur ad actum cum sit in eodem potentia et actus. Item si actus possibilis ponitur in esse, vel hoc est possibile vel est impossibile, per sufficientem divisionem, non potest dici quod sit impossibile quia sic impossibile sequeretur possibile, quod est absurdum. probatio, quia ad quodcumque sequitur impossibile, illud est impossibile. et consequens. modo actus possibilis habet se ut antecedens. et impossibile habet se ut consequens. ergo si possibile ordinatur ad actum qui in esse est impossibile, tunc ad possibile sequitur impossibile, quod est absurdum. Et confirmatur. Quando oppositum consequentis sequitur oppositum antecedentis, tunc prima consequentia erit bona. ex primo posteriorum. modo sic est, quia si est aliquid possibile ad quod sequitur actus, tunc etiam actus est possibilis. si a sequitur b si a est possibile b est possibile modo si actus est impossibilis tunc etiam illud ex quo sequitur est impossibile, quia impossibile non sequitur nisi ex impossibili ergo illud quod est possibile erit impossibile, quod est falsum, ergo prior consequentia fuit vera, quod si aliquid est possibile ad actum quod actus sit possibilis. Item possibile dividitur contra necessarium et contra impossibile. ergo si actus eius inexisteret nullum sequitur impossibile, licet aliquando falsum, antecedens patet, quia ita accipitur hic possibile quod non est necessarium, nec impossibile, quia non semper est, sicut necessarium. nec semper non est, sicut impossibile. consequentia patet, quia ex eo quod possibile dividitur contra necessarium distat ab actu, ex eo autem quod dividitur contra impossibile non repugnat sibi actus. ergo de essentia possibilis sunt duo. scilicet distantia ab actu et non repugnantia ad actum. ex eo quod distat ab actu si ponatur in actu sequitur falsum, ex eo quod non repugnat sibi actus, si ponatur in actu non sequitur impossibile. possibile ergo si posito in actu potest sequi falsum, sed nunquam sequitur impossibile ut si dicatur. homo potest sedere ex eo quod non sedet potest distare ab actu, et ideo si ponatur in actu sequitur falsum, quia falsum est ipsum sedere, sed quia sibi non repugnat iste actus qui est sedere ideo hoc posito in esse non sequitur impossibile.

AD rationes. Ad primam possibile est omne corruptibile corrumpi, Conceditur, omne corruptibile per se acceptum potest corrumpi, et etiam hoc posito in actu, nullum sequitur impossibile, sed non est possibile quod omne corruptibile simul corrumpatur, sed corrumpitur successive, quia corrupto uno generatur aliud, et e converso, quia corruptio unius est generatio alterius, et sic materia non stat sine omni forma. Ad aliam. possibile est Sortem currere et non currere simul, Dicendum quod hoc, quod est simul determinat currere, sic est falsum, quia aliquis non habet potentiam currendi et non currendi simul, sed simul determinat habere potentiam sic est verum, quia aliquis possibilis est quod simul habet potentiam currendi et non currendi. Et quod dicitur quod una est potentia contrariorum, de hoc visum est prius, quia est una secundum subiectum, non autem formaliter et essentialiter, unde alia potentia est ad currere et alia ad non currere, et alia est ad sanare et alia ad egrotare, unde potentia sunt diversæ, sicut et actus. Ad aliam...

...omnium est possibile etc. Dicendum quod sicut est possibile, sic posito in actu non sequitur impossibile, quia continuum possibile est dividi in infinitum non secundum actum perfectum, sed secundum imperfectum cuius semper est permixta potentia, quia nunquam dividitur nisi adhuc aliquid remaneat dividendum. unde actus non potest separari a potentia unde continuum est divisibile secundum quodlibet signum quo ad actum imperfectum non quo ad actum perfectum, quia totum sit divisum secundum quodlibet signum, sed secundum quodlibet signum, sed secundum aliquod est divisum, et secundum aliquod remanet dividendum.

Quæstio XIII. Utrumpotentia rationalis determinetur ad unum per voluntatem et proheresim.

Si autem est quod dictum est possibile inquan tum sequitur etc.

QVÆRITVR circa hanc partem. Utrum aliquid sit possibile in rerum natura quod nunquam erit. Et arguitur quod sic auctoritate Aristotelis in prædicta littera ex diffinitione possibilis data quod non est aliquid possibile, quod tamen nunquam erit, sicut aliqui existimabant ut impossibile esset. Aristoteles dicit hic in littera. Item, si hoc esset, tunc aliquod possibile esset impossibile hoc est falsum de eo, quia possibile et impossibile per se opponuntur consequentiæ patet per Commentatorem 9. huius. ubi dicit. Quod nihil erit possibile, ergo si possibile quod nunquam erit est impossibile. Item, si hoc esset, tunc aliquid haberet potentiam ad generationem quod nunquam generaretur: sed hoc est falsum quia dicit Commentator 9. huius. nihil potentiam habet ad corruptionem quin corrumpatur et nihil habet potentiam ad generationem quin generetur. consequentia patet, quia illa generaliter est possibile quod nunquam generabitur.

OPPOSITUM arguitur. Aliquid est generabile quod nunquam generabitur, ut communiter dicitur auctoritate Aristotelis 2. de generatione quia licet omne corruptibile de necessitate corrumpatur, non tamen omne generabile de necessitate generabitur. ut dicit. Futurum est incedere quis non incedet, et sic possibilis est incessus in aliquo qui nunquam incedet. consequentia patet quia cum aliquid est generabile quod nunquam generabitur et generabile est possibile ergo aliquid erit possibile quod nunquam erit.

NOTANDUM quod aliqui dicunt ad quæstionem secundum intentionem Aristotelis quod nullum sempiternum est corruptibile sive potens non esse, et hoc probat per 1. cœli. Unde ad hoc probandum supponunt duo. Primo quod possibili in esse posito, nullum sequitur inconveniens, licet aliquando sequatur falsum. Et hoc non indiget declaratione. Secundo supponunt quod duo contradictoria non possunt esse simul, nec etiam duo contraria, licet aliquis simul habeat potentiam sedendi et non sedendi componendo ly simul cum habere potentiam et non cum sedere unde hæc est prima dignitas Aristotelis 4. huius non contingit idem simul esse et non esse. His suppositis arguitur sic. Illud est impossibile quod si ponatur corruptum sequitur impossibile ex diffinitione impossibilis. possibile est, quo posito nullum sequitur impossibile. Per oppositum impossibile est quo posito sequitur impossibile, sed si sempiternum ponitur corruptum, tunc sequitur impossibile quod aliquid simul esset et non esset in eodem instanti quia qua parte est sempiternum est semper, et sic in quolibet tempore, Et qua parte est corruptibile, et corruptum est quo tempore non est. et sic simul esset et non esset in eodem tempore unde omnes naturales in hoc conveniunt, quod nullum sempiternum est corruptibile. Tunc dicunt isti duo, quod ista ratio est diminuta de ista conclusione, tunc ex alio latere et eodem vigore concluditur quod nullum semper non ens est possibile. Et per conversionem nullum possibile est semper non ens. Et arguunt sic. Illud est impossibile quo posito sequitur impossibile, ex diffinitione impossibilis sed si semper non ens ponitur possibile, sequitur impossibile. scilicet aliquid simul esse et non esse eo quod est semper non ens in quolibet instanti temporis: habet non esse, sed ex eo quod est possibile tunc aliquando erit et habet esse, quia possibili in esse posito etc. et sic aliquid simul erit, et non erit ergo relinquitur quod nullum semper non ens est possibile, et convertatur quod nullum possibile est semper non ens, et sic omne possibile aliquando erit. Alio modo formatur ista ratio, et redit in idem. Si aliquid est possibile in futuro quod nunquam erit, tunc idem simul potest esse et non esse, componendo ly simul cum esse, sed hoc est impossibile ex secunda suppositione, consequentia patet, quia posito quod est possibile, similiter potest non esse? quia ponitur nunquam esse. Et confirmatur. si est aliquid possibile in futuro in aliquo instanti, significetur illud instans in quo possibile est esse et non esse in quo instanti. A. modo illud possibile sit b. et b. potest esse in a. et etiam non esse in a. quia nunquam erit. et sic potest simul esse et non esse, et per consequens simul erit et non erit in a. Item, semper ens et semper non ens sunt opposita etiam similiter necessarium et impossibile. ex 1. cœli et 2. peri hermenias. Et hoc sic arguitur. Omne semper ens est necessarium, ergo semper non ens est impossibile antecedens ex 1. cœli. consequentia patet sicut propositum in proposito, sic oppositum in opposito etc. et tenet in præteritis pro se et eodem genere oppositionis. Item, si aliquid est possibile quod nunquam erit tunc aliquid est semper non ens. et non semper non ens sed hoc est impossibile quia ista sunt opposita consequentia patet, quia possibile ponitur non semper non ens. et quod nunquam erit est semper non ens. Et istæ priores duæ rationes sunt fundamenta Aristotelis propinquius, sed istæ ultimæ sunt fundamenta Aristotelis.

NOTANDUM quod isti movent dubia contra istam positionem. Si non est aliquod possibile quin erit, tunc omnia futura de necessitate evenient, hoc est falsum. 2. perihermenias. quia tunc non oporteret consiliari et negociari. consequentia patet quia postquam omne possibile ex necessitate erit, tunc omne futurum ex necessitate eveniret. unde et Commentator dicit 2. physicorum dicens omnia evenire de necessitate est vanus. et in physica contradiceretur ei. Item, hæc positio contradicit libertati arbitrii. Liberum arbitrium sit, hoc est falsum. et contra omnes leges. consequentia patet quia liberum est possibile eligere, et nihil eligit hoc. si ergo non esset aliquod possibile quod nunquam erit tunc non habet potentiam eligendi quod nunquam eligit. Item, si omne possibile aliquando erit, tunc nihil erit contingens ad utrumlibet sed hoc est falsum. 1. priorum. consequentia patet, quia de ratione contingentis est possibile esse et tamen nunquam sit si tamen nihil est possibile nisi aliquando erit, tunc non erit contingens ad utrumlibet. Item, si omne possibile ex necessitate aliquando erit tunc nullus esset homo vituperabilis propter vitia nec laudandus propter virtuosa: hoc est falsum. consequentia patet, quia propter ea quæ de necessitate fiunt, aliquis nec laudatur, nec vituperatur. Et confirmatur dicit Aristoteles 3. ethicorum his quæ insunt a natura non debet aliquis increpari, quia turpem a natura nullus increpat sicut cæco nato, sed miseretur eis, sed si aliquis transgreditur legem habet impossibile tiam facere secundum legem, quia non potest aliud. unde si haberet potentiam facere secundum legem, tunc necessario adimpleret legem et sic non vituperarentur ex transgressione legis, similiter non laudaretur ex observatione et impletione. Item, tunc non esset punitio malorum actuum, sed hoc est contra omnes leges, consequentia patet. quia punitio est ad hoc quod non operetur simile malum quod operari fuerunt, et quod possunt facere. consequentia tenet quia de necessitate vel facient et sic non debent puniri, vel de necessitate non facient, et sic iterum non debet puniri. Item, possibile est quod aliquis moriatur antequam cogitet aliquod cogitabile, ut quod triangulus habeat tres angulos æquales duobus rectis et nunquam cogitabit tale cogitabile. Tunc quæritur utrum post hanc potentiam cogitandi, immo utrum prius habuit potentiam cogitandi illud cogitabile vel non. Si dicat quod sic. scilicet quod habeat potentiam cogitandi illud, tunc non omne possibile erit ex necessitate. Si dicatur quod non habuerit potentiam cogitandi illud hoc est falsum quia potentia cogitativa sequitur humanam formam per se et accidentis, quæ consequuntur speciem aliam quam per se etiam consequuntur individua eiusdem speciei ut patet per Commentatorem 2. cœli, et per Aristotelem. Item, si hoc tunc nullum animal esset cæcum a nativitate, nec surdum, hoc est falsum, consequentia patet quia si cæcus est a nativitate, tunc nunquam videbit ergo non habet potentiam ad videndum, quia omne potens necessario erit de necessitate in quod non uidet. tamen aptum natum uidere. Item, si omne possibile aliquando ex necessitate erit, tunc nihil erit frustra hoc est falsum. 2. physicorum consequentia patet, quia frustra est quod aptum natum est aliquid ingerere, nec tamen assequitur. et sic si omne possibile ex necessitate erit, tunc nihil erit frustra quodlibet enim attingit finem suum. Item, dicit Commentator 9. cœli quod licet potentia ad corruptionem non possit esse infinita, tamen potentia ad generationem secundum accidens est infinita ut remota potentia. si tunc omne possibile aliquando ex necessitate erit, tunc potentia non est infinita ad generationem.

AD ista dubia respondetur secundum intentionem Aristotelis. Ad primam. Si omne possibile etc. Dicendum quod duplex est necessitas, continua et intercisa. Continua necessitas est qua aliquid habet esse in quolibet tempore: et quolibet instanti temporis, ut homo in speciebus habet necessitatem continuam quia secundum propriam in omni tempore habet esse. Sed necessitas discontinua est duplex. quædam est necessitas discontinua determinata quo ad naturam et quo ad nos. Sed alia est necessitas indeterminata quo ad nos et determinata naturæ, necessitas intercisa determinata naturæ et nobis est in extremis partibus temporis sed in medio tempore non est eiusdem naturae mediæ mensura medii temporis tunc dubium est determinare scitum. et quo ad nos, et quo ad naturam ut eclipsis solis vel lunæ est necessaria necessitate discontinua, determinata tamen naturæ et nobis unde aliquando est, et aliquando non est. ut in medio tempore inter duo tempora extrema in quibus est et est determinata naturæ quia tempus in quo est notum natura litteræ etiam est notum quo ad nos secundum philosophiam quanto tempore non erit, et in quo tempore erit. Sed necessitas intercisa et indeterminata nobis, determinata tamen naturæ est, et certa naturaliter quanto tempore non erit, et in quo tempore erit, sed nobis est incertum ut quando aliquis fodiens inveniat thesaurum non est necessarium necessitate continua et determinata quo ad nos quia non est certum nobis in quo tempore incipiat hoc, et hoc propter varietatem et indeterminationem causarum. unde nullus est expertus determinatum instans illius.

EX hoc dicendum est ad primum dubium, quod secundum intentionem Aristotelis omnia non eveniunt de necessitate continua, necessitate intercisa determinata quo ad nos tamen omnia eveniunt de necessitate aliqua, quæ ex parte causalitatis contradictoria sunt determinata quo ad naturam et quo ad nos, vel quo ad naturam determinata sed quo ad nos indeterminata, quia aliter sequeretur impossibile ut te sedere et non sedere. Et tu dicis, quod non oportet consiliari. Dicendum quod verum est, si omnia evenirent necessitate continua vel ex necessitate intercisa determinata quo ad nos, et ad naturam. sed tamen si non omnia eveniunt ex necessitate, unde de illis quæ eveniunt ex necessitate discontinua determinata quo ad nos, non consiliamur nec negociamur, quia fiunt secundum naturam, de eclipsi solis quia siue consiliemur siue non, tamen semper evenient, sed bene consiliamur quo ad ministeria propter determinationem ipsius, calculamus et operamur inquisitione determinatum tempus in quo fiunt. Item, videtur quod ista ratio petat contrarium, quia si omnia eveniunt de necessitate, oportet consiliari, quia consiliari est de numero possibilium. ergo de necessitate oportet consiliari. Contra hoc arguitur Postquam aliquod agibile de necessitate erit ad quid consiliamur, ut quod sit frustra cum illud non possit non evenire, quia illud consilium quod ordinatur ad aliquod futurum esse, quod tamen non potest non esse, sicut sol existens in oriente de necessitate erit in occidente secundum cursum physicæ, et hoc per motum localem, quia non devenitur ad occidentem nisi per motum localem, et tamen motus localis non est frustra, quia ordinatur ad hoc quod sol erit in occidente, licet tamen impossibile sit solem non esse in futuro ibi. Similiter consilium ordinatur ad agere aliquod futurum esse et non est frustra per hoc quod non possit non agere. Ad aliud quod periret liberum arbitrium, negatur, quia libertas arbitrii non est ad hoc quod aliquis possit eligere aliud, et non eligere, quia contradictoria essent simul, sed sufficit ad libertatem arbitrii quod aliquis eligat finem et gratia sui. dicitur quod non habet potentiam non eligere, quia liberum est illud quod est gratia sui, ut dicitur 1. huius. Et non dicitur liberum aliquod propter velle aliquid, quod etiam possit non velle, sed tamen dicitur liberum, quia vult aliquod in rationem et gratia sui. Et dicitur secundum Aristotelem libere mouere qui est primus movens, quia eligit et vult mouere gratia sui, et non potest non mouere quia non potest non mouere secundum Aristotelem. sicut lumen illuminat de necessitate præsente illuminabili. et non potest non illuminare præsente corpore, quod debet illuminari unde etiam dixit quidam legista. quod potentiæ peccandi addita voluntati non auget libertatem, sed minuit. unde licet voluntas sit ad aliquod agendum bonum quia non potest non agere adhuc est libera, quia si esset potens ad non agendum, tunc non augeret libertatem: sed minueret. Ad aliud. Si omne possibile etc. consequentia negatur. Dicis, ratione contingentis etc. negatur. unde de contingens ad utrumlibet sufficit quod aliquod indiuiduum sit in uno tempore sub esse, et in alio tempore sub non esse, vel quod unum indiuiduum sit sub uno esse et aliud indiuiduum sub non esse, sed non requiritur ad contingens ad utrumlibet quod possit sedere. et tamen nunc sedeat, sed sufficit quod in uno tempore sedeat, et in alio non successiue, quia aliter esset implicatio. Ad aliud. Si omne possibile etc. consequentia negatur quia licet hoc de necessitate agat tamen adhuc aliquis actus est laudandus quandoque agit secundum rectam rationem, quia ratio semper deprecatur ad oppositum pati. Dicis ex his quæ necessario etc. Dicendum quod duplex est necessitas violentiae, quæ fit impetu extrinseco, ut si fortis homo teneret per vim aliam manum hæc est necessitas violentiae, et quæ sic ex necessitate violentiae insunt nullum reddunt laudabilem nec vituperabilem. Alia est necessitas inevitabilitatis propter incompossibilitatem contradictoriorum quæ insunt ex necessitate illa non sunt laudanda vel vituperanda. modo sic ex hoc quod aliquis agit secundum institutionem legum vel eligit transgredi legem, hoc est ex necessitate non violentia sed inevitabilitatis propter incompossibilitatem contradictoriorum ut si aliquis bene agit vel male, hoc est ex tali necessitate. ergo laudari vel vituperari debet unde ira eligit agere bonum quia agit bonum et non potest non eligere, ut in solus Deus, et primatus illo quod non potest implere. Ad aliam probationem. Aliquis non debet laudari ex his quæ insunt a natura. Dicendum quod illorum quæ insunt ex natura: quædam insunt ex natura animæ, et quædam ex natura corporis, modo ex his quæ insunt animæ, aliquis debet laudari vel vituperari, unde homo bene nativitatis qui facit bona, et non potest facere mala laudandus est. Similiter homo male nativitatis qui facit male, quod non potest bene facere vituperandus est. unde etiam Porphyrius dixit species Priami digna esse imperio i attestatur bonam inclinationem ad faciendum bona, et non potest facere mala, sed illa quæ insunt ex parte corporis, neque sunt laudanda neque vituperanda, ut si aliquis esset cæcus a nativitate vel monstruosus non est vituperandus. Aliter potest dici quod illa quæ insunt ex natura possunt se habere dupliciter. Uno modo ex quibus non sequitur malum alijs. sicut naturalia inexistentia: nec debent laudari, nec vituperari, ut si te esse in corpore. ex hoc non sequitur malum alijs. Alia sunt naturalia inexistentia.

На страницу:
11 из 14