Вопросы к двенадцати книгам Метафизики. Книги VIII-XI (XII)
Вопросы к двенадцати книгам Метафизики. Книги VIII-XI (XII)

Полная версия

Вопросы к двенадцати книгам Метафизики. Книги VIII-XI (XII)

Настройки чтения
Размер шрифта
Высота строк
Поля
На страницу:
10 из 14

AD primum cum dicitur, quod substantia quæ potest deficere etc. Conceditur si potest deficere ab opere omnino simul. Tu dicis, quod cœlum potest deficere etc. Dicendum quod non est verum. Unde dictum Commentatoris non bene intelligitur ab aliquibus dicentibus quod cœlum potest deficere a toto motu simul, sicut cæcus a toto visu, et hoc est falsum, quia sic non intelligit Commentator, quia ei cœlum esset generabile et corruptibile unde cœlum deficere simul secundum totum ab operatione est falsum et impossibile. Sed alio modo potest intelligi cœlum deficere a motu successive non simul secundum totum, quia una revolutio cœli corrumpitur alia adveniente, quia hodierna revolutio cœli corrumpitur adveniente crastina: et sic est intellectus verus quod motus cœli potest non esse secundum partem et successive. et sic nullum inconveniens sequitur.

Ad aliud dubium. Quod dependet ab agente etc. Dicendum quod duplex est agens unum verum et simpliciter dictum: Aliud est agens dictum similitudinarie quod conservat. modo verum est quod dependet a vero agente quod movet materiam quæ est in potentia ad esse, quia sicut dicit Commentator 12. huius, quod verum agens apud Aristotelem non congregat inter diversa, sed extrahit illud quod est in potentia ad actum. Et illud quod sic est ab agente similitudinarie dicto habet materiam, quæ est in potentia ad esse. Tu dicis, cœlum dependet etc. Dicendum quod cœlum non dependet ab agente primo modo, quod extrahit substantiam eius, quæ est in potentia, sed dependet ab agente secundo modo dicto conservante. unde aliqui fuerunt qui dixerunt cœlum esse primum ens et adorabant ipsum. Contra hos loquitur ibi Commentator qui dicit, quod cœlum non est primum ens et primum principium, sed dependet ab alio principio conservante extrinseco, de quo etiam dicit Aristoteles in 12. huius, quod ab hoc principio conservante dependet cœlum et natura. Sed quomodo intelligitur dictum Commentatoris, quod cœlum dependet a virtute agente. Hoc debet intelligi quantum ad causam finalem non solum quantum ad motum: sed etiam quantum ad substantiam, quia cœlum quo ad substantiam eius dependet ab agente, scilicet conservante substantiam eius. unde quod movetur illud non est primum, sed dependet a primo ut a fine, et hoc habet quo ad substantiam eius sed cœlum movetur ut patet, unde quando Commentator dicit nullam esse differentiam inter exigentiam virtutis largientis motum et permanentiam æternam intendit, non solum de causa finali motus cœli, sed de fine substantiæ cœli, et sic debet intelligi ille locus.

Ad aliud dubium. diversitas motuum etc. Conceditur ex diversitate formarum aliquo modo est diversitas mobilium sed non oportet quod a diversis formis inherentibus. sed sufficit etiam si sint abstractæ secundum esse. Tu dicis, quod cœlum etc. Conceditur ergo hoc etiam est mediante aliqua forma diversa quæ non inheret et cognoscitur in esse per subiectum, sed per formam abstractam, quæ tamen est appropriata secundum opus. unde cœlum non habet formam inhaerentem: tamen habet formam appropriatam secundum principium operans, sic quod motor non dependet a tali corpore in esse, sed in movendo, quia motor movet tale corpus quod non potest movere aliud maius, nec minus: et tali velocitate determinata movet, ita quod non alia, ut patet secundo cœli.

Ad dubium. In corpore cœlesti etc. Dicendum quod in cœlo circumscripto motore res intellecta et conservata differunt, quia cœlum quo ad substantiam est illud quod..

...intelligitur, sed sentitur quo ad accidentia ut quo ad ipsum. Ad alia. Tu dicis, ergo est compositum ex materia etc. Dicendum est quod est bene compositum ex materia, unde et quo, quæ non est substracta formæ inhaerenti, sed formæ separatæ secundum esse ut dictum est. Notandum de luna et cœlo. quod cœlum circumscripto motore non intelligitur, nisi in analogia et comparatione ad formam eius, scilicet motorem abstractum secundum esse, quod est subiectum simplex. Et hoc non intelligitur nisi inquantum recipit motum a motore, sed hoc non potest esse nisi intelligatur motor, sic etiam in materia inferiorum est simile in analogia ad formam. unde Commentator dicit, primo cœli, quod substantia cœli, quod est subiectum simplex in potentia ad vbi, non intelligitur sine substantia separata inquantum est subiectum et recipit motum ab ea.

AD rationes in oppositum. Quod movet seipsum etc. Conceditur. si est generabile, tunc est compositum ex materia et forma æquivoce dicta ut visum est, quia habet materiam vnde et quo, et sic movet seipsum quo ad aggregatum ex motore et moto, sic dictum est. Ad aliam, quod est animatum etc. Conceditur. si est generabile et corruptibile, tunc est compositum ex materia et forma univoce dicta, sed si est animatum ingenerabile, non oportet sed sufficit quod sit aliquo modo compositum ex materia et forma æquivoce. Tu dicis, quod cœlum est animatum. Conceditur. capiendo ipsum cum motore, et sic etiam est compositum ex materia et forma æquivoce. unde sicut hic forma est nobilior materia, sic in corporibus cœlestibus motor est nobilior moto, et sic habet conditionem formæ. Ad aliam. In quo forma et formatum etc. Conceditur. aliquo modo est compositum. Tu dicis, in cœlo forma etc. Illud est difficile quomodo in cœlo forma et formatum sint unum numero, quia motor est separatus a cœlo secundum subsistentiam, ut vult Commentator. Unde dicendum est quod dicuntur unum numero non per indistinctionem unius esse, quia sic habent diversa esse subsistentiæ motor et mobile, sed pro tanto dicuntur unum numero quia motor et mobile non sunt distincta loco et subiecto, unde motor appropriatur mobili secundum operationem et sic non sunt distincta, quia motor movet tale corpus, ita quod non aliud, et tali velocitate determinata, ita quod non alia, et talis circumscripto indistinctionis sufficit quod sint unum numero recipiens et receptum, ut vult ibi Commentator. Ad aliam. In omni quod movetur etc. Conceditur si movetur motu generationis et corruptionis tunc oportet habere materiam quæ est in potentia ad esse, sed si movetur motu locali, non oportet, sed sufficit quod habeat materiam æquivoce dictam quæ est vnde et quo. Et tu dicis, quod cœlum movetur. Conceditur motu locali. et sic habet materiam localem, ut dictum est. Ad aliam. omnis substantia vel est materia etc. Dicendum quod est forma et subiectum simplex, quod etiam dicitur materia localis quæ est in potentia ad vbi. Et tu dicis, quod materia non movetur etc. Conceditur. materia quæ est in potentia ad esse non movetur motu locali, et hoc est concessum, sed materia localis bene movetur motu locali. Et tu probas quod non sit forma, quia dicit Commentator cœlum semper habere potentiam in vbi non prohibet ut sit materia, sed bene prohibet ipsum esse formam. volo quod bene cœlum est materia localis et subiectum simplex et non est forma ingenerabilis et corruptibilis, sed tamen bene potest esse forma inquantum est actus per se existens, large accipiendo formam pro subiecto simplici et pro illo quod non est in potentia ad esse substantiale, ut visum est. Et hec de quæstione.

Quæstio VII. Utrumaccidentia habeant materiam ex qua fiunt.

Hæc quæcunque itaque non quidem etc.

QVÆRITVR circa hanc partem. utrum accidentia habeant materiam ex qua fiunt. Arguitur quod sic. Omnium generum sunt eadem principia secundum analogiam, ut vult Aristoteles 12. huius, sed in genere substantiæ sunt principia forma priuatio materia ex qua fit. ut patet primo physicorum ergo etiam in genere accidentium est forma priuatio materia ex qua sit accidens, ergo habent materiam ex qua.

Item. sicut se habent miscibilia ad mixtum, sic qualitates extremæ se habent ad medias qualitates, per convenientem similitudinem, quia sicut ex miscibilibus fit mixtum, sic ex qualitatibus primis fiunt secundæ, et ex extremis fiunt mediæ, sed miscibilia sunt materia ex qua fiunt mixta, quia etiam dicuntur elementa, ergo etiam qualitates secundæ componuntur ex primis, et mediæ ex extremis, sicut ex materia ergo etc.

Item. sicut se habet materia sensibilis ad naturalia, sic se habet materia intelligibilis ad mathematica et hæc est manifesta per convenientem similitudinem, sed naturalia habent materiam sensibilem ex qua fiunt, ergo etiam mathematica habent materiam ex qua fiunt, et mathematica sunt accidentia ergo accidentia habent materiam ex qua fiunt ergo etc.

Item numerus componitur ex unitatibus tanquam ex materia, quia numerus est multitudo ex unitatibus aggregata, sed numerus est accidens. ergo accidentia habent materiam ex qua.

OPPOSITUM vult Aristoteles in prædicta littera.

DICENDUM est ad quæstionem, quod accidentia non habent materiam ex qua fiunt quæ ingrediatur compositionem eorum. Et causa est. si accidentis haberet materiam ex qua fierent, tunc essent composita ex materia et forma, sed hoc est falsum, quia materia quæ est in pura potentia non est in genere accidentium consequentia patet, quia quod habet materiam ex qua fit, est compositum ex materia et forma cum forma sit perfectio materiæ, quia materia non habet esse, nisi per formam cum sit in pura potentia.

Item. si accidentis haberet materiam ex qua fiunt, tunc forma accidentium esset in materia prima, hoc est falsum: quia formæ accidentales differunt a formis substantialibus ex hoc quod formæ substantiales sunt in ente in potentia, sed accidentales in ente in actu, ut vult Commentator secundo de anima. et accipitur ab isto octavo.

Secundo dicendum, quod bene habent aliquid ex quo componuntur. sicut ex materiali quod aliqualiter est simile materiæ. Et ratio est. Illud quod habet partes ex quibus componitur essentialiter, hoc habet materiale, quia partes ex quibus aliquid componitur essentialiter integrative assimilantur materiæ, et habent se ut materiale, sed accidentia sunt huiusmodi quia accidentia saltem aliqua habent partes ex quibus componuntur essentialiter integrative, sicut linea, habet partes ex quibus componitur, sicut partes lineæ. Similiter albedo et nigredo habent partes similiter ex quibus componuntur ut diversos gradus similiter formæ accidentales mediæ realiter componuntur ex extremis ut rubedo ex nigredine et albedine, quia dicit Commentator primo physicorum quod extrema actu sunt in medio: similiter linea componitur ex longitudine et duobus punctis, et longitudo habet se ut materiale. Et ista ratio magis probat de accidentibus corporalibus.

Item et est ratio magis universalis. illud quod componitur ex genere et differentia habet materiale ex quo fit, quia genus habet se ut materiale principium, quia dicit Lync. primo posteriorum quod genus est materia formalis vel forma materialis. ergo quod componitur ex genere hoc habet materiale ex quo fit, sed formæ accidentales sunt huiusmodi, quia omnes formæ accidentales præter generalissima componuntur ex genere et differentia: et hoc habet veritatem de accidentibus in prædicamento.

AD rationes in oppositum. Ad primam. omnium generum etc. Conceditur. non tamen sunt principia dicta univoce, quia materia et forma quæ sunt principia substantiæ sunt alterius rationis, sed materia et forma in transmutatione accidentium pertinet ad aliud genus, quia materia et subiectum pertinet ad genus substantiæ. ergo ratio non concludit. Ad aliam. sicut se habent miscibilia etc. Dicendum quod non est simile in hoc, quia miscibilia sunt substantiæ, et sic possunt esse materia mixti saltem propinqua materialiter. habent se ut materiale. et similiter intelligas.

...de primis qualitatibus respectu secundarum, sed est simile, quia sicut mixta componuntur essentialiter ex miscibilibus quæ actu remanent in mixto, sic qualitates mediæ componuntur ex extremis quæ actu remanent in eis, quo modo autem miscibilia maneant in mixto visum est prius.

Ad aliam, sicut se habet materia sensibilis etc. Dicendum est simile et dissimile, est simile in hoc, quia sicut natura naturalia requirunt materiam sensibilem sic mathematica materiam intelligibilem, tamen est dissimile, quia materia naturalium substantiarum est de genere substantiæ, sed materia intelligibilis mathematicorum saltem quæ est substantia corporea substracta accidentibus non est de genere illorum accidentium. unde bene volo quod materia intelligibilis accidentium mathematicorum, quæ sunt passiones illa sunt de genere accidentium. Ad cuius intellectum notandum quod de numero mathematicorum quædam habent se ut substantia sicut numerus et triangulus et illorum materia intelligibilis est substantia corporea substracta eis quæ est de genere substantiæ. Alia mathematica habent se ut passiones, et illorum materia intelligibilis est de genere accidentium, ut triangulus est subiectum habere tres, et triangulus est de genere accidentis, non quod sit in eodem genere cum habere, sed intelligas de aliis. De materia intelligibili mathematicorum inquirendum est alibi, quia sunt opiniones diversæ. Item. dissimile est in alio, quia materia sensibilis ex qua aliquid fit, et ingreditur compositionem illius, sed ex materia intelligibili non proprie aliquid fit, sed est subiectum in quo existunt mathematica. Ad aliam patet quod numerus non addit aliquam formam super unitates, sed numerus est unitates essentialiter, sicut visum est prius: quomodo autem numerus se habet ad unitates sunt opiniones et aliqualiter visum est prius.

Quæstio VIII. Utrum immediateex aceto possit fieri vinum et ex mortuo vivum.

Dubitationem autem quandam etc.

QVÆRITVR utrum immediate ex aceto possit fieri vinum et ex mortuo vivum. Arguitur primo quod sic. Quia si ex aceto immediate non fieret vinum, aut hoc esset ex parte materiæ, aut ex parte formæ, aut ex parte privationis, per sufficientem divisionem, sed non ex parte materiæ, quia materia indifferens est ad omnem formam, nec ex parte privationis, quia ex tenebroso fit lucidum immediate, et ex iniusto iustum. Similiter nec ex parte formæ, quia materia potest recipere quamcunque formam, quia abiecta una forma alia potest ei succedere in materia. ergo etc.

Item. materia prima est susceptiva cuiuslibet formæ substantialis per agens determinatum. ergo etiam immediate materia vini post abiectionem formæ aceti per determinatum agens potest assumere formam vini. antecedens patet. ex octavo huius, quia materia est susceptiva cuiuslibet formæ per determinatum agens. consequentia patet, quia forma vini est forma substantialis. ergo immediate post formam aceti materia potest assumere formam vini per determinatum agens, sicut et alias formas.

OPPOSITUM vult Aristoteles in prædicta littera, quia dicit, quod quæcunque transmutantur adinvicem ad materiam oportet redire, ut si ex mortuo animal et ex aceto vinum. unde et Aristoteles dicit, quod vinum non est materia aceti, et exponit Commentator. quia si vinum esset materia aceti, tunc sicut ex vino immediate fieret acetum sic ex aceto immediate fieret vinum.

AD intellectum quæstionis notandum quod forma diversimode habet se ad materiam, quia aliquando forma habet se sic ad materiam quod potest introduci per solam præsentiam agentis absque transmutatione: sicut medium tenebrosum habet se ad lumen. quia ad solam præsentiam solis medium illuminatur, et hoc est ideo, quia materia est summe disposita ad illam formam, quia non stat sub contraria dispositione, quandoque habet se ad contrarium, ita in materia non est in tali dispositione sed sub dispositione contraria formæ introducendæ. Et aliquando forma illa potest introduci immediate, et per unam transmutationem in materiam, sicut se habet materia aeris ad formam ignis unde in talibus potest esse generatio conversiva immediate, et hoc, quia illa forma non præsupponit alias formas subordinatas. Quandoque autem non per unam transmutationem, sed per plures formas introducitur in materiam, ita quod materia unica transmutatione non potest transmutari ad formam, sed per plura media fit transitus. quia illa forma præsupponit alias formas in materia præcedere ordinatum, et ipsum transmutans et movens non potest unica transmutatione sufficienter disponere media, et hoc patet in generatione animalis perfecti, quia animal perfectum generatur ex sibi simili in specie, et hoc non immediate, sed mediante semine, virtus autem in semine non potest unica transmutatione transmutare menstruum ad formam animalis, immo primo convertit menstruum in sanguinem et deinde sanguinem in embrionem. unde in talibus est determinatus modus naturæ operandi, tamen in esse producta possunt corrumpi unica transmutatione. Ad quæstionem dicendum quod ex aceto non fit immediate vinum, nec ex mortuo vivum ratio est. Illa forma non potest induci in materiam unica transmutatione quæ præsupponit in materia præcedere plures formas successive, quia plures formæ non possunt induci in materiam ordinatim et successive per determinatum agens unica transmutatione, sed sic habet forma vini ad materiam aceti, et forma vivi ad materiam mortui, quia si ex mortuo debeat fieri vivum, oportet quod materia animalis mortui primum sit sub forma alimenti, deinde sub forma menstrui, et deinde sub forma sanguinis, et sic de aliis Et ideo plura media requiruntur ad hoc quod ex aceto fiat vinum, sed unum solum agens sufficit ad transmutandum vinum in acetum. unde in illis quæ producuntur per determinatum ordinem et per plura media ex privatione non potest fieri habitus absque resolutione in materiam primam, sicut potest fieri e converso, tamen in quibus privatio habet immediatum ordinem ad subiectum formæ, sicut et e converso, in talibus ex privatione potest fieri regressus ad habitum, quia ex tenebroso fit lucidum, et ex iniusto iustum, quia lumen et tenebræ habent immediatum ordinem ad proprium subiectum.

AD rationes. Si ex aceto etc. Dicendum quod hoc est ex parte formæ et habitus, quia requirunt determinatum ordinem procedendi, quia forma vini requirit plures formas, ordinatim succedere sibi in materia aceti, ut visum est. Ad aliam patet similiter quia ubi non est ordo formarum in materia, agens determinatum potest inducere formam in materiam unica transmutatione. Et hæc de quæstione.

Quæstio IX. Utrum exmateria et forma fiat unum per se.

De dubitatione vero dicta etc.

QVÆRITVR circa ultimum capitulum. utrum ex materia et forma fiat unum per se. Arguitur primo quod non. Ex illis quæ maxime sunt opposita non fit unum, quia illa quæ maxime sunt opposita non compatiuntur se simul, sed materia et forma maxime sunt opposita, quia materia est potentia et forma est actus. modo actus et potentia valde sunt opposita, ut vult Aristoteles primo de anima, et dicit Commentator ibidem, quia sunt maxime opposita. Item. magis videretur quod ex duabus formis eiusdem speciei fieret unum per se quam ex duabus portionibus materiæ et ex materia et forma, sed ex duabus portionibus materiæ non fit unum per se, nec ex duabus formis eiusdem speciei ergo etc. maior est nota, quia maior diversitas est inter materiam et formam quam inter duas portiones materiæ vel duas formas eiusdem speciei. minor patet, quia ex duabus portionibus materiæ non fit unum per se, nec ex duabus formis eiusdem speciei, et hoc concessum est apud omnes, quare etc.

Item ex illis quæ important diversas naturas non potest fieri unum per se, quia diversæ naturæ non faciunt unum per se sed materia et forma sunt huiusmodi, quia alia est natura materiæ et alia forma, ut patet primo physicorum.

...activam, ergo simul. Item in gravi est simul potentia activa et passiva, quia grave movetur per se et a principio intrinseco deorsum alioquin moveretur violenter, et ita habet in se potentiam passivam inquantum movetur, et habet potentiam activam inquantum movet, sed grave est unum subiectum, quia grave ut lapis est una res et unum suppositum ergo potentia activa et passiva simul sunt in uno subiecto.

Item amans movetur ab amabili et intelligens ab intelligibili hæc est manifesta, sed idem potest se amare et intelligere ergo idem habet potentiam activam et passivam ergo simul.

OPPOSITUM vult Aristoteles in prædicta littera, et Commentator.

DICENDUM est ad quæstionem, quod potentia activa et passiva sunt in diversis subiectis, ita quod non sunt simul in eodem subiecto secundum idem et eodem modo. Ratio est quia sicut se habet agens ad passum, sic se habet potentia activa et passiva: per convenientem similitudinem, sed idem non est agens et passum secundum idem simul, et eodem modo, quia ista contradicunt. Item si haberet idem potentiam activam et passivam secundum idem et eodem modo, tunc idem esset in potentia et in actu, sed hoc est falsum, quia actus et potentia sunt valde opposita. et non congregantur in eodem, consequentia patet: quia secundum quod aliquid habet potentiam passivam est in potentia, sed secundum quod habet potentiam activam est in actu. Et dico secundum idem, quia in composito potest simul esse potentia passiva et activa in diversas partes, quia potentia passiva inest ex parte materiæ et potentia activa ex parte formæ. Sicut etiam illud quod movet seipsum dividitur in partem moventem et in partem motam, et movens pars habet potentiam activam, et pars mota habet potentiam passivam. Et dico eodem modo, quia idem potest habere potentiam activam et passivam, non tamen eodem modo, sed diversimode, sicut dicit Commentator 3. et 8. cœli, quod forma lapidis inquantum forma movet, et inquantum autem forma in materia movetur.

AD rationes in oppositum. Ad primam. materia et forma etc. conceditur quod sunt simul subiecto, tamen sunt diversæ partes eiusdem subiecti, et ita potentia activa et passiva possunt esse in eodem subiecto ratione diversarum partium ut visum est. Ad aliam. Conceditur secundum diversas partes vel secundum eandem partem diversimode acceptam sicut visum est de forma lapidis unde volo quod subiectum idem habeat potentiam activam et passivam secundum diversas partes aut visum est. Ad aliam amans movetur etc. Dicendum est quod amor et intellectio non sunt veri motus sed large accipiendo motum ergo non valet aliquid ad propositum. Vel posset dici ad minorem quod licet idem intelligat se, hoc tamen est alio et alio modo, quia intelligens differt ab intellecto quia intelligens est in potentia, sed intellectum est in actu de hoc habet videri de anima: quod intellectus intelligat se informatus speciebus aliorum.

Quæstio X. Utrum potentiaactiva præcedat actum.

Quoniam autem hæc inanimatis etc.

QVÆRITVR circa hanc partem. Utrum una scientia sive potentia sit duorum contrariorum. Et arguitur primo quod sic. sicut se habent privative opposita, sic se habent contrarie opposita per convenientem similitudinem, quia privatio est radix contrarietatis quia semper unum contrariorum habet se ut privatio aliqualiter respectu alterius. ergo sicut se habent privative opposita sic etiam contrarie opposita, sed una ratio et scientia est privative oppositorum quia dicitur primo de anima, immo in erroribus sensus est iudex sui et obliqui et hoc idem vult Aristoteles in 3. de anima.

OPPOSITUM arguitur auctoritate Aristotelis in littera.

AD istam quæstionem respondetur convenienter quod una scientia et potentia formaliter et essentialiter sit contrariorum, et hoc probatur maxime per privative opposita. et per auctoritatem Aristotelis hic Sed in veritate ista opinio non valet cuius ratio est, sicut se habet sensus ad sensibilia, sic intellectus ad intelligibilia per convenientem similitudinem, quia sicut est in sentiendo, ita in intelligendo, cum intellectus præsupponat sensum, sed sensus non iudicat duo contraria, quia visus per aliam speciem apprehendit albedinem, et per aliam nigredinem, et etiam aliud est iudicium utriusque ergo etiam una scientia et potentia formaliter et essentialiter non est contrariorum. Unde aliter dicendum est ad quæstionem. Et dico quod eadem scientia et potentia essentialiter et formaliter non est oppositorum. et causa est quia scientia et habitus distinguitur per obiecta. sicut potentiae distinguuntur per obiecta, unde dicit Aristoteles palam igitur quia actus et actus per obiecta, sic scientiae et potentiae distinguuntur per obiecta Ex hoc arguitur sic ubi sunt diversa obiecta formaliter et essentialiter ibi etiam sunt diversae potentiae et scientiae, et hoc patet ex præsupposito, sed contraria sunt diversa obiecta formaliter et essentialiter, sicut sanitas et egritudo, album et nigrum. ut per se patet ergo etc.

Item sicut se habent actus ad contraria, ita scientia quia sicut se habet sanare et egrotare ad sanitatem et egritudinem sic scientia quia scientia ut medicina est de actu sanandi vel egrotandi, et ista contradicunt. ita intelligas de aliis, sed non est unus actus formaliter et essentialiter contrariorum, quia actus contrariorum sunt diversi, sicut sanitas et egritudo formaliter differunt, sic et actus sanandi et egrotandi, ergo non est una scientia et potentia contrariorum formaliter et essentialiter.

На страницу:
10 из 14