
Полная версия
Вопросы к двенадцати книгам Метафизики. Книги VIII-XI (XII)
Item, si numeri differrent specie tunc infinitæ species essent simul actu, sed hoc est falsum, quia infinita non possunt esse simul saltem essentialiter ordinata, sed species sunt essentialiter ordinatæ consequentia patet. omnes species quæ possunt esse in universo sunt actu. aliter, universum non esset perfectum. sed numeri possunt esse infiniti per appositionem unitatis ergo si differrent specie, oporteret quod essent actu.
Item, si numeri differrent specie, tunc unus infinitus esset maius alio. sed hoc est falsum, quia intellectus non capit hoc ut infinitum comprehendat totum consequentia patet, quia maior est numerus in diuiduis specierum, quia sub qualibet specie sunt plura indiuidua, saltem aptitudine, vel potentia, vel actu, ergo si numeri differrent specie, cum tunc infiniti numeri possint esse secundum appositionem unitatum tunc aliquid esset maius infinito, vel posset esse, quia indiuidua numerorum in potentia infinita sunt, et sic etiam species numerorum, cum numeri sunt, differentes specie, modo numerus indiuiduorum est maior numero specierum cum sub qualibet specie numeri possint esse plura indiuidua, et sic in aliquid est maius infinito. Et ista est ratio Alexandri, primo de sensu ubi probat, quod species colorum sint finitæ, quia si essent infinitæ, tunc aliquid esset maius infinito, cum numerus indiuiduorum colorum sit maior numero specierum colorum. ergo etc.
Item, quando duo sunt composita sic se habent quod nihil includitur diversum in specie in natura unius ab illo quod includitur in natura alterius, illa non differunt specie: quia sortes et Plato non differunt specie, quia in natura sortis nihil includitur diversum in specie ab illo quod includitur in natura Platonis, sed duo numeri sic se habent quod in numeris nihil includitur nisi unitates, quia numerus componitur ex unitatibus modo unitas quæ est principium numeri non differt specie ab alia unitate.
AD quæstionem dicendum quod numeri non differunt secundum speciem simpliciter. Et causa est. Illa non differunt secundum speciem quæ fiunt vel possunt fieri ab uno agente secundum speciem et mediate uno instrumento eodem modo transmutato in materia et in materia eodem modo disposita et non diversificata secundum se. et ista est manifesta per se, sed numeri possunt fieri ab uno et eodem agente secundum speciem, quia in uno et eodem continuo idem agens secundum speciem et mediante eodem instrumento, ut cultello potest producere binarium et ternarium dividendo, et eodem modo movendo cultellum quare numeri non differunt secundum speciem.
Item, si numeri differrent specie, tunc posset aliqua species in mundo esse quæ non esset actu, sed hoc est falsum, quia sic mundus non esset perfectus, quia perfectionem universi requiritur quod omnes species eius sint in actu, quia in hoc est differentia inter indiuidua et species, quia indiuidua omnia actu non requiruntur ad perfectionem universi, quia corrupto aliquo indiuiduo alicuius speciei adhuc universum potest esse perfectum. sed omnes species existentes actu requiruntur ad perfectionem universi. ex primo cœli.
...unde Lync. et dicit primo poster. quod veritates sunt sicut numeri mundi remanere in qualibet hora, alioquin totus universus non esset perfectus. consequentia patet, quia quolibet numero dato adhuc potest esse maior, et sic in infinitum.
Item arguitur auctoritate Aristotelis in prædicto capitulo. quia Aristoteles ibi comparat numeros diffinitionibus, sed non comparat numeros quibuscunque diffinitionibus, sed in diffinitionibus superioris et inferioris. Et hoc declarat Commentator exponens per tertium modum, quia quod remota ab aliqua diffinitione ultima vel addita non remanet eadem diffinitio. unde Commentator exemplificat de diffinitione animalis, quæ est corpus nutribile sensibile, si enim removeatur sensibile, tunc manet diffinitio vegetabilium, ut corpus nutribile. Et si addatur differentia, sicut rationale, erit diffinitio hominis, sicut corpus nutribile, sensibile, rationale. Sicut si numero addatur unitas, ut binario non remanet numerus binarius, sed erit ternarius. Sicut si removeatur a numero unitas, tunc non manet idem numerus, sed erit alter. Modo istæ diffinitiones non differunt secundum speciem, quæ sunt superioris et inferioris, quia una species non prædicatur de alia affirmative, ut corpus nutribile sensibile, et corpus nutribile. Sicut corpus sensibile rationale et corpus sensibile. Ex hoc potest sic argui, quorumcunque comparatio ad invicem est, sicut comparatio diffinitionis superioris ad diffinitionem inferioris non differunt secundum speciem, quia diffinitio superioris non differt a diffinitione inferioris secundum speciem, sed est pars eius, sicut et genus est pars speciei unde non differunt secundum speciem, ut prius deductum est, sed numeri sunt huiusmodi, ut patet ex prædictis per Aristotelem et Commentatorem. unde non est eorum comparatio, sicut numeri differunt specie sustentat super hoc quod Aristoteles comparat numeros diffinitionibus, quia differunt specie, sed dicere non potest contra ipsum, quia comparat numeros diffinitionibus, scilicet superioris et inferioris, quia non differunt secundum speciem sed una prædicat de alia, et est pars eius, unde Commentator dicit, hæc verba. Quod Aristoteles incepit inducere alium modum diversitatis et dixit quod quemadmodum quando ab aliquo numero additur unus aut ab eo diminuitur unus transfert ad aliam naturam numeri. Similiter diffinitiones compositæ ex primo genere, et pluribus differentiis, quando ab eis diminuitur aliqua differentia transfertur diffinitio ad diffinitionem alterius naturæ. Et sicut quando additur aliqua differentia, ut cum dixerimus de diffinitione animalis, quod est corpus nutribile sensibile, si diminuimus differentiam ultimam remanebit diffinitio vegetabilium, et si additur aliqua differentia fit diffinitio hominis. Ex quibus verbis Commentatoris expresse patet, quod numeri non differunt secundum speciem.
PER hoc ad rationes in oppositum. Ad primam plus differunt ternarius et binarius etc. Ista ratio non valet, quia per hanc rationem posset probari quod lineæ maior et minor differunt specie, quia magis distant lineæ duplæ pedalis et triplæ pedalis quam duæ lineæ æquales, sed duæ lineæ æquales differunt numero, ergo inæquales lineæ plus differunt quam numero. Unde dicendum est ad rationem, quia contra arguere non est solvere, quia binarius numerus et ternarius magis differunt per accidens quam duo binarii, sed non per se magis differunt, quia ternarius est maior numerus per unitatem quam binarius, quæ unitas accidit binario inquantum binarius. unde ternarius non differt per aliquid a binario, quod sit in ternario aliud in natura et essentialiter ab illis quæ sunt in binario, quia per unitatem differt, per quam maior est ternarius quam binarius. et ita per accidens differunt per inferioritatem, quæ non arguit diversitatem in specie. Ad rationem aliam. Si numeri essent eiusdem speciei etc. verum est, si passio per se et simplex, ut dicitur. Imparitas etc. Dicendum quod imparitas, non est passio abstracta numeri, sed sub distinctione, ut patet primo posteriorum: quia omnis numerus non est impar, sed sub distinctione est par vel impar, unde quædam sunt passiones simplices, et sine distinctione, ut triangulus habet tres angulos, et illa passio debet omni convenire subiecto. Sed quædam sunt passiones sub distinctione, ut par vel impar habet se ad numerum et de illis verum est quod debetur omni consequenti subiecto, sub distinctione, ut omnis dualitas est par vel impar. Ad aliam, quod de numeris non est scientia consequentia negatur. Ad probationem, quod scientia debet considerare partes subiecti, conceditur, si subiectum habet partes considerabiles in se, sed si subiectum non habet partes considerabiles in se, non oportet quod scientia consideret illas partes. Et quod de numero non sit scientia consequentiæ negatur. Ad aliam quod est de diffinitionibus etc. Dicendum quod ista ratio concludit oppositum, et de hoc satis patet ex prius dictis, quia Aristoteles comparat diffinitionibus superioris et inferioris, quæ non differunt specie, ut dictum est. Ad aliam. Illa differunt secundum speciem etc. conceditur. si præcise habet diversas formas. Tu dicis, quod numeri etc. negatur, quia numeri non differunt nisi per unitates quæ sunt eiusdem speciei vel non alterius speciei. Et tu dicis, quod alia est distinctio in ternario, et alia in binario. Dicendum quod ista distinctio in ternario non est per aliquid quod sit diversum ab eo quod est in binario. Unde in uno numero nihil includitur quod sit diversum in natura ab illo, quod est in alio numero. Et hæc de quæstione.
Quæstio V. Utrum formasubstantialis suscipiat magis et minus.
Et quemadmodum nec numerus habet magis etc.
QVÆRITVR circa dictum capitulum. utrum numerus sit unum per se, sed quia de hoc visum est in quinto, quia quærebatur. utrum ibi tria sint sex. ideo prætermittatur: et quæratur circa dictam partem. Utrum forma substantialis suscipiat magis et minus. Et arguitur primo quod non, auctoritate Aristotelis. quia dicit in prædicta littera. quod sicut numeri non suscipiunt magis et minus, sic nec substantiæ secundum speciem, et illam substantiam consuevit vocare formam substantialem, quare etc.
Item. si forma substantialis susciperet magis et minus, tunc ad substantiam esset motus, sed hoc est falsum. 5. physicorum quia motus non est ad res tertium prædicamentorum. consequentia patet, quia si sic esset, tunc acquireretur per motum, quia susceptio magis et minus non est nisi cum motu. ergo si forma substantialis susciperet magis et minus, tunc ad substantiam esset motus.
Item si forma substantialis susciperet magis et minus, tunc priuatio susciperet magis et minus, sed hoc est falsum, quia magis et minus sunt dispositiones positivæ quæ repugnant priuationi. consequentia patet, quia si forma substantialis susciperet magis et minus, tunc substantia esset magis vel minus priuata, quia cum forma ignis suscipiat magis et minus, tunc subiectum sub illa forma esset magis vel minus priuatum illa forma, et sic priuatio suscipit magis vel minus.
Item. si formæ elementorum de quibus magis videtur, susciperet magis et minus, tunc non ea elementorum reciperent comparationem, sed hoc est falsum, quia non dicitur mus aerior aqueior. consequentia patet, quia cum forma recipiat magis et minus, tunc etiam nomen secundum eam comparatur, ut albus albior minus.
OPPOSITUM vult Commentator 5. cœli, quia vult quod formæ substantiales elementorum suscipiat magis et minus, unde soluit obiectionem contra hoc quam movet Avicenna.
NOTANDUM quod difficultas huius quæstionis oritur ex modo secundum quem elementa remanent in mixto vel dicuntur remanere. Quod autem elementa remaneant in mixto, patet auctoritate Aristotelis in primo de generatione. ubi loquitur de generatione mixti. dicit quod elementa in mixto non corrumpuntur, nec alterum nec ambo, ergo omnia elementa remanere in mixto. de hoc visum in 5. ubi disputabatur ibi quæstio. Sed dices, quod elementa non corrumpuntur propter hoc, quia salva est virtus et illa virtus est actus. Istud non valet, quia ad hoc quod aliquid non corrumpatur non sufficit remanere accidens, sed ipsum corrumpatur in substantia, quia corruptio est transmutatio secundum substantiam, et sic cum virtutes elementorum sint accidentia et qualitates secundum eas non sufficit ad non corruptionem eorum quod virtutes remaneant, et quod corrumpuntur in substantia, ut dato per impossibile, quod homo corrumperetur in substantia et remaneret risibilitas tunc homo non diceretur non corruptus, immo de necessitate esset corruptus. Item Aristoteles in fine eiusdem libri quod illa sunt bene mixtibilia, quæ sunt terminabilia et divisibilia, et subiungit quod quæ non faciliter sunt corruptibilia, modo si nullum elementorum...
...remanserit, sic etiam essent corrupta: et ad non corruptionem eorum nihil proficeret salus virtutum. Item si elementa non remanerent in mixto, sed in genere mixti corrumperentur, ita quod in instanti generationis mixti corrumperetur utrumque et idem et idem esset ens, et non ens, quod est contra primam dignitatem. consequentia patet, quia postquam formæ sunt corruptæ, tunc sunt non entes, quia corruptio est ad non ens. Item ex alia parte quodlibet elementum est ens, quod corrumpit aliud ens, quia nihil corrumpitur a non ente effective. modo si formæ elementorum in generatione mixti sunt corruptæ, tunc corrumpuntur a se invicem, quia sicut ante generationem mixti unum elementum egit in aliud, et e converso, sic in instanti generationis mixti igitur tunc agunt et corrumpunt se invicem. modo corruptum est ens, et ipsum ponitur non esse ens. et sic idem in eodem instanti generationis mixti erit ens et non ens. Item Aristoteles in fine primi de generatione in diffinitione mixtionis, quod mixtio est miscibilium alteratorum unio, et sic mixtum esse unum ex miscibilibus alteratis. Ex hoc sic arguitur. ex quibuscunque alteratis mixtum habet esse unum illa remanent in mixto actu, quia alteratio est de una qualitate in aliam contrariam. Et hoc manente eodem subiecto in actu qui alteratio non transmutat subiectum: sed mixtum habet esse unum ex miscibilibus et elementis alteratis: ut patet ex prædicta diffinitione.
HOC viso dicendum est ad quæstionem: quod formæ substantiales elementorum suscipiunt magis et minus in generatione mixti. Et causa est, quia cum formæ elementorum debeant remanere in mixto, ut visum est, vel remanent secundum perfectionem ultimam, vel secundum perfectionem remissam, et refractam: et hoc patet per sufficientem divisionem, sed formæ substantiales elementorum remanentes in mixto secundum aliquid sui non remanent secundum ultimas perfectiones, quia aliter mixtum non esset unum simpliciter, quia illud in quo sunt diversæ formæ substantiales non est unum simpliciter. sed elementa secundum ultimam perfectionem habent diversas formas substantiales; et per consequens non esset unum simpliciter. Et hoc confirmatur. Si elementa secundum ultimam perfectionem remanerent in mixto, tunc qualitates in summo remanerent in mixto, sed hoc est impossibile: quia ille qualitates in summo corrumperentur, cum esse mixti consistat in media proportione. consequentia patet: quia qualitates consequuntur formas elementorum secundum ultimas perfectiones sicut patet: quod si remanerent formæ elementorum secundum perfectiones ultimas remanerent et secundum qualitates in summo in ipso mixto. ergo non remanerent secundum perfectiones remissas, et hoc non esset nisi susciperent magis et minus.
Item Commentator arguit 3. contra Avicennam. Si ignis posset admittere aliquam partem qualitatis remanente tota forma substantiali eius, tunc totus ignis posset sine omni caliditate fieri, hoc est ridiculum, quia ignis sine caliditate, cum sit proprium eius accidens. consequentiæ probatur, quia idem est iudicium totius et partis et in homogeneis. cuiusmodi sunt elementa, unde quare rationis ignis posset esse sine aliqua parte caliditatis, eadem ratione sine omni caliditate, quia totum et pars sunt eiusdem rationis. Sed propter cavillantes confirmatur per suppositionem. Primo. quod accidens separabile et inseparabile possunt esse eiusdem rationis, quia ex opposito distinguitur, ut dicitur primo physicorum per Aristotelem et Commentatorem. Secundo suppono, quod accidens separabile eo corrupto potest remanere subiectum, saltem concomitative. Tertio suppono, quod caliditas ignis est eiusdem rationis in omnibus generibus eius. Ex his arguitur: ponatur quod caliditas ignis secundum aliquam partem amittatur, vel tunc etiam amittetur forma substantialis ignis secundum aliquam partem, vel tota remanet, hæc est nota per sufficientem divisionem. Si corrumpatur aliqua pars formæ substantialis, habetur propositum, quod forma substantialis ignis suscipiat magis et minus. similiter intelligas si acquiritur aliqua pars caliditatis in igne, quia ignis agit in aquam, et tunc etiam intenditur forma substantialis, quia idem est iudicium de toto et parte in homogeneis. Si autem tota forma substantialis remaneat, corrupta aliqua parte caliditatis, tunc etiam alia parte caliditatis corrupta. Item tota forma substantialis remaneret nisi una pars caliditatis esset separabilis, et alia inseparabilis, et tunc non essent eiusdem rationis secundum primam dignitatem, sed partes caliditatis non sunt eiusdem rationis, quod est contra tertiam suppositionem. et sic qua ratione ignis potest remanere secundum totam formam substantialem una parte caliditatis amissa, eadem ratione ignis potest remanere totus sine omni caliditate, cum omnes partes caliditatis sint eiusdem rationis. modo hoc est ridiculum, quod ignis totus remaneat sine omni caliditate secundum suppositionem secundam ergo relinquitur, quod quantum ignis amisit vel acquirit de caliditate, tantum acquirit vel amittit de forma substantiali. et sic suscipit magis et minus. et similiter intelligatur de aqua et aliis elementis. Notandum quod formæ substantiales mixtorum non suscipiunt magis et minus, quia habent consistentiam et proportionem determinatam in materia et indivisibilem, sed formæ substantiales elementorum quæ consistunt dispositive in qualitatibus tangibilibus possunt intendi et remitti unde vult Commentator 3. cœli quod formæ substantiales elementorum sunt mediæ inter formas substantiales mixtorum et formas accidentales.
NOTANDUM quod hic sunt quædam dubia. Primum est. Si formæ substantiales elementorum remanerent in mixto, tunc nullum mixtum esset frigidius terra, sed est falsum, quia aliqua mixta sunt frigidiora terra, sicut marmor, et huiusmodi, ut patet per contactus, consequentia patet, quia postquam forma substantialis ignis remaneret in mixto, tunc etiam caliditas eius remaneret, quia dare caliditatem alicui mixto, ratione cuius non esset frigidius terra, quia nullam habet caliditatem. Item si formæ substantiales elementorum intenderentur et remitterentur, tunc generatio non esset terminus alterationis, sed hoc est falsum, ut patet ex 5. physicorum et per Commentatorem 6. physicorum. consequentia patet, quia terminus non est simul cum illo cuius est terminus, quia terminus sequitur illud cuius est terminus, sed si forma substantialis intenderetur et remitteretur, tunc generatio formæ substantialis esset simul cum alteratione, quia sicut cum acquiritur caliditas formæ substantialis fit etiam consequenter acquiritur forma substantialis. quia quantum de caliditate acquiritur, tantum de forma substantiali. Item tu dicis quod formæ elementorum secundum esse diminutæ remanent in mixto. Si hoc est verum, tunc contraria simul essent in eodem subiecto et secundum idem. sed hoc est falsum. ex 4. huius. consequentia patet, quia formæ elementorum contrariæ sunt, ubicumque sint, et in quocunque gradu remisso, probatio. quia differentiæ secundum speciem sunt contrarietates ex 10. huius, sed formæ elementorum in quocunque gradu sunt distinctæ secundum speciem, quia in qualibet parte mixti sunt simul omnes formæ elementorum, quia quodlibet pars mixti est mixta ergo contraria simul sunt.
AD primum dubium. Si formæ substantiales etc. Dicendum quod ista ratio non probat quod formæ elementorum non remaneant in mixto in virtute, quod est contra eos qui faciunt istam rationem, quia si qualitates sensibiles remanerent in mixto, tunc calor etiam remaneret in mixto. Et tunc sequitur quod nullum mixtum sit frigidius terra, quod est falsum. consequentia patet, quia in quocunque mixto est caliditas, ergo etiam caliditas est in marmore, quod est mixtum. ergo ratione illius caliditatis non est frigidius terra, in qua est nulla caliditas. Item ista ratio fundatur super falsam imaginationem. unde imaginatur quod marmor sit frigidius terra pura, quod est falsum, immo licet marmor sit frigidius terra in superficie, non tamen est frigidius terra pura: cui non est admixta aliqua caliditas, ut illa quæ est in centro. unde terra quæ est in superficie non est pura, sed est mixta cum corporibus calidis. sed terra pura est frigidior omnibus mixtis. unde dicit Commentator 2. cœli. Sicut propinquitas ad motum cœli largitur motum et caliditatem et levitatem, sic remotio a cœlo largitur frigiditatem, gravitatem, et quietem. unde mixtum bene potest esse frigidius in comparatione ad aliquod elementum, non tamen est frigidius elemento simpliciter.
...puro et in proprio loco. Ad aliud. Si formæ substantiales etc. posset dici quod verum est de generatione elementi quod non est terminus alterationis, quia non habet divisionem ab ea, sed simul fit cum ea cum recipiat magis et minus, sed de generatione mixtorum verum est quod est terminus alterationis, quia non suscipiunt magis et minus, ut visum est, vel potest sic exponi: generatio, generatum est terminus alterationis, quia generatum esse non est simul cum alteratione, quia alteratio præcedit generationem. Ad aliud dubium. Si formæ etc. Dicendum quod illa ratio est contra eos qui ponunt quod realitates elementares manent quæ non sunt formæ, sed hoc sequitur quod contraria essent in eodem, quia illæ realitates differunt plusquam numero, ergo differunt specie, et per consequens sunt contraria, et sic nulla realitas elementaris remaneret, quod est contra eos. unde mirabile est quod ignis secundum esse et secundum formam substantialem non remanet in mixto, et tamen realitas ignis remanet. unde ista realitas, vel est ens, vel est nihil. Si nihil, pro nihilo reputatur. Si est ens, vel est substantia vel accidens, non potest dici quod sit accidens, quia dicunt quod ista elementa non solum remanent secundum accidentia, sed etiam secundum realitates, quæ non sunt accidentia ergo realitas est substantia. vel ergo est compositum vel materia, vel forma per sufficientem divisionem substantiæ, sed istæ realitates non possunt esse materia, quia elementa non differunt secundum materiam, nec possunt esse compositum, quia tunc remanerent elementa, secundum elementa composita ergo relinquitur quod sint formæ, et per consequens sequetur quod formæ elementorum remaneant in mixto. Sed forte dices, quod istæ realitates sunt partes formæ elementaris, et si sic est, tunc habetur propositum, quia non possunt esse nisi partes subiectivæ, et unumquodque totum prædicatur de suis partibus subiectivis ergo quælibet realitas formæ elementaris, erit forma elementaris, sed contra arguere non est solvere ergo dicendum est aliter. Si formæ substantiales etc. consequentia negatur. Tu probas, quia in qualibet parte mixti sunt formæ etc. verum est in quacunque parte mixti sunt formæ omnium elementorum Et tu dicis, illa sunt contraria falsum est. Ad probationem. Differentia secundum speciem etc. conceditur. differentia secundum finalem speciem est contrarietas in quibus forma et formatum sunt unum numero debet esse et sic est in proposito, quia formæ elementorum in mixto non sunt formæ finales, sed sunt formæ mediæ et restrictæ, quia materia nata est recipere formas mixtorum; et per consequens ibi non est differentia secundum speciem finalem, quæ fit per divisionem generis suis differentiis.
AD rationes principales in oppositum. primo ad auctoritatem Aristotelis sicut numeri etc. Dicendum quod hoc solvit Aristoteles in sequenti littera tc. 10. unde semper ista littera dimissive allegatur quia Aristoteles addit, sed si quidem cum materia, unde loquitur contra platonicos, qui posuerunt formas separatas, quia non suscipiunt magis et minus, sicut et numeri mathematici quos posuit Plato. sed dicit Aristoteles quod bene suscipiunt magis et minus cum materia, et hoc est contra platonicos qui posuerunt eas separatas.
AD rationes. Ad primam. Si formæ elementorum etc. Dicendum quod motus dupliciter accipitur. Uno modo ut distinguitur a numeratione indivisibili, et sic capitur pro quacunque mutatione continua. Alio modo accipitur ut habet subiectum in actu sub utroque termino per formam positivam finalem. modo generatio elementorum est bene motus primo modo, quia sicut subiectum acquirit caliditatem successive, sic formam substantialem, sed non est motus secundo modo, quia non habet subiectum ens in actu sub utroque termino per formam positivam et finalem. Ad aliam. Si formæ substantiales etc. Dicendum quod per istam rationem etiam probatur quod qualitates non susciperent magis et minus, quia si qualitates susciperent magis et minus, et privatio susciperet magis et minus, quia si aliquid est minus calidum, magis est privatum caliditate; et e converso. Unde dicendum est quod non est inconveniens quod privatio suscipiat magis et minus in subiecto, quia materia est aliquando magis privata forma ignis, aliquando minus, sicut in caliditatibus. Dices quod magis et minus etc. conceditur. magis et minus...
...entis positivi, sive dispositiones positivæ, sed tamen magis et minus entis privativi non sunt dispositiones positivæ, sed privativæ. Ad aliam. Si formæ elementorum etc. Dicendum quod non sequitur, quia nomina non assimilantur rebus, quia aliquando parvum nomen significat magnam rem. Dicis quod videmus in aliis formis quæ suscipiunt magis et minus etc. Dicendum quod grammatici sic imposuerunt nomina quæ comparantur, sed non imposuerunt omnibus formis, quæ suscipiunt magis et minus nomina quæ comparantur, quia ignoraverunt res, quia rerum formæ substantiales occultæ sunt, unde nescierunt quod susciperent magis et minus, ergo non imposuerunt nomina comparativa eis. Vel dicendum quod ista recipiunt comparationem, sed non regularem, quia non dicimus æs acrior, quia est malus sonus et cacæaron. unde poeta regulæ grammatice prohibet certissima lege. Neque ius. vel vus comparat absque magis. Unde bene comparantur, sed non regulariter. unde medici habent in usu, quia dicunt quod illud quod est magis igneum est aqueum, sicut Aristoteles utitur septali modo loquendi.







