Вопросы к двенадцати книгам Метафизики. Книги VIII-XI (XII)
Вопросы к двенадцати книгам Метафизики. Книги VIII-XI (XII)

Полная версия

Вопросы к двенадцати книгам Метафизики. Книги VIII-XI (XII)

Настройки чтения
Размер шрифта
Высота строк
Поля
На страницу:
12 из 14

...ex quibus sequitur malum aliis, ut qui non operatur secundum leges et non adorat Deum. sequitur malum aliis. ex his aliquis est increpandus. Et sunt etiam naturalia inexistentia ex quibus sequitur bonum. ex his est laudandus licet non sint ista a natura individuali tamen ex his legislatores ordinaverunt punitiones vel laudem. ex quibus sequitur bonum vel malum aliis. Ad aliud dubium, Si hoc esset, tunc consequentia negatur: quia mali debent puniri quia operantur malum quod non possunt non facere. Et tu dicis, hoc est ex necessitate. Dicendum quod si est ex necessitate quæ est propter incompossibilitatem contradictoriorum et si redundat in malum aliquorum, tunc debet puniri. Sed aliquis faciens malum necessitate violentiæ non debet puniri. Et tu dicis aliquis inspiciens punitionem alicuius, vel non potest non facere, vel non potest facere. Dicendum quod non potest facere quod non facit. Tu dicis, punitio est futura. Dicendum quod non quia punitio non ordinatur ad hoc quod aliquis non potest non facere malum, sed ordinatur ad hoc quod non faciat malum sicut sol in occidente potest esse in oriente per motum localem, et tamen propter hoc motus localis non est frustra: quia motus localis non ordinatur ad hoc quod sol nunc sit in oriente, sed ad hoc quod ibi sit punitio ordinatur ad hoc quod non potest facere malum, et non ad hoc quod non potest non facere malum. Ad aliud dubium, quod potest etc. aliquis moriatur etc. conceditur. Et tu dicis, potentia cogitandi etc. immo dicis, quod habeo potentiam cogitandi illud. Dicendum quod non habeo potentiam cogitandi illud. Et tu dicis, potentia cogitandi illud etc. conceditur potentia cogitabilium quæ cogitabuntur, sed potentia cogitandi alia quæ non cogitabuntur non consequitur formam, unde individuum tantum habet potentiam cogitandi de cogitatis et quæ cogitabuntur, sed de aliis quæ nunquam cogitabuntur ab eo non habet potentiam cogitandi, sicut tu habes potentiam videndi visibilia non omnia, sed tantum quæ videbuntur, et sic de aliis. Ad aliud dubium, Si hoc esset, consequentia negatur. Ad probationem, postquam cæcus etc. vero. Et tu dicis, cæcus habet potentiam etc. Dicendum quod non oportet cæcum habere simpliciter potentiam videndi, sed bene habet non repugnantiam, quia non repugnat sibi videre, unde cæcus est qui non videt, non tamen habet potentiam ad videre, sed non repugnantiam, unde non repugnat ei est in plus quam potentia, quia omne potens est non repugnans sed non e converso. Ad aliud dubium Si hæc est etc. consequentia negatur, quia frustra est, cui non repugnat attingere finem quem non includit, sed non oportet quod possit includere finem, sed sufficit quod ei non repugnet.

AD auctoritatem Commentatoris potentia ad generationem est danda est authoritas per authoritatem, quia dicit 9. huius quod nihil habet potentiam ad generationem quin generetur. similiter nihil est possibile quin erit. Dicendum ergo ad authoritatem quod potentia ad generationem est infinita. Commentator intelligit a parte ante, quia ad generationem eius inest infinita potentia in præterito, sed non intelligitur a parte post, quia hoc differt a corruptione, quia potentia a parte ante non est infinita ad corruptionem, quia corruptibile supponit ens ergo si corruptibile a parte ante haberet potentiam infinitam ad corruptionem, tunc esset ens sempiternum a parte ante, quod est falsum, 1. cœli, quia individuum actu infinitum non procedit in corruptione nisi a parte post ut patet. Et isti addunt quod sic dicitur ad quæstionem secundum intentionem Aristotelis et Commentatoris. Sed postea subiungunt quod est dicendum aliter ad quæstionem secundum fidem et veritatem quod aliquid est possibile quod nunquam erit, et aliquid generabile quod nunquam generabitur, et hoc est credendum firmiter et simpliciter ex intentione fidei sanctæ, et hoc sanctæ scripturæ doctoribus reverenter assentiendo. Et si dubitetur debere teneri sine demonstratione, quia est super naturam. Et ex hoc quod credimus simpliciter et verum ex potentia divina gloriosa habemus meritum, unde possibile est aliquem posse eligere, et tamen nunquam eligit, et posse velle quod nunquam vult.

AD rationes in oppositum. Illud est impossibile ex quo sequitur etc. conceditur. Tu dicis. Si aliquod est possibile, quod nunquam erit, tunc aliquid contingit simul esse et non esse. Dicunt, hoc verum est in cursu naturali, sed ratione hoc non sequitur inquantum dependet ex potentia divina, quia illud quod est possibile esse in futuro vel generari Deus potest illam possibilitatem quo ad illud est relative, ita quod nunquam erit. Et tu dicis ergo contingit simul esse et non esse. Dicendum quod si contingit simul esse et non esse non tamen quodlibet educatur ad actum. sed inquantum prius fuit possibile in futuro ad aliquod instans, tunc contingebat esse. sed inquantum in illo tempore et instanti non est productum ad actum, tunc non est impossibile est postea fieri, licet ante illud instans fuisset possibile esse et non esse, tamen post positionem unius cessat possibilitas simul essendi et non essendi. Et sic dicis possibili in esse posito nullum sequitur impossibile, conceditur inquantum est de se. et per quantum non impeditur per suum oppositum. Et hoc iam est positum. quia dictum est quod in illo instanti in quo possibile fuit esse non est, et sic in illo instanti non potest plus esse, quia sublata potentia per positionem sui oppositi. Sed aliqui dicunt quod illud non est prima dignitas. non contingit simul idem esse et non esse. Sed idem non simul est et non est. De hac quæstione inquiras quia si vis aliam opinionem tenere, quod aliquid est possibile quod nunquam erit, accipias rationes probe, quæ fuerat adductæ contra primam positionem, et hoc est.

Quæstio XIV. Utrum materiaprima vel illa magis quæ transmutatur ad formam multis transmutationibus sit inpotentia ad formam.

Omnibus autem potentiis etc.

QVÆRITVR circa hoc capitulum, quia Aristoteles addit. necesse ergo alterum ad hoc esse quod proprium est dico autem hoc appetitum. Utrum potentia rationalis quæ est ad opposita determinetur ad unum per voluntatem et proheresim. Et arguitur quod non. quod est indifferens ad multa non determinatur per aliquod passum æque indifferens ad multa hæc est manifesta quia potentia passiva quæ est indifferens ad multa non habet determinare illud quod est æque indifferens, sed voluntas est virtus passiva, et est æque indifferens ad multa ut de se patet ergo non determinat potentiam rationalem.

Item, illud non habet determinare potentiam intentionalem per quod sumus domini nostrorum actuum quia per illud per quod sumus domini nostrorum actuum, nihil determinatur, cum sit liberum et indifferens, sed per voluntatem nos sumus domini nostrorum actuum ergo per voluntatem nihil determinatur nec potentia rationalis.

Item movens debet esse nobilius moto ut patet 3. de anima. sed intellectus est nobilior voluntate: cum sit cognoscitiva potentia, ergo voluntas non potest movere et determinare potentiam rationalem. Item idem non potest determinare seipsum, ut de se patet, sed voluntas est eadem potentia cum intellectu aut multa tenent.

OPPOSITUM vult Aristoteles in prædicta littera, quod dicit quod potentia rationalis quæ potest opposita determinatur ad unum per voluntatem et proheresim et electionem.

NOTANDUM ad propositum, quod non differt quando quæritur utrum potentia rationalis determinetur per voluntatem: et utrum potentia rationalis una sit oppositorum subiective, vel formaliter, unde hoc non diversificat propositum.

AD quæstionem dicendum, quod potentia rationalis quæ est ad opposita determinatur ad unum per voluntatem et electionem. Illud quod immediate habet determinare potentiam rationalem, quæ indifferens est ad multa, et ad unum habet determinare eam, quia quod immediate inclinat ad unum quod indifferens est ad multa, hoc determinat ipsum, sed voluntas est huiusmodi, quia voluntas est in intellectu qui potest.

...opposita inclinat immediate ad unum, quia voluntas est inclinatio, nec fertur apphensam per intellectum, unde intellectus non intelligit nisi volitum, unde non determinatur immo nisi determinaretur per voluntatem non intelligeret plus unum quam aliud. Item, a causa indeterminata non procedit determinatus effectus nisi per aliquod determinans. quia causa vaga et indeterminata non producit determinatum effectum nisi determinetur per causam propinquam et determinatam. et hoc patet inductive in omnibus, quia sol, idest causa universalis respectu inferiorum et indeterminata, ergo non producit hominem vel equum nisi determinetur per aliquod eiusdem speciei. Ad hanc intentionem dixit Aristoteles 2. physicorum quod homo generat hominem et sol, sed potentia rationalis est indeterminata ad multos actus oppositos quia una potentia rationalis est oppositorum. Et idem dicit 2. peri hermenias. ergo non producit determinatum effectum nisi determinetur per aliud. Et non est determinans aliud intellectum quod proheresis et voluntas, et multis præsuppositis intellectus indifferenter habet se ad ista nisi determinatur per aliud nisi per voluntatem inclinantem et electionem eligentem unde electio et voluntas non differunt substantialiter nisi per respectum ad diversos actus, quia eadem est virtus volitiva et electiva, sed ut volitiva incipit inclinat, et vult sed ut electiva incipit cum eligit. Et etiam Aristoteles 3. ethicorum dicit quod voluntas est finis et optimi sed electio est ordinatorum in finem. Unde notandum quod electio habet se ad voluntatem sicut ratio ad intellectum unde intellectus et ratio una est virtus substantialiter sed differunt quia intellectus est principiorum, sed ratio est principiorum in ordine ad conclusiones, quia ratio est virtus discursiva unde sic etiam habet se voluntas et electio, quia voluntas est virtus quæ vult aliquid absolute, ut finem, et hoc sine discursu, unde voluntas potest velle aliquid cognitum per intellectum absque ratiocinatione sed electio præsupponit discursum et ratiocinativum, cum ipsa sit ordinatorium. de isto plus habet videri 3. de anima et 3. ethicorum. Ulterius notandum quod voluntas non fertur in aliquid nisi cognitum, unde intellectus apprehendit aliquid, et postea ratiocinat ad utramque partem, utrum sit bonum et honestum. Et tunc illo bono præsentato intellectui voluntas inclinat et vult. Et tunc determinat intellectum ad hoc intelligibile intelligendum et prosequendum, et sic cognitio intellectus præcedit actum voluntatis uno modo et alio modo sequitur ut visum est. Et hoc non est inconveniens. Verum autem voluntas sit eadem virtus cum intellectu substantialiter et formaliter, de hoc sunt controversiæ, et utrum aliquo bono præsentato intellectui voluntas possit non velle, et sunt opiniones et habet locum 3. ethicorum.

AD rationes. Ad primam quod est indifferens etc. conceditur. Dicis quod voluntas sit virtus passiva et indifferens etc. Dicendum quod voluntas potest dupliciter considerari uno modo in se et absolute, et sic est indifferens ad multa, et sic non potest determinare potentiam rationalem. Alio modo potest considerari inquantum movetur a proprio obiecto. et sic est determinata ad unum: et est in actu, et sic habet movere et determinare potentiam rationalem. Ad aliam. Illud non habet determinare etc. conceditur. Et tu dicis quod per voluntatem etc. Aliqui dicunt ad hoc quod nos non sumus domini nostrorum actuum per voluntatem quia voluntas habet determinatum obiectum sed sumus domini per electionem unde eligimus ea quæ sunt ad finem ordinata, et non ordinata ad finem. Aliter posset dici, quod sumus domini nostrorum actuum per voluntatem capiendo absolute inquantum non movemur a volubili, et sic non determinat potentiam rationalem, sed capiendo voluntatem inquantum præsentatur ei bonum iudicatum per intellectum sic nos sumus domini actuum nostrorum isto dico quod possumus velle et non velle hoc bonum, sed si sic determinatur voluntas ad unum quia ostensato bono voluntati multi dicunt quod voluntas non potest non velle illud bonum, et sic habet determinare potentiam rationalem. de hoc igitur videndum est diligenter quid sit melius dictum. Ad aliam. ad motum debet esse etc. conceditur. si est principale movens et directivum principale, sed subordinatum potentiæ rationali, sicut se habet phantasma ad intellectum et actus subordinatus ad principale, sicut ars frenifactiva se habet ad militarem. Aliter posset dici quod movens inquantum huiusmodi. et directio est nobilius moto et directo, sed alio modo motum et directum possunt esse nobiliora nobilitate et dignitate. Tu dicis, quod voluntas etc. Dicendum quod voluntas inquantum movet et dirigit est nobilior intellectu sed alio modo intellectus est nobilior voluntate inquantum intellectus cognoscit, et est virtus cognoscitiva sed voluntas non cognoscit sed est virtus cæca. Aliter alii dicunt tenentes quod voluntas non sit virtus discreta ab intellectu, unde una est virtus. sed differunt per actus istos, quia intellectus dicitur ab intelligendo, voluntas a volendo. Ad aliam. Idem non potest etc. conceditur eodem modo se habens sed secundum diversa esse bene potest. Tu dicis. quod voluntas et intellectus sunt una virtus: aliter negatur ergo ratio non concludit, sed tenentes quod sit una virtus, debent tamen distingui secundum diversos actus ut visum est ergo potest esse quod voluntas sit determinet intellectum non absolute quod sit una virtus formaliter et substantialiter. et hoc est intentio.

Quæstio XV. Utrum deceptiocontingat circa quod quid est et circa substantias abstractas et simplices.

Quoniam autem potentia est unumquodque etc.

QVÆRITVR circa hoc capitulum. utrum materia prima, vel illa magis quæ transmutatur ad formam multis transmutationibus sit in potentia ad formam. Arguitur quod sic. quia magis propinqua est in potentia ad formam ergo est magis prima in potentia ad formam, vel etiam illa magis quæ transmutatur ad formam pluribus transmutationibus. antecedens patet de se. et ex littera consequentia probatur. quia magis videtur quod magis propinqua est in potentia ad formam, quia magis prima habet se ut subiectum primum respectu potentiæ, et magis propinqua habet se ut subiectum secundum. modo illud quod debetur primo et secundo magis debet primo quam secundo. ut patet 2. huius. Et per hoc. Item, illud est in potentia cuius accidens est essentiale et proprium est potentia ad formam, quia proprium accidens essentiale est de subiecto sicut homo est risibilis, quia risibile est proprium accidens hominis, sic etiam cuius accidens proprium est potentia ad formam, illud est in potentia, sed potentia ad formam est essentiale et proprium accidens materiæ primæ quia dicit Commentator in de substantia orbis. quod substantiatur per posse, et sic vult quod potentia ad formam sit proprium accidens materiæ primæ ergo est in potentia ad formam.

OPPOSITUM vult philosophus in prædicta littera, quia dicit quod terra est in potentia grave sed non est potentia homo, et intelligit de materia prima, et de aliis materiis quæ pluribus transmutationibus transmutantur ad formam.

DICENDUM est ad quæstionem quod materia prima et similiter quælibet materia quæ pluribus transmutationibus transmutatur ad formam est in potentia ad formam. Et ista conclusio probatur per duas rationes hanc adductas, et posset adhuc probari. Illud quod est indifferens ad omnes formas recipiendas est in potentia, quia nihil habet se indifferenter ad plura recipienda nisi sit in potentia ad ipsa. sed materia prima est in potentia ad omnes formas. et ea recipit. ut patet 7. huius, et 5. physicorum. ergo est in potentia ad eas. Et similiter intellige de materia quæ pluribus transmutationibus transmutatur, sicut si ex terra sit homo quia antequam ex terra fiat homo, oportet quod transmutetur in herbam, postea in sanguinem, et sic de aliis.

Secundo dicendum est, quod non est in potentia propinqua et determinata. Sed causa est. Illud non est in potentia determinata ad formam quia non habet dispositiones proprias formæ quia nihil habet rationem potentiæ determinatæ ad formam carenti dispositionibus propriis formæ, quia per dispositiones formas materiæ appropinquatur et determinatur ad formam. Ita quod per solam transmutationem..

...transmutationem accipit formam, sed secundum primam est huiusmodi et quaelibet materia quæ transmutatur ad formam pluribus transmutationibus, quia certum est quod materia prima caret dispositionibus propriis formæ quia non plus se habet ad unam formam quam ad aliam, et sic patet ex dictis corollarie quod materia prima magis habet rationem potentiæ quam propinqua, sed materia propinqua magis habet rationem potentiæ determinatæ quam prima. Primæ rationes probant bene quod materia prima sit in potentia et magis in potentia quam materia propinqua, et hoc est concessum.

Глоссарий ключевых терминов к девятой книге.

· potentia — способность, возможность; в схоластике различаются:

o potentia activa — деятельная способность (способность действовать, производить действие);

o potentia passiva — страдательная способность (способность претерпевать, воспринимать воздействие);

o potentia как возможность — в модальном смысле: возможное, противопоставленное необходимому и невозможному.

· actus — действие, акт, действительность; то, что осуществлено, противопоставлено возможности.

· subiectum — субъект, подлежащее, носитель; в логике — подлежащее суждения; в метафизике — то, чему присущи свойства или в чём находятся способности. В переводе часто передаётся как «субъект» с пояснением «носитель».

· intellectus — интеллект, ум, разумная способность; в отличие от sensus — чувства, ощущения.

· obiectum — объект, предмет; то, на что направлена способность или наука.

· scientia — наука, знание; в схоластике — устойчивое знание, habitus, приобретённый разумом.

· habitus — навык, устойчивое расположение, приобретённое качество; scientia может рассматриваться как habitus.

· forma — форма; начало определённости, деятельности, акта.

· materia — материя; начало восприимчивости, страдательности, возможности.

· privatio — лишённость; отсутствие того, что должно быть по природе.

· contraria — противоположности; качества, максимально удалённые друг от друга в одном роде.

· possibile — возможное; то, чьё действие, если оно будет, не влечёт невозможного.

· necessarium — необходимое; то, что не может не быть.

· impossibile — невозможное; то, что не может быть.

· contingens ad utrumlibet — случайное в обоих направлениях; то, что может быть и может не быть.

· mensura — мера; то, чем измеряется количество или иное.

· unum — единое, единица; начало числа и мера.

· ly — схоластический термин, обозначающий слово или выражение как таковое; в переводе — «слово», «выражение», «термин».

Начинается книга девятая

Вопрос I. Находятся лидеятельная и страдательная способности в различных субъектах?

О первом же, следовательно, о сущем и т. д.

Далее исследуется относительно девятой книги [«Метафизики»], поскольку Аристотель говорит: «почему, поскольку они существуют вместе». Итак: находятся ли деятельная способность (potentia activa) и страдательная способность (potentia passiva) в различных субъектах (subiecta) — то есть носителях? И то, что они находятся в одном и том же субъекте, доказывается так: материя (materia) и форма (forma) существуют вместе, а материя обладает страдательной способностью, форма — деятельной; следовательно, [они существуют] вместе. Равным образом в тяжёлом [теле] одновременно присутствуют деятельная и страдательная способности, ибо тяжёлое движется само по себе и от внутреннего начала вниз, иначе оно двигалось бы насильственно; и таким образом оно имеет в себе страдательную способность, поскольку движется, и деятельную способность, поскольку движет. Но тяжёлое есть один субъект, ибо тяжёлое, как, например, камень, есть одна вещь и одно сущее; следовательно, деятельная и страдательная способности одновременно находятся в одном субъекте.

Равным образом любящий движется любимым, а мыслящий — мыслимым; это очевидно. Но один и тот же [человек] может любить себя и мыслить себя; следовательно, один и тот же обладает деятельной и страдательной способностью; следовательно, [они существуют] вместе.

Противное утверждает Аристотель в приведённом тексте, а также Комментатор.

Следует сказать в ответ на вопрос, что деятельная и страдательная способности находятся в различных субъектах, так что они не существуют одновременно в одном и том же субъекте в одном и том же отношении и одним и тем же образом. Основание: как относится действующее к претерпевающему, так относится и деятельная способность к страдательной, по подобающему подобию. Но одно и то же не есть одновременно действующее и претерпевающее в одном и том же отношении и одним и тем же образом, ибо это противоречиво. Далее, если бы одно и то же обладало деятельной и страдательной способностью в одном и том же отношении и одним и тем же образом, тогда одно и то же было бы в возможности и в действии; но это ложно, ибо действие (actus) и возможность (potentia) весьма противоположны и не соединяются в одном и том же. Следствие очевидно: поскольку нечто обладает страдательной способностью, оно находится в возможности; поскольку же обладает деятельной способностью, оно находится в действии. И я говорю «в одном и том же отношении», потому что в составном [существе] могут одновременно быть страдательная и деятельная способности в различных частях: страдательная способность присуща со стороны материи, а деятельная — со стороны формы. Так и то, что движет себя самого, разделяется на движущую часть и движимую часть; движущая часть обладает деятельной способностью, а движимая — страдательной. И я говорю «одним и тем же образом», потому что одно и то же может обладать деятельной и страдательной способностью, однако не одним и тем же образом, но различным: как говорит Комментатор в третьей и восьмой [книгах] «О небе», что форма камня, поскольку она форма, движет, а поскольку она форма в материи — движется.

К доводам противного. К первому: материя и форма и т. д. — допускается, что они существуют вместе как субъект, однако они суть различные части одного и того же субъекта; и таким образом деятельная и страдательная способности могут быть в одном и том же субъекте в силу различных частей, как было показано. К другому: допускается [это] в отношении различных частей или в отношении одной и той же части, принимаемой различным образом, как было показано на примере формы камня. Отсюда я утверждаю, что один и тот же субъект обладает деятельной и страдательной способностью в отношении различных частей или же так, как было показано. К другому: любящий движется и т. д. Следует сказать, что любовь и мышление не суть истинные движения, но [называются так] при широком понимании движения; следовательно, это не имеет силы для предложенного. Или можно сказать к меньшей посылке, что хотя один и тот же мыслит себя, однако это происходит иным и иным образом, ибо мыслящий отличается от мыслимого: мыслящий находится в возможности, а мыслимое — в действии. Об этом следует смотреть в [книге] «О душе»: что интеллект (intellectus) мыслит себя, будучи оформлен видами других [вещей].

Вопрос II. Является ли однанаука, или способность, [наукой] о двух противоположностях?

«Поскольку же это [присуще] неодушевлённым» и т. д.

Исследуется относительно этой части: является ли одна наука (scientia), или способность, [наукой] о двух противоположностях (contraria)? И сначала аргументируется, что да: как относятся лишённости (privative opposita), так относятся и противоположности, по подобающему подобию, ибо лишённость (privatio) есть корень противоположности, так как всегда одна из противоположностей некоторым образом относится к другой как лишённость. Следовательно, как относятся лишённости, так и противоположности. Но один разум и одна наука [имеются] о лишённостях, как говорится в первой [книге] «О душе»; более того, в ошибках чувства [чувство] есть судья своего и косвенного; и то же хочет Аристотель в третьей [книге] «О душе».

На страницу:
12 из 14