Вопросы к двенадцати книгам Метафизике. Книги VI — VIII
Вопросы к двенадцати книгам Метафизике. Книги VI — VIII

Полная версия

Вопросы к двенадцати книгам Метафизике. Книги VI — VIII

Язык: Русский
Год издания: 2026
Добавлена:
Настройки чтения
Размер шрифта
Высота строк
Поля
На страницу:
9 из 13

Culabilium alia et alia est abstractio. Ergo partes philosophiae debent distingui, et tot debent esse quot modis abstrahibilia abstrahuntur a materia. Sed speculabilia abstrahuntur a materia tribus modis, quia aliqua entia sunt abstracta a materia simpliciter et omnino tam sensibili quam intelligibili, et de illis est metaphysica. Unde metaphysica est de entibus abstractis a materia simpliciter et communi omnino, ut de substantiis separatis et intelligentiis. Unde dicitur metaphysica a meta, quod est trans, et physis, quod est natura, quia est de transcendentibus naturam, et hoc principali intentione, ut patet quoad 12. Sed alia sunt entia abstracta non omnino a materia, sed tamen abstrahibilia sunt a materia sensibili secundum rationem et non ab intelligibili, quare diffiniuntur per materiam intelligibilem, ut sunt numeri, magnitudines, et de illo ente est alia pars philosophiae, scilicet mathematica. Alia sunt entia abstracta a materia individuali sensibili, sed non ab ultima, ut entia naturalia. Unde formae naturales diffiniuntur per materiam sensibilem in communi, licet non per materiam individualem. Unde diffiniuntur per substantiam transibilem, quia licet materia non sit pars quidditatis, tamen est necessaria ad deferendum quidditatem. Unde quidditas hominis non potest esse sine materia. Unde si complete debet diffiniri quidditas rei materialis, oportet per materiam diffiniatur, sicut vult Aristoteles primo De anima. Et de illo ente est naturalis scientia. Et sic patet quod tres sunt partes philosophiae speculativae, et sunt sufficientes quo ad distinctionem eius secundum quod tribus modis speculabilia abstrahuntur a materia.

PER haec ad rationes in oppositum. Logica est speculativa etc. Dicendum quod non est scientia speculativa, sed pure practica. Sed quid dicis ad commune dictum? Dicendum quod duplex est dictum commune: quoddam quod provenit ex naturali inclinatione ad verum, et aliud est commune dictum quod provenit ex consuetudine, et non ex naturali inclinatione ad verum, sed est voluntarium, et illud non oportet esse verum. Et sic est istud. Sed quod logica non sit speculativa, sed practica, bonum est inquirere, et videbitur in sequentibus. Aliter respondent alii ad rationem tenentes quod logica sit speculativa. Unde dicunt quod Aristoteles loquebatur in 6 huius de scientia speculativa reali, sed logica non est scientia realis. Quare etc. Sed hoc dictum non valet, quia logica ita bene est realis scientia, quia considerat rem veram ut syllogismum ordinatum in modo et in figura extra intellectum. Unde sunt entia vera realia, licet dependeant ab anima in productione. Unde etiam non invenitur ab aliquo, nec ab Aristotele nec ab Averroi, divisio scientiae per realem et rationalem. Unde dicunt quod logica sit organica, et hoc est dicere quod sit practica. Et sic dicunt contradictoria. De hoc non plus ad praesens.

Ad aliam: speculativa scientia debet distingui etc. Conceditur quod debet distingui secundum aliquam divisionem ut entis secundum se, inquantum respicit ens secundum se. Sed tamen non secundum quamlibet divisionem oportet sic dividi, sed alio modo secundum divisionem quae respicit philosophiam secundum certitudinem, quia non oportet illam esse secundum divisionem entis per se, sed secundum quod est abstrahibilis a materia, quae materia signata impedit certitudinem. Et secundum quod diversimode abstrahit a materia, secundum hoc sunt diversae partes philosophiae. Quia si inspiciantur bene diversa praedicamenta, ut actio et passio, possunt convenire in uno modo abstractionis, quia aeque abstrahunt a materia, licet sint diversi partes entis secundum se. Unde per hoc scientia eorum non dividit philosophiam secundum primam distinctionem, licet alia sit pars philosophiae scientia actionis et passionis, inquantum respicit ens secundum se, sed comprehenduntur sub uno membro inquantum distinctio respicit philosophiam secundum certitudinem.

Ad aliam: una est scientia de substantia corporea. Conceditur sub ratione motus ut naturalis. Tu dicis ergo etiam una est de substantiis incorporeis. Conceditur quod sicut metaphysica est de substantiis abstractis quo ad eius partem principalem, ut quo ad 12, oportet si in aliis libris determinatur de aliis substantiis, hoc est tamen sub ratione ultima, ut sub ratione entis inquantum manuducunt nos ad cognitionem abstractorum. Et sic non concludit ratio quod sint plures partes quaestionis 2.

Ad aliam: naturalis et metaphysicus etc. Conceditur. Sed tamen non eodem modo considerant de quantitate, quia metaphysicus considerat eas inquantum sunt entia, et inquantum quantitas est una de primis partibus entis. Sed alio modo considerantur quantitates a mathematico secundum se, et inquantum abstrahibiles sunt a materia sensibili, et accipiuntur in habitudine ad proprias passiones quae demonstrantur de eis. Sed naturalis considerat eas inquantum sunt in rebus naturalibus, et sunt coniuncta formis naturalibus. Et sic diversimode considerant magnitudines et numeros quo ad diversum modum considerandi. Et hoc diversificat scientias istas. Unde si metaphysica et naturalis considerarent de quantitatibus eodem modo abstractionis, tunc mathematica superfluere, sed hoc non est verum, ut visum est.

Ad aliam: una scientia est prima etc. Conceditur, quae considerat quidditates omnium subiectorum scientiarum specialium quo ad praedicata prima et communia, sed tamen non considerat ea quo ad prima et specialia principia principaliter, ut quo ad ultimam differentiam et ultimum genus. Unde bene verum est quod metaphysica considerat quidditates omnium subiectorum specialium in communi, sed non in speciali. Et propter hoc non superfluunt aliae partes philosophiae, quae considerant quidditates quo ad propria principia. Unde quando Aristoteles dixit quod nullam rationem faciunt de quod quid est subiecti scientiae speciales, hoc est verum intelligendo complete, quia oportet etiam ponere in diffinitione completa praedicata communia et prima, quae considerat metaphysicus, sed bene faciunt mentionem de quod quid est subiecti per propria principia et ultimam differentiam.

Ad aliam rationem, quae patebit ex sequentibus. Notandum tamen diligenter quod sunt tres partes philosophiae speculativae. Sed utrum sint partes primae, in quas philosophia primo dividitur, videndum est. Ad cuius intellectum notandum de habitudine et communitate philosophiae speculativae ad istas tres partes. Unde si diceretur, ut aliqui dicunt, quod philosophia speculativa habet se ad istas tres scientias secundum communitatem analogiae, ita quod quoddam ordine respiceret eas, sic bene ista divisio in tres partes dictas esset sufficiens, immo etiam esset prima divisio. Quia divisio philosophiae prima et principaliter bene potest esse per tria dividentia, cum sit analogum, et non quod analogum dividi primo per duo, sed primo potest dividi per plura, sicut Aristoteles divisit primo ens in decem praedicamenta, et est prima et principalis divisio. Unde etiam illi qui nituntur reducere illam divisionem ad bimembrem peccant, quia non oportet analogi primam divisionem esse per duo membra, sed primo potest esse per plura significata, quia non oportet sua dividentia habere contrarietatem, quae requirat duas differentias, sed sufficit quod habeant disperationem. Et sic qui vellet tenere istam viam diceret quod ista divisio in istas tres partes esset prima divisio philosophiae et principalis.

Quaestio IV. Consequenter quaeritur propter ultimam rationem prius tactam. Utrum philosophia speculativa sit genus ad naturalem, divinam et mathematicam

CONSEQUENTER quaeritur propter ultimam rationem prius tactam: utrum philosophia speculativa sit genus ad naturalem scientiam, divinam et mathematicam. Et arguitur primo quod non. Divisio cuiuslibet generis debet esse bimembris, per Aristotelem, ut actio et passio possunt convenire in uno modo abstractionis, quia aeque abstrahunt a materia, licet sint diversi partes entis secundum se. Unde per hoc scientia eorum non dividit philosophiam secundum primam distinctionem, licet alia sit pars philosophiae scientia actionis et passionis, inquantum respicit ens secundum se, sed comprehenduntur sub uno membro inquantum distinctio respicit philosophiam secundum certitudinem.

Ad aliam: una est scientia de substantia corporea. Conceditur sub ratione motus ut naturalis. Tu dicis ergo etiam una est de substantiis incorporeis. Conceditur quod sicut metaphysica est de substantiis abstractis quo ad eius partem principalem, ut quo ad 12, oportet si in aliis libris determinatur de aliis substantiis, hoc est tamen sub ratione ultima, ut sub ratione entis inquantum manuducunt nos ad cognitionem abstractorum. Et sic non concludit ratio quod sint plures partes quaestionis 2.

Ad aliam: naturalis et metaphysicus etc. Conceditur. Sed tamen non eodem modo considerant de quantitate, quia metaphysicus considerat eas inquantum sunt entia, et inquantum quantitas est una de primis partibus entis. Sed alio modo considerantur quantitates a mathematico secundum se, et inquantum abstrahibiles sunt a materia sensibili, et accipiuntur in habitudine ad proprias passiones quae demonstrantur de eis. Sed naturalis considerat eas inquantum sunt in rebus naturalibus, et sunt coniuncta formis naturalibus. Et sic diversimode considerant magnitudines et numeros quo ad diversum modum considerandi. Et hoc diversificat scientias istas. Unde si metaphysica et naturalis considerarent de quantitatibus eodem modo abstractionis, tunc mathematica superfluere, sed hoc non est verum, ut visum est.

Ad aliam: una scientia est prima etc. Conceditur, quae considerat quidditates omnium subiectorum scientiarum specialium quo ad praedicata prima et communia, sed tamen non considerat ea quo ad prima et specialia principia principaliter, ut quo ad ultimam differentiam et ultimum genus. Unde bene verum est quod metaphysica considerat quidditates omnium subiectorum specialium in communi, sed non in speciali. Et propter hoc non superfluunt aliae partes philosophiae, quae considerant quidditates quo ad propria principia. Unde quando Aristoteles dixit quod nullam rationem faciunt de quod quid est subiecti scientiae speciales, hoc est verum intelligendo complete, quia oportet etiam ponere in diffinitione completa praedicata communia et prima, quae considerat metaphysicus, sed bene faciunt mentionem de quod quid est subiecti per propria principia et ultimam differentiam.

Ad aliam rationem, quae patebit ex sequentibus. Notandum tamen diligenter quod sunt tres partes philosophiae speculativae. Sed utrum sint partes primae, in quas philosophia primo dividitur, videndum est. Ad cuius intellectum notandum de habitudine et communitate philosophiae speculativae ad istas tres partes. Unde si diceretur, ut aliqui dicunt, quod philosophia speculativa habet se ad istas tres scientias secundum communitatem analogiae, ita quod quoddam ordine respiceret eas, sic bene ista divisio in tres partes dictas esset sufficiens, immo etiam esset prima divisio. Quia divisio philosophiae prima et principaliter bene potest esse per tria dividentia, cum sit analogum, et non quod analogum dividi primo per duo, sed primo potest dividi per plura, sicut Aristoteles divisit primo ens in decem praedicamenta, et est prima et principalis divisio. Unde etiam illi qui nituntur reducere illam divisionem ad bimembrem peccant, quia non oportet analogi primam divisionem esse per duo membra, sed primo potest esse per plura significata, quia non oportet sua dividentia habere contrarietatem, quae requirat duas differentias, sed sufficit quod habeant disperationem. Et sic qui vellet tenere istam viam diceret quod ista divisio in istas tres partes esset prima divisio philosophiae et principalis.

OPPOSITUM arguitur. Illud est genus quod praedicatur de pluribus in quid, quia illae sunt conditiones quae requiruntur ad hoc quod aliquid sit genus, scilicet quod praedicetur in quid, et de pluribus secundum unam rationem aequaliter, quia genus respicit species coaequas. Sed philosophia speculativa habet se sic, quia philosophia speculativa praedicatur de naturali, divina et mathematica in quid. Quia quid est naturalis philosophia? Speculativa. Quid est mathematica? Philosophia speculativa. Quid est metaphysica? Philosophia speculativa. Et praedicatur secundum unam rationem, quae ratio est habitus intellectivus perficiens animam quo ad veram cognitionem tantum sine productione proprii scibilis. Unde naturalis philosophia est talis habitus, similiter metaphysica et mathematica, ut patet 6 huius. Similiter de eis praedicatur, quia una scientia quo ad rationem philosophiae speculativae non prius dicitur habitus speculativus quam alia.

DE ista quaestione est duplex opinio. Una est quod philosophia speculativa sit quoddam analogum ad istos tres habitus, et rationes huius opinionis efficaciores tactae sunt. Alia est opinio plus probabilis, quod philosophia speculativa sit univocum ad istos tres habitus. Et causa est, quia habitus intellectivus est in prima specie qualitatis, vel ergo est ibi ut genus vel ut species vel ut individuum, sed non ut species vel individuum, ergo ut genus univocum. Maior est manifesta per sufficientem divisionem, quia ex quo speculativa est in prima specie qualitatis, ut vult Aristoteles in Praedicamentis, vel est ibi ut individuum vel ut genus vel ut species. Sed non est ut genus vel species vel individuum, quia habitus intellectualis non est in prima specie qualitatis ut individuum, quia habet plures habitus sub se distinctos numero, nec etiam est in prima specie qualitatis sicut species specialissima, quia habet partes quae distinguuntur per se, sicut naturalem, mathematicam et divinam, sicut etiam obiecto distinguitur, sicut visum est in praecedenti quaestione. Sed individua substantiae eadem specie non distinguuntur per se secundum Aristotelem 2 Posteriorum, ubi dicit quod sub una specie multae sunt differentiae non secundum substantiam, sed secundum accidens. Et posset adduci praedicta ratio in oppositum.

Notandum tamen ad solutionem rationum, quod licet divisio speculativae philosophiae sit sufficiens in has tres scientias, non tamen est prima divisio et principalis, sed immediate philosophia speculativa dividitur divisione bimembri, scilicet quod quaedam philosophia est de abstractis a materia simpliciter et omnino, et quaedam philosophia non est de abstractis a materia omnino. Et ista est divisio prima et principalis. Et tunc secundum membrum subdividitur, quia quaedam philosophia harum est de abstractis a materia sensibili sed non a materia intelligibili, sed quaedam est de abstractis non a materia sensibili in communi, sed tantum a materia sensibili individuali. Et sic patet quod ista divisio trimembris reducitur ad divisionem bimembrem.

Notandum ulterius diligenter quod licet species generis univoci extra animam sint contrariae et non possint esse simul in eodem subiecto, ut iam tactum fuit in una ratione, et propter hoc etiam dicit Commentator 6 huius quod opposita extra animam in anima non sunt opposita, sicut patet de albedine et nigredine, quia anima recipit simul species albedinis et nigredinis. Ergo multo magis species et scientiae diversorum scibilium non sunt contrariae. Unde si essent contrariae, tunc motus verus esset in prima specie qualitatis, cum motus sit de contrario in contrarium, sed hoc est contra Aristotelem 7 Physicorum, ubi vult quod motus tantum sit in tertia specie qualitatis.

Notandum quod hic est dubium. Quia ex quo non est divisionis prima philosophiae speculativae in scientiam naturalem, mathematicam et divinam, quare Aristoteles non posuit primam divisionem philosophiae speculativae. Dicendum quod ipse non posuit eam, quia non fuit ei necessaria ad suum intentum, sed suffecit sibi divisio philosophiae ista, quam posuit, quae tamen est sufficiens in naturalem, mathematicam et divinam, licet non sit prima. Unde Aristotelis intentio in hoc 6 est tradere modum proprium considerandi huius scientiae. Sed ad illum proprium modum habendum suffecit sibi ista distinctio, immo etiam magis fuit sibi necessaria ad suum propositum. Unde Aristoteles non habuit respectum ad univocationem, utrum speculativa philosophia esset univoca ad suas partes vel non, sed habuit intentionem ad distinctionem harum partium. Ita quod istae partes distinguuntur secundum alium et alium modum abstrahendi speculabilia a materia, secundum quam distinctionem habuit proprium modum considerationis huius scientiae, quod est principale intentum, quia considerat entia abstracta omnino et simpliciter a materia. Unde principaliter in isto libro intendit scientiam de abstractis, ut de Deo, et de aliis abstractis. Unde licet determinet de substantiis aliis materialibus, hoc non est ita principali intentione, quia tantum determinat de eis inquantum manuducunt in cognitionem abstractorum. Vel aliter posset dici quod Aristoteles primam divisionem philosophiae sufficienter dedit intelligere per istam quam posuit, quae sufficienter evacuat totam naturam eius.

AD rationes in oppositum. Ad primam patet solutio, quia ista divisio trimembris reducitur ad bimembrem. Unde divisio prima et immediata debet esse bimembris, sed ista divisio non est prima, ut visum est. Ad aliam similiter patet, quia species generis in anima non sunt contrariae, et per consequens bene possunt esse simul in eodem subiecto, licet species generis extra animam sint contrariae. Ad aliam: illud non est genus etc. Conceditur. Tu dicis quod philosophia est speculativa, quia per prius praedicatur etc. Dicendum quod non, quia primae tres scientiae quo ad rationem habitus speculativi sunt simul et coaequaevae, et nulla est prior neque posterior, licet abstracte una sit prior et dignior secundum quod est de digniori obiecto, ut de Deo, sed tamen omnes aequaliter sunt habitus speculativi reducendo ista membra ad duo, ut visum est.

Quaestio V. Consequenter quaeritur, quia tactum fuit in una ratione prius de logica quod sit speculativa. Utrum logica sit speculativa

IDEO sit quaestio: utrum logica sit speculativa. Arguitur primo quod sic. Illa scientia est speculativa et non practica, quae est de rebus quae constant a natura et praeter opus intellectus, quia practica scientia in hoc differt a speculativa, quia entia speculabilia, de quibus est speculativa, non sunt producibilia ab homine, nec per cognitionem dirigentem, nec electionem inclinantem, sed constant per opus naturae. Sed practica scientia est de rebus quae sunt ab homine, vel per cognitionem dirigentem vel electionem inclinantem. Sed logica est de illis quae constant a natura et praeter opus intellectus, immo logica est de rebus quae constant a natura, et non per opus intellectus, quia logica est de praedicamentis, quae sunt a natura. Ergo etc.

OPPOSITUM arguitur. Quia omnis scientia vel est naturalis vel mathematica vel divina etc., per sufficientem divisionem, quia Aristoteles dividit speculativam scientiam in has tres. Sed logica nec est naturalis, nec mathematica, nec divina, ut omnes concederent. Sed forte dices contra maiorem quod Aristoteles in isto 6 tantum dividit philosophiam speculativam realem et non rationalem. Modo logica non est speculativa realis, sed rationalis. Hoc non valet, quia certum est quod metaphysicus est philosophus universalissimus, sicut metaphysica est scientia universalissima. Ergo debet idem dividere artem et divisionem philosophiae universalissimam. Sed hoc non esset, si tantum divideret speculativam partialiter. Unde debet dividere speculativam quo ad omnes partes eius, et certum est quod hoc facit. Unde est simile de potestate activa, quam diffinivit Aristoteles 5 huius, quod est principium transmutandi alterum inquantum alterum. Ergo concluditur ex hoc quoddam quod omni potentiae activae debet correspondere passiva. Et hoc ex diffinitione quam ponit Aristoteles ipsi dicunt Aristotelem loqui in hoc libro de virtute et potestate particularium agentium. Tunc dicitur eis quod metaphysicus est communissimus philosophus, sicut scientia sua est communissima. Ergo dat diffinitionem potentiae activae communissimam, quae convenit omni potentiae activae, quia si ipse non faceret, quis alius faceret? Sic etiam in proposito. Ergo patet quod Aristoteles in isto quinto, immo in sexto, sufficienter dividit philosophiam speculativam divisione universalissima, ita quod sub membris divisionis continentur omnia quae participant speculativam rationem. Et cum logica non contineatur sub aliquo membro divisionis, relinquitur quod sit practica.

Notandum in exteriori materia, sed de operatione immanente et opere quod est una opinio quod logica sit scientia speculativa. Et hanc probant sic. Illa scientia est speculativa quae est propter scire, quia speculativa scientia ordinatur tantummodo ad scire, et non ad opus, quia per hoc differt a practica. Sed logica est propter scire, quia logica est ut sciamus. Item logica aut est practica aut speculativa per sufficientem divisionem in hoc 6 et 6 Ethicorum. Sed logica non est practica. Probatio, quia si esset practica, vel esset activa vel factiva, per divisionem sufficientem, quae ponitur in isto 6 et 6 Ethicorum. Sed non est factiva, quia tunc esset mathematica, immo mechanica, ut aedificativa vel navigativa etc. Similiter non est activa. Probatio, quia vel esset economica vel ethica vel politica, per sufficientem divisionem, quia activa dividitur in has. Sed nulla harum est logica, ut omnes concederent.

Dicendum est quod ista opinio non valet. Primo quia auctoritas Aristotelis est in contrarium in isto 6, ubi dividit speculativam philosophiam in 3, naturalem etc. Quarum nulla est logica. Et si dicas quod dividit speculativam realem et principalem, non valet ista cavillatio. Unde prius est remota, ergo non responsum. Et probatur ratione. Philosophia speculativa est de talibus quae non producuntur ab homine per cognitionem dirigentem, vel actionem inclinantem, vel appetitum inclinantem, quod est idem, quia sic communiter exponitur finis speculativae scientiae. Quia finis speculativae philosophiae est veritas et nihil ultra apponit, quia non intendit productionem scibilis eius per cognitionem sui dirigentem vel appetitum inclinantem. Quia scientia quae est de caelo non est de caelo quod homo faciat caelum per cognitionem, nec elicit hoc, quia homo nunquam fecit caelum. Et hoc patet in praedicta auctoritate Eustratii super 6 Ethicorum: Scientifica enim mens etc. Sed logica est de talibus quae producuntur ab homine per cognitionem suam dirigentem et electionem inclinantem. Quia est de ratiocinatione ordinata in tali forma, per quam devenitur a cognitione noti ad ignotum. Et illa ratio ut syllogistica ordinata in figura et modo sit ab intellectu per cognitionem dirigentem, ut per regulas traditas in logica, quia intellectus facit syllogismum in tali vel tali figura et modo, et eligit cum facere, quia aliquando plus eligit facere in prima figura vel tali modo vel tali, et quia unus syllogismus est eligibilior alio, sicut etiam una demonstratio est eligibilior altera, ut patet primo Posteriorum. Et tunc facit syllogismum in materia exteriori in aere vel facit enthymema vel divisionem vel indivisionem vel huiusmodi, secundum quod appetitus plus ad hoc inclinat, et secundum quod materia subiecta requirit.

PER haec ad rationes istius opinionis. Illa scientia quae est propter scire etc. Conceditur, si est propter scire speculativum tunc est speculativa; sed si est propter scire practicum, tunc est practica. Quia propter hoc non dicitur scientia speculativa absolute quod sit propter scire; haec enim non est ratio formalis eius. Sed dicitur speculativa vel formaliter, quia speculabilia de quibus est non sunt producibilia ab homine per cognitionem dirigentem vel appetitum inclinantem, sed constant a natura. Propter hoc dicitur formaliter speculativa. Similiter practica est propter scire practicum, et non est ratio formalis quod sit practica. Sed pro tanto dicitur practica, quod scibilia eius sunt producibilia ab intellectu per cognitionem eius dirigentem et electionem inclinantem, ut dictum est, et non constant a natura. Quare ratio non concludit.

Ad aliam rationem: Tunc logica vel est practica etc. Dicendum quod est practica. Ad probationem: vel est activa vel factiva etc. Dicendum quod ambo, scilicet activa et factiva. Quia logica potest comparari ad duo: scilicet quo ad actum rationis inferiorem, inquantum speculatur intrinsece non faciendo extra opus, sed cogitando de ratiocinatione et syllogismo et enthymemate quo ad sua principia non loquendo, quia aliquis potest considerare apud se et disputare inter se, quando unum supplet locum respondentis et opponentis, ut patet 8 Topicorum. Unde fit formans rationes in se per cognitionem suam, id est per regulas et principia propria ratiocinationis, per quae devenitur ad cognitionem noti ad ignotum. Et sic est activa, quia non est de operatione in exteriori materia, sed de operatione immanente et operato intus manente. Alio modo potest comparari ad sermonem exteriorem, ut inquantum dirigit hominem ad exprimendum sermonem in aere exteriori, ut formando ratiocinationem in modo et figura, ut faciendo syllogismum in aere vel enthymema. Et hoc per cognitionem suam, id est per regulas de ista forma ratiocinationis datas, et appetitum inclinantem. Et sic est factiva, quia ut sic est de operato non immanente, sed in materiam exteriorem egrediente. Unde facit syllogismum vel argumentum tale per suam cognitionem, quae dirigit ipsum, et appetitum qui inclinat eum plus ad unum quam ad aliud. Unde dicimus puero: fac syllogismum in primo modo primae figurae, quando volumus examinare utrum sciat lectionem vel non. Sed hoc non esset nisi per scientiam logicam produceretur scibile de quo est.

На страницу:
9 из 13