
Полная версия
Вопросы к двенадцати книгам Метафизике. Книги VI — VIII
Contra hanc opinionem obiicitur sex mediis. Primum sumitur ex parte unitatis. Et est istud. Si praeter distinctionem realem et rationis esset dare aliam distinctionem quae esset in Deo, tunc Deus non esset maxime unus, quia si in Deo poneretur ista distinctio, quia nunquam unum oppositorum potest esse perfectissimum et unum cum suo opposito, vel cum aliquo quod magis appropinquat suo opposito quam ipsum, ut caliditas non potest esse perfectissima cum frigiditate, vel cum aliquo quod magis appropinquat ad frigiditatem quam ipsa. Sed omnis distinctio opponitur unitati, vel magis appropinquat multitudini quae opponitur unitati. Ergo si distinctio aliqua esset in Deo, tunc Deus non esset maxime unus. Sed hoc est falsum et contra omnes leges, quia solus Deus est unus elegantissima et perfectissima unitate, ut patet 12 huius. Et confirmatur: quicquid est in Deo est Deus, et vita et sapientia, et sic de aliis praedicatis, et illud est famosum apud omnes cuiuslibet legis. Et potest probari, quia si aliquid esset in Deo quod non esset Deus, vel illud esset perfectius Deo, et hoc non, quia Deus est optimum eorum quae in natura, quia est bonum et perfectum in fine quinti huius; vel minus perfectum, et hoc non, quia ridiculum aeque non potest esse. Ergo nulla distinctio cadit in Deo. Aliter extrema distinctionis caderent in Deo, quod est falsum.
Конец ознакомительного фрагмента.
Текст предоставлен ООО «Литрес».
Прочитайте эту книгу целиком, купив полную легальную версию на Литрес.
Безопасно оплатить книгу можно банковской картой Visa, MasterCard, Maestro, со счета мобильного телефона, с платежного терминала, в салоне МТС или Связной, через PayPal, WebMoney, Яндекс.Деньги, QIWI Кошелек, бонусными картами или другим удобным Вам способом.





