
Полная версия
Вопросы к двенадцати книгам Метафизике. Книги VI — VIII
Ad aliam: unum agens irrationale etc. Conceditur, si est agens per se. Tamen unum agens potest esse causa unius effectus per se et alterius per accidens, ut frigidum per se frigefacit et per accidens calefacit inquantum circumstat calido. Unde etiam constringit et unit ipsum, et calidum fortificatur, quia virtus unita fortior est dispersa. Sic est in proposito, quia agens in pluribus per se agit unum effectum, scilicet intentum, sed post intentum agit alium effectum, id est ens per accidens, ut dictum est.
Ad aliam: Si agens ut in pluribus etc. Conceditur, si ens per accidens causaretur ab agente ut in pluribus per se, sed si per accidens non oportet quod eveniat de necessitate. Modo sic est quod ens per accidens est ab agente ut in pluribus, non ut a causa per se, sed ut a causa per accidens. Quia aliquod potest esse futurum quod nunquam erit. Aliter dicunt aliqui concedendo consequentiam. Et cum dicitur: ergo omnia evenirent de necessitate, ipsi dicunt quod duplex est necessitas: quaedam est continua, ita quod res semper sint; alia est necessitas intercisa. Et illa est duplex: quaedam est determinata quo ad naturam et quo ad nos, ut solem cras oriri, necessarium est necessitate intercisa quo ad naturam et quo ad nos. Similiter eclipsis lunae et solis. Alia est necessitas intercisa quo ad naturam et indeterminata quo ad nos, ut plura sunt necessaria necessitate intercisa et indeterminata quo ad nos. Modo dicunt Aristotelem non habere pro inconvenienti omnia evenire de necessitate, necessitate intercisa et indeterminata quo ad nos, quod est tamen determinata quo ad naturam. Sed habet pro inconvenienti omnia evenire ex necessitate continua et intercisa quae est determinata quo ad nos et quo ad naturam. Et hanc dicunt esse intentionem Aristotelis. Sed ista solutio est contra fidem et veritatem.
Quaestio VIII. Utrum ad quodquodlibet substantiae pertineat accidens
VERTITUR circa hanc partem. Possit quaeri: utrum omnia de necessitate eveniant, sed ista disputabitur alibi. Sed circa istud capitulum: Quod autem sit verum idens, quaeratur utrum veritas et falsitas sint in intellectu.
Arguitur primo quod non. In quocunque est veritas, in illo est bonitas, quia veritas est quaedam bonitas, et falsitas est quaedam pravitas. Unde mendacium per se est malum et pravum et fugiendum, ex 1 Ethicorum. Sed bonitas non est in intellectu, quia bonitas et malitia est in rebus, ut res distinguuntur a mente et intellectu, ut patet in littera.
Item omne quod est in anima vel est potentia vel habitus vel passio, id est operatio, ut vult Aristoteles 2 Ethicorum. Sed veritas non est potentia naturalis, ut intellectus vel sensus, nec habitus, quia habitus est in prima specie qualitatis, sed veritas cum sit conformitas est in genere relationis. Nec est operatio, ut per se patet. Ergo etc.
Item quod est in sensu non est in intellectu, quia sensus non est intellectus, nec e converso, ut patet 2 et 3 De anima. Sed veritas habet esse in sensu, ut patet per Aristotelem 2 De anima, ubi dicit quod sensus semper est verus respectu obiecti proprii. Ergo etc.
Item quod est in voce non est in intellectu, quia vox non est in aere, 2 De anima, quia solum est animatorum; nullum enim inanimatorum vocat. Sed veritas est in voce, quia propositiones dicuntur verae. Et hoc non esset nisi veritas esset in eis, quia nihil dicitur formaliter verum per illud quod est extra illud, sicut nihil est album per albedinem extra ipsum. Sed propositiones sunt orationes, et oratio est vox. Ergo etc.
Item si veritas esset in intellectu, tunc veritas non corrumperetur ad corruptionem et permutationem rei. Sed hoc est falsum, quia veritas corrumpitur ad corruptionem et permutationem rei, ut patet in Praedicamentis. Quam si est vera haec oratio: tu sedes, te surgente falsa erit. Consequentia patet, quia postquam veritas in intellectu esset subiective, tunc non deberet corrumpi ad corruptionem rei. Ergo veritas non est in intellectu nec falsitas, quia opposita nata sunt fieri circa idem.
OPPOSITUM vult Aristoteles in isto 6, quod verum et falsum non sunt in rebus extra mentem, sed sunt in mente. Unde dicit: non enim verum et falsum est in rebus, ut quod quid est bonum verum, quod autem malum falsum, sed in mente. Et arguitur ratione: bonum uniuscuiusque debet esse in eo cuius est bonum, quia perfectio est in eo cuius est perfectio. Sed veritas est bonum intellectus, quia veritas sine actione est bonum intellectus speculativi, veritas autem cum actione est bonum intellectus practici, ut patet tertio De anima.
NOTANDUM ad intellectum quaestionis quod veritas dupliciter capitur. Uno modo veritas est reientitas et natura, unde quaecunque entitas est nata manifestare se intellectui per impressionem speciei intelligibilis, sicut visibile etiam est natum manifestare se visui per impressionem speciei visibilis, et sic quodlibet ens est verum. Alio modo capitur veritas pro conformitate intellectus ad rem quae cognoscitur, ut si intellectus cognoscit aliquam rem, ut lapidem, conformiter, tunc ista conformitas quam intellectus habet ad rem est veritas. Et ista conformitas vocatur ab aliquibus adequatio intellectus ad rem, et hoc improprie et poetice est, quia adequari proprie est quantorum, quia secundum quantitatem aliquid dicitur aequale vel inaequale, sed intellectus non est quantus.
AD QUAESTIONEM dicendum est primo quod veritas et falsitas primo modo ultimo non sunt in intellectu. Et ratio est, quia si ita esset, tunc lapis esset in anima, sed hoc est falsum, 2 De anima, quia lapis non est in anima, sed species lapidis. Consequentia patet, quia postquam veritas, id est entitas rei cuiuscunque, esset in anima, tunc lapideitas etiam esset in anima subiective, et etiam lapis.
Secundo dicendum quod veritas et falsitas secundo modo dicta est in intellectu subiective. Et causa est: in illo est veritas secundo modo quod conformatur alicui, quia veritas sic est conformitas. Modo conformitas est in illo quod conformatur alteri, sicut albedo est in illo quod est album. Sed intellectus conformatur rei habens convenientiam et similitudinem cum ea, quia agens semper assimilat sibi passum. Sed intelligibile est agens respectu intellectus. Ergo intellectus conformatur ipsi rei, quia intelligere est quoddam pati, vel aliquid converso ipsum pati.
Notandum quod licet veritas secundo modo dicta sit in intellectu inherenter et subiective, ut perfectio est in perfectibili, tamen hoc non obstante est in re tanquam in agente. Quia sicut patet 4 Physicorum, quia non solum est iste modus essendi in altero ut in subiecto, sed etiam modus essendi in, sicut in agente.
Notandum ulterius quod intellectus habet diversas operationes, immo duplicem: una est indivisibilis intelligentia et simplex, alia est quae non est indivisibilis, sed divisibilis. Et haec distinguitur per affirmationem et negationem: per affirmationem cum intellectus intelligit aliqua componi adinvicem, per divisionem quando intellectus intelligit dividi. Modo istae duae operationes non habent se similiter ad veritatem, quia in prima operatione est veritas tantum, quia quando intellectus intelligit rem intelligentia simplici et indivisibili, tunc conformatur ei, et illa conformitas est veritas. Sed in ista operatione in intellectu non est falsitas, quia aliter intelligeret rem et non intelligeret, quod est contradictio. Sed tamen intellectus potest habere ignorantiam de re quae opponitur intelligentiae simplici, sed non habet falsitatem, quia intellectus respectu quod quid est non potest habere falsitatem. Sed in secunda operatione non solum contingit veritas, ut quando intellectus intelligit et ponit illa quae sunt composita in re, vel dividit illa quae sunt divisa in re. Sed etiam falsitas est in secunda operatione quando intellectus componit illa quae sunt divisa in re, vel dividit illa quae sunt composita.
Notandum quod in secunda operatione intellectus veritas non accipitur uniformiter respectu quorumcunque intelligibilium, quia quaedam sunt entia simplicia, alia sunt composita, ut materialia. Modo in 9 huius dicit Aristoteles quod intellectus respectu simplicium non habet veritatem, sed affirmationem, quae est alicuius de aliquo. Unde si facio affirmationem de eo, hoc non est secundum compositionem, quia in Deo nulla est compositio, sed ibi est veritas per attingere et repraesentare aliquid. Sed in materialibus et compositis est veritas secundum compositionem, quando intellectus intelligit aliqua componi quae sunt composita, et aliqua dividi quae sunt divisa, tunc est veritas, ut homo est animal, vel non est asinus. Et similiter intelligas de falsitate.
Notandum quod Aristoteles dicit 9 huius quod quando intellectus ignorat substantiam simplicem et separatam, quod tunc intellectus non habet se ut caecitas, quia tunc deficeret ei potentia naturalis remota, ut intellectus. Unde non habemus nos ad cognitionem substantiarum separatarum sicut caecitas, id est per privationem cuiuscunque potentiae, scilicet remotae et naturalis, ut intellectus, quia caecitas dicitur ad colores per privationem potentiae naturalis et remotae. Et sic intelligit Aristoteles. Sed Commentator dicit quod intellectus noster habet se ad substantias separatas ut caecitas intelligit aliter, quia refert hoc ad potentiam acquisitam et propinquam, quia sicut caecitas dicit negationem alicuius potentiae propriae ad videndum, sic etiam intellectus in principio habet negationem potentiae positivae propinquae ad intelligendum substantias separatas. Unde oportet quod acquirat illam potentiam per dispositionem et cognitionem omnium speculabilium, et quod informetur talibus. Tunc quando acquisivit talem habitum, tunc bene intelligit separata. Et sic non est contradictio Aristotelis et Commentatoris, ut patet.
PER haec ad rationes. In quo est bonitas etc. Conceditur veritas speculativa est bonum intellectus speculativi, et practica veritas bonum est intellectus practici. Similiter falsitas est malum intellectus, quia veritas et falsitas sunt in eodem genere cum bono et malo. Quia dicit Aristoteles 2 De anima quod omnino est sine actione et cum actione, in eodem genere est cum bono et malo. Et per hoc quod est sine actione circumloquitur veritatem et falsitatem speculativam quae est sine actione, et per hoc quod est cum actione circumloquitur veritatem et falsitatem practicam quae est cum actione.
Per hoc ad formam. Conceditur maior. Tu dicis quod in intellectu non est bonitas etc. Falsum est, quia veritas intellectualis est bonitas quae habentem perficit et opus eius bonum reddit. Et illa veritas speculativa est melior veritate practica. Tu dicis quod Aristoteles dicit quod bonum est in re extra. Dicendum quod ista auctoritas male intelligitur, scilicet quod bonitas sit in re extra mentem praecise tanquam in subiecto, quia tunc nunquam esset in intellectu, quod non est verum, quia bonum est etiam in virtute intellectiva. Unde dicit Aristoteles 5 Metaphysicae: maxime autem bonum et malum significant quale inanimatis, et horum in habentibus proheresim et electionem. Unde bene verum est quod bonum et malum sunt in rebus extra mentem aliquibus, sed tamen non excluditur quin etiam sint in intellectu, ut in potentia electiva et intellectiva.
Ad aliam: omne quod est in anima etc. Dicendum quod Aristoteles loquitur ibi de anima appetitiva, et loquitur de illis quae per se sunt principia operationis. Unde omne quod est in anima appetitiva tanquam principium per se operationis exterius, vel est potentia naturalis etc. Unde non oportet quod necessitas sit potentia naturalis, quia quicunque tunc haberet potentiam naturalem, ut intellectum, haberet veritatem, quod est falsum. Nec oportet quod sit habitus, quia habitus intellectualis est in prima specie qualitatis, sed conformitas est in genere relationis. Similiter nec est operatio, ut per se manifestum est, nec est passio, et sic de aliis quae ibi enumerat. Etiam veritas est in anima cognoscitiva ut intellectiva. Unde Aristoteles ibi non loquitur de anima cognoscitiva.
Ad aliam: Illud quod est in sensu etc. Hoc negant aliqui, ut Sanctus Thomas, quod veritas sit in sensu, sed maiorem concedit, quia dicit quod ad veritatem non solum requiritur conformitas, sed etiam cognitio illius conformitatis. Unde licet visus conformetur visibili, quia tamen non cognoscit illam conformitatem, in eo non est veritas. Ista solutio non valet, quia est contra Aristotelem 2 De anima dicentem quod videre semper verum est respectu proprii obiecti, et intellectus semper est verus respectu quod quid est. Etiam secundum non valet, quia dicit quod ad veritatem requiritur cognitio conformitatis. Unde hoc accidit intellectui, quia intellectus potest habere veram cognitionem alicuius sine hoc quod reflectat se super conformitatem ipsius ad rem. Unde potest cognoscere rem vere sine actuali cognitione et reflexione cognitionis super conformitatem, quia accidit quod intellectus reflectat se super cognitionem conformitatis.
Dicendum ergo aliter. Illud quod est in sensu etc. Conceditur eo modo quo est in sensu, non est in intellectu. Tu dicis quod veritas est in sensu. Dicendum quod veritas individualis et significata hic et nunc est in sensu, et illa non est in intellectu, ut in loco signato, quia intellectus non habet locum signatum, sed veritas abstracta et veritas in intellectu. Vel potest dici quod veritas simplicis rei et praedicamentalis quae consistit in apprehensione rei est in sensu, sed veritas propositionis est in intellectu. Utrum autem veritas sit in aliquo sensu interiori, de hoc inquirendum.
Ad aliam rationem: Illud quod est in voce. Conceditur eo modo quo est in voce. Tu dicis quod veritas est in voce. Verum est, ut in signo, et sic non est in intellectu ut in signo, sed ut in subiecto. Vel aliter posset dici ad minorem quod veritas individualis et signata est in voce, quia sicut vox est individualis signata hic et nunc, sic veritas existens in voce est signata, et hic et nunc. Unde conceditur bene quod veritas sit in voce, quia aliter non esset aliqua vox vera nisi veritas esset in voce, quia nihil denominatur ab illo quod est extra ipsum. Sed veritas est in intellectu formaliter, ut abstracte.
Ad aliam rationem: Si veritas etc. Conceditur si solum esset in intellectu, sic quod nullo modo esset in re extra tanquam in agente. Tu dicis quod veritas etc. Dicendum quod verum est quod veritas non est in re extra ut in subiecto, tamen est in ipsa ut in agente. Et ideo sicut ad corruptionem rei etiam corrumpitur veritas, ut species coloris non est in corpore ut in subiecto, sed bene est in eo ut in agente. Unde ad corruptionem agentis corrumpitur. Sic veritas in corruptibilibus mobilibus variatur et mutatur ad mutationem rerum. Per hoc differt ista veritas a veritate in mobilibus, quia quae sunt vera semper sunt vera, et quae sunt falsa semper sunt falsa.
Notandum quod hic est unum dubium, quod movebitur propter exercitare et cogitare de solutione huius, quia omnes concedunt veritatem esse in intellectu subiective, scilicet conformitas. Modo non est intelligibile quod aliquid conformetur alteri nisi illud etiam conformetur sibi per conformitatem existentem in eo, quia nihil est simile alteri nisi illud e converso sit sibi simile. Ergo sicut intellectus cognoscens albedinem conformatur ei vera conformitate, sic albedo conformatur intellectui vera conformitate. Ergo erit conformitas in re, ut albedine. Unde cum albedo de novo intelligitur, tunc erit in ea nova conformitas, quae prius non fuit. Ergo oportet quod sit agens novum producens conformitatem in albedine, vel ergo est intellectus vel res, ut albedo. Non potest dici cum sit intellectus, quia intellectus nihil agit in res speculativas, nec albedo potest agere, quia tunc idem respectu eiusdem esset movens et motum, quod est impossibile. Et conformatur dicit intellectus conformatur rei quam intelligit, tunc oportet quod conformitas terminetur ad rem. Ergo res extra terminat conformitatem. Tunc quaeratur de in esse illo, scilicet terminare: vel est in intellectu, vel in re. Non potest esse in intellectu, quia tunc illa conformitas in intellectu esset terminus sui ipsius. Ergo erit in re. Modo illud terminare non potest esse accidens absolutum, quia terminare dicitur respectu alterius. Ergo erit accidens respectivum, et per consequens res intellecta refertur ad intellectum conformitate quae est in ea. Et a quo causatur ista conformitas, dubium est, sicut prius.
Ad istud dubium posset dici salvo iudicio meliori quod intellectus conformatur rei, et illa conformitas per quam conformatur est in intellectu, quae est veritas. Etiam realiter conformatur intellectui terminative, inquantum res terminat illam conformitatem. Et illa relatio quae est conformitas, per quam res refertur ad intellectum, est in re subiective. Unde res ipsa inquantum intelligitur et intelligibilis est habet conformitatem ad intellectum, et hoc quia terminat conformitatem intellectus. Et est alia conformitas in intellectu, sicut de similitudine duarum rerum, quia istae similitudines sunt diversae relationes, quae sunt in duobus similibus. Sic hic de conformitate qua intellectus conformatur rei et e converso. Unde una est ex parte cognoscentis, alia est ex parte cognoscibilis.
Ad argumenta. Ista conformitas in re vel est ab intellectu vel a re. Dicendum quod aptitudo conformitatis est in re, quia res est apta nata conformari intellectui. Sed actualitas conformandi est ab intellectu, quia intellectus facit res in potentia intellectas actu intellectas, sic etiam facit conformitatem in rebus. Et tu dicis quod intellectus nihil facit in res speculatas. Dicendum quod verum est nihil reale, sed bene aliquid intentionale et intellectuale. Et hoc sufficit ad hoc quod res conformentur intellectui, sicut etiam quod res sunt intellectuales et intellectae. Unde non volo quod ista conformitas non sit in re abstracte, nisi in respectu ad conformitatem intellectus.
Ad secundum patet ex dictis, quia volo quod res habeat rationem terminandi conformitatem intellectus, et quod esse terminum sit esse relatum, per quod res refertur et sit in ipsa re, et sit distincta relatio a conformitate intellectus. De hoc prius dictum est de scientia et scibili.
Quaestio IX. Utrum accidens habeat quodquodlibet vel distinctionem ab abstracta, ita quod non distinguatur ex additione
Arguitur primo quod non. Quia tunc esset processus in infinitum in rebus praedictalibus. Hoc est falsum ex praedictis et 5 huius. Tenet consequentia, quia possibile est quod aliquis homo intelligat aliquid, et iterum intelligat se intelligere, et iterum reflectat se super secundum actum intelligendi, et tunc iterum super alium, et sic in infinitum. Ergo essentia rationis essent in praedicamento iretur in infinitum in entibus rationis.
OPPOSITUM arguitur. Si praedicamentum est ens rationis, entia rationis sunt in praedicamento, quia pro alio entia rationis non negantur esse in praedicamento, nisi pro tanto quod praedicamentum est ens reale. Sed praedicamentum est ens rationis, cum consideretur a logico non considerante nisi entia rationis. Ergo entia rationis sunt in praedicamento.
Notandum quod sicut prius dictum est quod de entibus rationis diversi diversimode dicunt. Quidam intelligunt conceptus generis et differentiae, immo et speciei etc., quos dicunt esse entia obiectiva, quae habent esse obiectale et in prospectu. Imaginantur enim quod intellectus intelligens rem per actum intelligendi producat aliquod ens obiectivum, quod sic conformatum non existit in re extra subiective, nec in intellectu inherenter, sed tantum obiective. Et est illud ens super quod intellectus figit suum aspectum. Et talia entia ut conceptus generis et speciei etc. dicuntur esse pure entia rationis. Quod autem talia sint entia rationis probant experientiis. Primo quod cum aliqua res videtur a longe, videtur minoris quantitatis quam sit, sicut cum aliqua magna turris videtur a longe, tunc apparet esse multo minoris quantitatis quam sit. Hoc etiam patet de sole, qui propter magnam distantiam videtur esse pedalis, cum tamen sit maior tota terra. Tunc quaeritur de illa quantitate minori, utrum illa minor quantitas iudicata sit in re, vel in anima, vel in neutro. Et hoc patet per sufficientem divisionem, cum sit ens: ista minoritas oportet quod in aliquo istorum sit. Sed non est in re extra subiective, quia tunc res esset minoris quantitatis quam sit, et tunc iudicium esset verum de sole quod esset pedalis quantitatis, quod est falsum. Nec etiam est in anima inherenter, quia sicut color qui apprehensus a visu non est in visu inherenter et subiective, sic nec pedalitas solis, quae videtur esse, non est in anima inherenter et subiective. Ergo relinquitur quod sit in neutro, et sic obiective tantum erit in anima.
Similiter probant per aliam experientiam hoc, quia nobis videtur aliquod corpus habere concavitatem, quod tamen realiter et secundum veritatem est planum, ut in picturis artificiorum apparet. Unde si tangatur, non est ibi concavitas. Tunc arguitur: aut ergo illa concavitas est in pariete, aut in visu, aut in neutro, ita quod solum sit in visu obiective. Et haec est manifesta per sufficientem divisionem. Sed ista concavitas non est in pariete, quia paries est planus; nec est in visu, quia sic visus esset concavus. Ergo relinquitur quod sit in neutro, sed tantum in anima obiective.
Iterum hoc probant de maioritate denarii proiecti in fundum aquae, et deducas sicut de aliis. Et de hoc visum fuit in alia quaestione, cum quaerebatur de compositione speciei ex genere et differentia, et ibi solutae fuerunt rationes quae adducebantur ad propositum. Unde ista opinio non valet, quia omne ens vel est in subiecto vel non in subiecto, et hoc per sufficientem divisionem patet contradictoriorum. Modo illud ens sic positum est ens et non est in subiecto, quia non potest esse extra animam in materia subiective vel inherenter, nec est ens in anima subiective, ut dicunt. Ergo est ens non in subiecto, et sic erit substantia. Sed non est substantia corporea, ergo est substantia incorporea et separata ab omni corporeitate, et sic erit intelligentia. Et per consequens per actum intelligendi nos facimus substantias separatas ut angelos. Et per consequens oportet esse aliquod mobile quod moveat ista intelligentia, sicut orbem caelestem, quod etiam facit intellectus noster. Quod est absurdum.
Per hoc dicendum est ad illas experientias, quando dicitur aliquid videtur etc. Conceditur inquantum est ex parte visus, videtur esse minus quam sit, et sol videtur esse unius pedis. Unde etiam hoc putaremus esse in re, si ratio non diceret oppositum. Et tu quaeris utrum illa minor quantitas sit in re etc. Dicendum quod nec est in re nec in anima, quia pedalitas solis nec est in visu nec in sole, quia est unum nihil. Unde non ens potest intelligi cui nihil correspondet positive in re. Unde illi dicunt quod sit differentia inter causare intellectionem et terminare, quia causare intellectionem non debetur nisi enti, sed terminare intellectionem debetur etiam non enti. Unde dicendum est quod illud nullo modo est ens. Ens potest terminare actum videndi, sicut non ens secundum eos potest terminare cognitionem intellectus, licet non possit causare. Sed dices: quomodo intelligitur illud non ens? Potest dici secundum quod ipsi dicunt quod intelligitur per speciem entis, et hoc secundario.
Ad aliam experientiam dicendum quod illa concavitas non est ens, sed est purum nihil. Unde etiam Aristoteles dicit pro Meteororum, quia albo et nigro in eadem superficie existente nigrum apparet distantius. Unde ex hoc assignat causam voraginis, quia vorago videtur esse ex illa distantia quasi quoddam sorapte. Unde me ambulante corruscavit. De illa concavitas in rei veritate nihil est, sed est deceptio visus. Unde etiam ipsi deberent dicere causam deceptionis, sed hoc non faciunt. Unde causa deceptionis potest esse ex debili impressione, quia agens plus distans facit impressionem debiliorem, et facit falsum iudicium. Cuius signum est, quia res quae apparet per magnam distantiam appropinquat facit fortiorem impressionem in passum, quia agens naturale non agit nisi per contactum, ut patet 7 Physicorum et pro De generatione, et Commentator accipit 2 De anima. Ergo agens propinquum caeteris paribus agit fortiorem impressionem quam agens distans.
Alia est opinio quae per entia rationis intelligit actus accidentes animae rationali, ut sunt species intelligibiles et actus intelligendi, sicut sunt primae et secundae intellectiones. Unde intelligere subiective et active est ens rationis, quia anima rationalis agit et recipit ipsum per diversas potentias. Modo per hoc aliqui dicunt ad quaestionem quod ista entia rationis non sunt in praedicamento. Et fortior ratio huius opinionis est quia si entia rationis essent in praedicamento, tunc superius differret ab inferiori simpliciter. Sed hoc est falsum, quia superius et inferius, ut genus et species, omnino sunt idem, et vel saltem superius est pars essentiae inferioris. Consequens patet, quia isti supponunt quod superius differat ab inferiori secundum rationem, et hoc omnes concedunt. Item supponunt quod in entibus rationis suum esse secundum rationem est ipsum esse simpliciter, et suum differre secundum rationem est suum differre simpliciter. Et ex hoc patet consequentia, quod cum superius et inferius differant secundum rationem, si tunc entia rationis essent in praedicamento, tunc haberent se sicut superius et inferius. Et quia differunt secundum rationem, ergo superius et inferius differunt simpliciter. Unde sic patet quod ens potest dividi in ens per accidens, et verum, et per se ens. Et tunc ens per se dividit in 10 praedicamenta. Unde non quid sit de conclusione ista. Ratio non videtur valere et non est demonstrativa cum dicitur quod si entia rationis essent in praedicamento etc. Negatur consequentia. Et cum dicitur superius et inferius differunt secundum rationem, non est cura ad praesens utrum accipiatur ab accidentibus ut a modis essendi vel a quidditate rei. Unde conceditur quod superius et inferius differant secundum rationem. Et cum dicitur quod in entibus rationis esse secundum rationem est esse suum simpliciter etc. Hic dicitur quod in entibus rationis esse secundum rationem duplex est: quoddam est esse primarium quod primo fit in intellectu a re vel ab intellectu agente; aliud est esse secundarium quo intelliguntur entia rationis, cum iam facta sunt. Ut homo habet duplex esse: unum esse primarium quod est in materia a generante, aliud habet esse secundarium quo intelligit homo. Sic intellectio et intentio in anima habent duplex esse: primum quod sit in anima a re et ab intellectu agente, secundum habet esse quo intelligitur ab intellectu. Unde quando intelligo animal, ego reflecto me super illam intellectionem, et intelligo eam, et etiam est obiectum intellectus. Unde illa intellectio habet esse primarium, secundum quod per se sit in anima ab intellectu, et aliud habet esse quo intelligitur, quod est esse secundarium. Modo per hoc diceretur ad rationem quod in entibus rationis suum esse secundum rationem est suum esse simpliciter, et suum differre secundum rationem est suum differre simpliciter. Conceditur quantum ad esse primarium. Et quando dicitur quod entia rationis si essent in praedicamento essent ordinata ut superius et inferius, et differunt secundum rationem, et per consequens simpliciter. Dicendum quod ipsa non differunt secundum rationem quo ad esse primarium, quia sic sunt idem essentialiter, sed solum differunt quo ad esse secundarium, et differre quo ad illud non est differre simpliciter.





