Вопросы к двенадцати книгам Метафизике. Книги VI — VIII
Вопросы к двенадцати книгам Метафизике. Книги VI — VIII

Полная версия

Вопросы к двенадцати книгам Метафизике. Книги VI — VIII

Язык: Русский
Год издания: 2026
Добавлена:
Настройки чтения
Размер шрифта
Высота строк
Поля
На страницу:
10 из 13

Ad probationem: si esset factiva, tunc esset mechanica etc. Dicendum quod non sequitur, quia factiva scientia dividitur in duas partes, scilicet in liberalem et banausam. Modo logica non est factiva banausa, sed liberalis. Unde banausae scientiae sunt, ut patet in multis locis Politicae in 5 et 8, quod dicuntur banausae quae maculant et sedant corpus in operando, ut ars sutoris, et deprimunt animum, ita quod reddunt animum ineptum ad speculationem. Sed liberales non sedant corpus in operando, ut patet, quia nullus maculatur ex hoc quod facit syllogismum in materia exteriori, nec reddunt mentem depressam in speculatione, sed plus elevant et dirigunt animum ad speculandum, ut patet ibi. Et sic logica est factiva liberalis vel activa, ut dictum est. Sed de banausis loquitur pulchre Aristoteles in praedicto loco: Quaecunque talium facient participationem non banausium, banausum autem opus oportet putare hoc et artem hanc, et doctrinam quaecunque adversus et ad actiones virtutis efficiunt inutile liberorum corpus, aut animam, aut intellectum. Propter quod tales artes quaecunque faciunt corpus deterius disponi, banausas vocamus, in mentem varias operantes, non vacantem enim faciunt mentem et depressam esse. Tunc addit: est autem liberalibus scientiis aliquibus usque ad aliquid participare.

Ad probationem cum probatur quod non sit activa. Dicendum quod est activa, et activa dividitur in rationalem et moralem, et moralis dividitur tunc in ethicam, economicam etc. Sed sub activa rationali continetur logica. Sed dices: unde habet illam divisionem? Dicendum: dic mihi unde habes tu aliam divisionem quod speculativa philosophia dividitur in realem et rationalem. Tunc dico: unde habeo istam divisionem? Unde ista divisio habetur ex fundamentis Aristotelis, quia activa rationalis est quae est de illis quae producuntur a ratione per cognitionem etc. Sed moralis non est de illis quae facta sunt, sicut sermone vel ratiocinatione, sed est de virtutibus intellectus, ut patet in morali philosophia.

Alia est opinio quod logica sit neque speculativa neque practica, sed organica. Et hoc probant auctoritate Aristotelis 2 Topicorum, ubi dividit problemata dicens quod quaedam problematum ordinantur ad scire tantum, ut utrum mundus sit aeternus vel non, et illa sunt speculabilia. Alia ordinantur ad eligendum tantum vel fugiendum, ut utrum voluptas omnis est bona, sicut sunt moralia. Sed alia ordinantur ad neutrum, sed sunt propter alia. Item hoc probant ratione: illa scientia quae adminiculatur tam in practicis quam in speculativis neutra est, sed est organica. Quia scientia adminiculans practicis et speculativis est neutra, quia qua ratione esset speculativa, eadem ratione esset practica, cum utrique deserviat. Sed logica est huiusmodi, ut dicit Simplicius super Praedicamenta. Et etiam Commentator dicit pro Physicis et 7 huius, quod logica usitatur in aliis scientiis inquantum est instrumentum distinguendi verum a falso.

Ista opinio non valet, quia est contra Aristotelem 6 huius et 6 Ethicorum, ubi dividit philosophiam prima divisione in practicam et speculativam, et non est prior divisio ista etiam 2 Metaphysicae innuit, ubi dicit quod speculativarum scientiarum finis est veritas, practicae opus. Ita quod ibi intendit non esse aliam divisibilem, quod logica sit scientia pure practica. Et ad hoc est auctoritas Aristotelis cum sua confirmatione prius inducta, 6 huius, ubi vult quod non sit speculativa, quia enumerat tantum tres scientias speculativas, naturalem, mathematicam et divinam. Et ista opinio est contra Aristotelem. Item omnis intellectus per habitum quem scimus vel est speculativus vel practicus. Ergo omnis scientia est speculativa vel practica. Antecedens patet, quia omnes concedunt hanc divisionem intellectus, ut habetur 2 De anima et 6 Ethicorum. Consequentia patet, quia postquam subiectum ut intellectus omnis est practicus vel speculativus, in quo est habitus philosophiae. Similiter omnis habitus est practicus vel speculativus. Item omnis habitus intellectualis vel est de rebus producibilibus ab homine per cognitionem dirigentem vel electionem inclinantem, vel est de rebus quae constant ex natura et quae non sunt producibiles ab homine. Sed si primo modo, tunc est habitus practicus; si secundo modo, sic est habitus speculativus. Maior est manifesta per sufficientem divisionem qua nihil evadit habitum intellectualem, cum detur per contradictoria. Minor patet, quia si est de producibilibus ab homine quae non constant ex natura, tunc est habitus practicus, quia habitus practicus perficit animam quo ad veram cognitionem cum productione eius scibilis. Sed si est de rebus quae constant ex natura, et non quae producuntur ab homine, tunc est habitus speculativus, quia talis habitus est de his quae non sunt ab homine per cognitionem suam. Et dicitur bene per cognitionem suam, quia aliquod scibile et speculabile est bene per naturam hominis productum, ut nutritio, et de illa bene est speculativa scientia, quia non producitur ab homine per cognitionem hominis, quia homo per cognitionem non facit quod nutriatur, immo etiam in dormiendo maxime nutritur. Sed illud est per naturam, ut animam nutritivam quae non cognoscit.

Per hoc ad auctoritatem Aristotelis 1 Topicorum. Conceditur quod quaedam problemata etc. Non sunt propter scire tantum, nec ordinantur ad eligendum tantum, sed propter utrumque. Non tamen ex hoc sequitur quod illa problemata vel scibilia nec sint speculativa nec practica. Sed bene sequitur quod non sint speculativa nec practica moralia, quia problemata speculativa ordinantur tantum ad speculari, sed problemata moralia ordinantur ad eligendum vel ad fugiendum. Sed ista problemata bene possunt esse practica rationalia. Unde hoc nihil impedit cum deserviant et adminiculentur problematibus tam speculativis quam moralibus.

Item qui bene vult considerare Aristotelem, post solvit quod quaedam problemata sunt utilia ad scire tantum, quaedam ad eligendum vel fugiendum tantum, et quaedam sunt utilia ad neutrum per se et praecise tantum, quia non sunt utilia ad sciendum tantum vel ad eligendum, sed ad utrumque. Unde per se non sunt propter unum, sed propter ambo. Ergo ex hoc non sequitur quod ista problemata non sint practica, immo sunt, quia ordinantur ad opus.

Ad rationes. Illa scientia quae adminiculatur tam in scientiis speculativis quam practicis etc. Maior negatur, quia ad hoc quod aliqua scientia sit speculativa, non oportet quod ordinetur ad speculativam vel adminiculetur ei, quia sic procederetur in infinitum in scientiis, quia etiam sic metaphysica non esset speculativa, cum ordinetur ad aliam speculativam, saltem pro intentione, et illa ad quam ordinatur iterum ordinatur ad aliam, et sic in infinitum. Et similiter intelligatur de practica. Unde ad hoc quod aliqua scientia sit practica formaliter, non oportet eam ordinari praecise ad practicam, quia procederetur in infinitum, ut dictum est. Sic enim quivis logica non ordinatur ad speculativam vel ad practicam tantum. Non sequitur ex hoc quod nec sit speculativa nec practica, quia potest adhuc practica. Unde aliud requiritur ad hoc quod aliqua scientia sit speculativa formaliter quam quod ordinetur ad eius non speculativam tantum, quia requiritur quod speculabile sit productum ab homine per cognitionem et electionem, sed quod constat ex natura. Et ad hoc quod scientia sit practica formaliter non requiritur quod ordinetur ad practicam tantum, sed requiritur ad hoc quod eius scibile sit productum ab homine per cognitionem dirigentem et electionem inclinantem, ut dictum est prius.

Alia est opinio verior et probabilior, quod logica est practica. Et probatur per rationem prius tactam: illa scientia est practica quae est de operabilibus ab homine per cognitionem dirigentem et electionem inclinantem. Et haec est manifesta ex dictis. Sed logica est huiusmodi, quia per logicam fit syllogismus in tribus terminis et modo et figura ordinatus, similiter per electionem appetit facere syllogismum vel ut doceat vel arguat vel respondeat. Similiter facit syllogismum intra vel extra in aere.

Notandum quod istam rationem alii formant sub aliis verbis quasi sunt extra philosophiam, et est eadem virtus. Omnis habitus operativus existens ad modum formae exemplaris et regulae praeconceptae est practicus, quia hoc est de ratione formali et differentia specifica practici habitus, quod per ipsum aliud operetur tanquam per formam exemplarem et regulam praeconceptam. Unde aliquid dicitur esse effectivum triplici modo: elicitive, administrative, directivae ad modum exemplaris et regulae praeconceptae. Modo habitus practicus non est factivus primo modo, quia sic quilibet habitus et actus primo modo esset elicitivus actus secundi, nec habitus practicus est effectivus secundo modo, scilicet administrative, quia sic quaelibet scientia superior quae administrat propositiones scientiae inferiori esset practica, quod est falsum. Relinquitur tertio modo quod habitus practicus sit factivus tertio modo, scilicet ad modum formae exemplaris et regulae praeconceptae. Sed logica est habitus operativus ad modum formae exemplaris et regulae praeconceptae, quia logica est regula syllogizandi et arguendi, et sic de aliis.

Notandum quod hic est unum dubium, quod si logica est de subiecto facto in aere, sicut dictum est, tunc logica consideraret aerem, quod est falsum, logicum non considerare aerem, quia naturalis considerat de aere. Consequentia probatur, quia si logica est practica factiva, ut dicunt, tunc cum faciat syllogismum in aere, tunc consideraret aerem, cum quilibet artifex consideret subiectum sui artificii. Ad hoc dicendum, negando consequentiam. Ad probationem dicendum quod artifex debet considerare subiectum artificii usque ad quid, id est inquantum sufficit sibi, scilicet in habitudine ad formam quam intendit inducere in subiectum. Sed non oportet quod omnino et simpliciter consideret subiectum, sicut faber non considerat ferrum ut generatur in minera, sed considerat ipsum in habitudine ad formam cultelli quam vult inducere. Et hoc sufficit. Sic logicus considerat aerem non simpliciter, sed in habitudine ad ratiocinationem, inquantum est subiectum illius ratiocinationis. Sed non oportet ipsum facere tractatum de ipso aere.

Aliter potest dici quod subiectum rei artificialis est duplex: quoddam est tale quod aliter et aliter dispositum est causa diversitatis formae introducendae in bonitate et malitia, et illud subiectum quod sic se habet, habet considerare artifex, sicut faber ferrum, quia ferrum aliter dispositum in duritie et mollitie est causa diversitatis forte artificii introducendae. Similiter nervus aliter et aliter dispositus est causa diversitatis sanitatis introducendae, quia potest esse nervus ita calidus quod non potest introduci sanitas. Ergo medicus considerat nervos secundum diversas dispositiones et complexiones. Aliud est subiectum cuius alia et alia dispositio non est causa diversitatis formae artificialis in bonitate et malitia, et tale non oportet artificem considerare. Modo sic est in proposito, quod aer est subiectum ratiocinationum. Ita quod alia et alia dispositio eius non diversificat formam introducendam in bonitate et malitia, quia syllogismus ita bene fit in tenebroso aere sicut in luminoso claro. Ergo non oportet logicum considerare aerem.

Item probo quod logicus consideret sermonem ordinatum debito modo et figura in aere, quia talis sermo ut est in aere consideratur ab aliquo artifice, sed non a grammatico, qui considerat sermonem congruum et incongruum per se. Ergo ab alio artifice, scilicet logico.

Ad rationem principalem in oppositum. Illa scientia est speculativa quae est de rebus quae constant a natura. Verum est, si considerat tales res secundum se et non in habitudine ad aliud. Tu dicis quod logica considerat praedicata. Dicendum quod logica non considerat res praedicales abstracte et secundum se, nisi in habitudine ad suum intentum, ut ad exercita ab homine, scilicet ut applicant ad syllogismum, inductionem, propositionem, ut perveniatur de cognitione noti ad ignotum. Aliter dicunt alii quod praedicata dupliciter capiuntur. Uno modo pro intentione, et sic logicus considerat ipsa, quia sunt exercita ab homine per cognitionem et electionem. Alio modo capiuntur quo ad rem, et sic logicus non considerat praedicata. Sed prima solutio est tutior, quod logicus considerat res praedicales per se, licet non omnino abstracte consideret, tamen in habitudine ad suum intentum ut applicantur ad ratiocinationes, ut syllogismum, inductionem, et huiusmodi, per quae devenitur a cognitione noti ad ignotum. Et etiam quo ad veritatem et falsitatem considerat res.

Quaestio VI. Sed quoniam ens simpliciter dictum etc. Utrum de ente per accidens possit esse scientia

VERTITUR circa hoc capitulum: utrum de ente per accidens possit esse scientia. Et arguitur primo quod sic. De illo potest esse scientia de quo aliquid demonstratur, quia scientia est effectus demonstrationis primo Posteriorum, quia scire est per demonstrationem intelligere, quia demonstratio est syllogismus apodicticus, id est faciens scire. Sed de ente per accidens aliquid demonstratur, quia Aristoteles concludit aliquid demonstrative de ente per accidens, quod causatur ab agente ut in pluribus etc. Ergo scientia est de ente per accidens.

Item de illo est scientia quod habet diffinitionem, cum diffinitio sit medium demonstrationis. Sed ens per accidens habet diffinitionem, quia ens per accidens dicitur quod nec habet esse ut semper, nec ut frequenter.

OPPOSITUM vult Aristoteles, ubi dicit: signum autem, nulla enim scientia nec activa nec factiva studiosa de eo, nec theorica.

Notandum quod per ens per accidens intelligitur contingens ut in paucioribus et raro. Per raro intelligitur quod raro est quo ad tempus, et prout in paucioribus quo ad supposita intelligitur, ut quod fodiens sepulchrum inveniat thesaurum, hoc sit in paucioribus suppositis. Et illud ens per accidens dicitur casuale et fortuitum, et dicitur fortuitum in agente a proposito, et casuale in aliis agentibus.

Notandum ulterius quod ens per accidens dicitur capi dupliciter: uno modo secundum rationem communem, secundum quam importatur per hoc nomen commune ens per accidens; alio modo accipitur ens per accidens secundum rationem specialem et determinatam, ut inquantum importatur per speciale nomen, ut per hoc quod est fodiens sepulchrum quod inveniat thesaurum.

PER HOC DICENDUM est ad quaestionem quod si accipitur ens per accidens primo modo, dicitur ens per accidens secundum rationem communem, ut causatur in sui communitate et non contrahitur ad aliquod determinatum ens, sic aliquo modo est scientia de ente per accidens. Et ratio est tacta in principio quaestionis, et ideo non resumitur hic.

Secundo dicendum quod si capitur ens per accidens secundo modo, sic non est scientia de eo. Et ratio est in littera, quod sit raro et in paucioribus causatur eo modo quo causari debetur sibi ab agente ut in pluribus, quod est fortuna vel casus. Probatio, quia ens per accidens vel causatur ab agente necessario immediate, vel ab agente ut in pluribus. Ista est nota a sufficienti divisione, quia non sunt plura agentia. Ergo etiam ens per accidens sit effectus non tivus dependet ab aliquo agente, vel ergo ab agente necessario, vel ab agente ut in pluribus. Sed non dependet ab agente necessario cum illud non deficiat ab intento principali, quia semper producit effectum, ut motus caeli non deficit ab effectu, quia non habet contrarium, nec motor caeli deficit a principali intento. Sed hoc contingit in inferioribus. Quare relinquitur quod sit a causa ut in pluribus.

Notandum quod agens ut in pluribus a quo dependet casuale et fortuitum, sive ens per accidens, est casus et fortuna. Unde fortuna dicitur esse in agentibus a proposito, ut in hominibus. Unde contingit a fortuna quod fodiens sepulchrum inveniat thesaurum. Si tunc quaeritur quae sit illa fortuna, aliqui dicunt quod sit dea separata quae movet rotam, et habet duas facies, unam malam et aliam bonam. Sed hoc non est verum, quia est dictum poeticum. Unde fortuna non est aliud nisi intellectus practicus hominis, ita quod unus et idem intellectus est practicus et fortuna diversimode. Inquantum accipitur intellectus in comparatione et habitudine ad effectum qui evenit ut in pluribus et intentum principaliter, dicitur intellectus practicus. Sed idem intellectus in habitudine ad effectum qui evenit praeter intentionem eius, et in paucioribus, dicitur fortuna. Et ita una et eadem causa in hominibus dicitur fortuna et intellectus practicus. Sic etiam casus in naturalibus idem est realiter cum natura, tamen diversimode, quia si natura comparatur ad effectum intentum principaliter et ut in pluribus, sic dicitur natura vel agens naturale, ut sperma si producit hominem cum duobus oculis et quinque digitis, hoc intendit principaliter, et tunc dicitur agens naturale. Sed si comparatur ad effectum non intentum et ut in paucioribus, sic dicitur casus, ut si sperma producat hominem cum uno oculo et duobus digitis, tunc dicitur casus.

AD rationes. Causa et causatum etc. Conceditur, si est causa per se, tunc dicitur proportionari cum causato quo ad actum vel potentiam, vel quo ad commune et proprium. Sed de causa per accidens non oportet, sed causa ut in pluribus respectu entis per accidens est causa per accidens. Unde non oportet causam per accidens proportionari effectui. Unde dicit Commentator 12 huius quod ista propositio: agens et causa debent proportionari causato, requirit conditiones. Primo quod non tenet in agente instrumentali, quia illam non oportet assimilari causato, ut securim non oportet assimilari domui. Requiritur quod sint in agente propinquo et non omnino remoto. Unde primus motor non oportet assimilari huic effectui inferiori. Requiritur quod non sit in agente per accidens, quia illud non oportet assimilari effectui, ut domificator inaedificator est causa per accidens, et non oportet assimilari domui. Quare non valet.

Ad aliam: unum agens irrationale etc. Conceditur, si est agens per se. Tamen unum agens potest esse causa unius effectus per se et alterius per accidens, ut frigidum per se frigefacit et per accidens calefacit inquantum circumstat calido. Unde etiam constringit et unit ipsum, et calidum fortificatur, quia virtus unita fortior est dispersa. Sic est in proposito, quia agens in pluribus per se agit unum effectum, scilicet intentum, sed post intentum agit alium effectum, id est ens per accidens, ut dictum est.

Ad aliam: Si agens ut in pluribus etc. Conceditur, si ens per accidens causaretur ab agente ut in pluribus per se, sed si per accidens non oportet quod eveniat de necessitate. Modo sic est quod ens per accidens est ab agente ut in pluribus, non ut a causa per se, sed ut a causa per accidens. Quia aliquod potest esse futurum quod nunquam erit. Aliter dicunt aliqui concedendo consequentiam. Et cum dicitur: ergo omnia evenirent de necessitate, ipsi dicunt quod duplex est necessitas: quaedam est continua, ita quod res semper sint; alia est necessitas intercisa. Et illa est duplex: quaedam est determinata quo ad naturam et quo ad nos, ut solem cras oriri, necessarium est necessitate intercisa quo ad naturam et quo ad nos. Similiter eclipsis lunae et solis. Alia est necessitas intercisa quo ad naturam et indeterminata quo ad nos, ut plura sunt necessaria necessitate intercisa et indeterminata quo ad nos. Modo dicunt Aristotelem non habere pro inconvenienti omnia evenire de necessitate, necessitate intercisa et indeterminata quo ad nos, quod est tamen determinata quo ad naturam. Sed habet pro inconvenienti omnia evenire ex necessitate continua et intercisa quae est determinata quo ad nos et quo ad naturam. Et hanc dicunt esse intentionem Aristotelis. Sed ista solutio est contra fidem et veritatem.

Quaestio VII. Utrum per substantias sensibiles potius dicamus devenire in cognitionem substantiarum abstractarum

VERTITUR circa hanc partem: utrum per accidens causetur ab agente ut in pluribus. Arguo quod non. Causa et causatum debent proportionari, 2 Physicorum et 5 huius. Sed agens ut in pluribus et ens per accidens non proportionantur, quia illud fit in paucioribus quod est per accidens, et sic est disconvenientia inter ea.

Item unum agens irrationale non est causa oppositorum, ex Commentatore huius, ubi ponitur differentia inter potentias rationales et irrationales, quia potentiae rationales eaedem numero oppositorum sunt, sed potentia irrationalis una unius factiva est. Sed agens ut in pluribus est agens irrationale, ut semen quod agit in fetum per virtutem formativam. Ergo non potest esse causa entis per accidens.

Praeterea, si hoc esset, tunc ens per accidens necessario eveniret. Et probatur haec consequentia uno modo auctoritate Aristotelis, qui dicit quod necesse est esse ens quod secundum accidens est. Secundo sic: quia si agens ut in pluribus est causa entis per accidens, tunc quando producit illud ens per accidens, tunc deficit ab intento. Et sic producit ista ut deficit ab intento. Modo ipsum deficere ab intento est necessarium, quia aliter omnia agentia essent necessaria, quod est falsum.

OPPOSITUM arguitur auctoritate Aristotelis in praedicta littera, unde ens per accidens est ut homo generetur cum duobus capitibus vel duobus digitis, et est ab agente ut in pluribus, quia semen hoc generat ut alia monstra quae sunt peccata eius quod agit propter aliud et agentis ut in pluribus.

NOTANDUM quod de numero quaedam sunt necessaria et agunt penitus uniformiter, ut motores corporum caelestium, quia agunt in corpora caelestia motum, et agunt regulariter et uniformiter. Alia sunt agentia quae non sunt necessaria, nec agunt uniformiter, sed difformiter, quia deficiunt in actione ab intentione, sicut sunt agentia inferiora, quia non semper producunt hoc quod principaliter intendunt.

DICENDUM est ad quaestionem quod ens per accidens quod fit raro et in paucioribus causatur eo modo quo causari debetur sibi ab agente ut in pluribus, quod est fortuna vel casus. Probatio, quia ens per accidens vel causatur ab agente necessario immediate, vel ab agente ut in pluribus. Ista est nota a sufficienti divisione, quia non sunt plura agentia. Ergo etiam ens per accidens sit effectus non tivus dependet ab aliquo agente, vel ergo ab agente necessario, vel ab agente ut in pluribus. Sed non dependet ab agente necessario cum illud non deficiat ab intento principali, quia semper producit effectum, ut motus caeli non deficit ab effectu, quia non habet contrarium, nec motor caeli deficit a principali intento. Sed hoc contingit in inferioribus. Quare relinquitur quod sit a causa ut in pluribus.

Notandum quod agens ut in pluribus a quo dependet casuale et fortuitum, sive ens per accidens, est casus et fortuna. Unde fortuna dicitur esse in agentibus a proposito, ut in hominibus. Unde contingit a fortuna quod fodiens sepulchrum inveniat thesaurum. Si tunc quaeritur quae sit illa fortuna, aliqui dicunt quod sit dea separata quae movet rotam, et habet duas facies, unam malam et aliam bonam. Sed hoc non est verum, quia est dictum poeticum. Unde fortuna non est aliud nisi intellectus practicus hominis, ita quod unus et idem intellectus est practicus et fortuna diversimode. Inquantum accipitur intellectus in comparatione et habitudine ad effectum qui evenit ut in pluribus et intentum principaliter, dicitur intellectus practicus. Sed idem intellectus in habitudine ad effectum qui evenit praeter intentionem eius, et in paucioribus, dicitur fortuna. Et ita una et eadem causa in hominibus dicitur fortuna et intellectus practicus. Sic etiam casus in naturalibus idem est realiter cum natura, tamen diversimode, quia si natura comparatur ad effectum intentum principaliter et ut in pluribus, sic dicitur natura vel agens naturale, ut sperma si producit hominem cum duobus oculis et quinque digitis, hoc intendit principaliter, et tunc dicitur agens naturale. Sed si comparatur ad effectum non intentum et ut in paucioribus, sic dicitur casus, ut si sperma producat hominem cum uno oculo et duobus digitis, tunc dicitur casus.

AD rationes. Causa et causatum etc. Conceditur, si est causa per se, tunc dicitur proportionari cum causato quo ad actum vel potentiam, vel quo ad commune et proprium. Sed de causa per accidens non oportet, sed causa ut in pluribus respectu entis per accidens est causa per accidens. Unde non oportet causam per accidens proportionari effectui. Unde dicit Commentator 12 huius quod ista propositio: agens et causa debent proportionari causato, requirit conditiones. Primo quod non tenet in agente instrumentali, quia illam non oportet assimilari causato, ut securim non oportet assimilari domui. Requiritur quod sint in agente propinquo et non omnino remoto. Unde primus motor non oportet assimilari huic effectui inferiori. Requiritur quod non sit in agente per accidens, quia illud non oportet assimilari effectui, ut domificator inaedificator est causa per accidens, et non oportet assimilari domui. Quare non valet.

На страницу:
10 из 13