
Полная версия
Вопросы к двенадцати книгам Метафизике. Книги III - VII
Ad aliam rationem expone: quia bene uolo quod praeter sensibiles substantias sint substantiae aliae, quae tamen non sunt eiusdem speciei cum sensibilibus.
Ad aliam: omne quod est tale etc. Conceditur quod est tale per participationem reducitur ad aliquid tale per essentiam. tamen non oportet quod illud sit separatum ab eo ad quod reducitur.
Ad cuius intellectum notandum quod participatio secundum rem est triplex. una quando aliquid participat partem essentiae alterius, sicut ferrum ignitum participat ignem, et illa participatio est secundum reductionem ad ignem qui per se est separatus a ferro. Alia est participatio quando aliquid participat totam essentiam alterius, sicut indiuidua speciem & species genus. & quod sic aliquid participat non reducitur ad aliquid quod est separatum ab eo, quia sic participans est perfectum. sed si esset imperfectum, tunc oporteret quod reduceretur ad aliquid extrinsecum quod esset perfectum, sicut dictum est de ferro ignito. et uolo quod species participat genus non tamen secundum rationem, ut aliqui dicunt, sed realiter, quia genus est pars realis speciei. similiter compositum sic participat quidditatem per aliquid intrinsecum quod includit, ut formam quae est tota quidditas. Tertia est participatio, sicut inferiora participant esse superioris & similitudines, & ista est aequiuoce dicta participatio, & illa est secundum reductionem ad extrinsecum, sicut inferiora reducuntur ad superiora. Ex ista distinctione patet ratio soluta. unde non oportet quod homo sensibilis, ex hoc quod habet esse participatum, reducatur ad hominem separatum, sed reducitur ad aliquid intrinsecum, sicut ad speciem uel ad formam quae est tota quidditas per essentiam. sed compositum est habens quidditatem et participans eam.
QUAESTIO VIII. Amplius autem si quis praeterspecies etc.
CIRCA hanc partem quaeritur: Utrum mathematica, ut lineae & magnitudines, sint abstractae a sensibilibus secundum esse. Arguitur primo quod sic.
Quia si non essent abstracta, tunc mathematicae scientiae non essent aeternae. hoc est falsum. consequentia patet, quia si non essent abstracta a sensibilibus, tunc corruptis sensibilibus ipsa corrumperentur, et per consequens scientia, cum ipsa essent in sensibilibus, quibus corruptis ipsa mathematica corrumperentur.
Item si mathematica non essent abstracta a sensibilibus secundum esse, tunc scientiae mathematicae non essent uerae & certae. hoc est falsum, quia sunt in primo ordine certitudinis, ut vult Aristoteles & Commentator 2 huius. probatio consequentiae: quia geometra demonstrat quod linea recta tangat circulum in puncto, sed linea sensibilis nunquam tangit circulum in puncto. similiter de aliis.
Item illa quae sunt immobilia sunt abstracta a sensibilibus, quia motis nobis mouentur omnia quae sunt in nobis. sed mathematica sunt immobilia, ut patet in litera. ergo & c.
Item sicut res se habet ad intellectum, ita ad esse, cum intellectus sequatur esse & ordinem rerum, 3 de anima. sed mathematica intelliguntur praeter sensibilia, 6 huius & 1 Physic. ergo sunt abstracta secundum esse.
Item si mathematica non essent abstracta a sensibilibus secundum esse, tunc corpora duo essent in eodem loco. sed hoc est falsum 4 Physic. consequentia probatur, quia corpus naturale & mathematicum essent in eodem loco.
OPPOSITUM patet per Aristotelem 13 & 14 huius, ubi loquitur contra hoc.
NOTA tres opiniones. prima fuit Pythagorae, qui dixit mathematica esse abstracta secundum esse a sensibilibus, & rationes istius partis tactae sunt. Sed ista opinio non ualet, quia si mathematica essent abstracta secundum esse a sensibilibus, tunc omnes scientiae mathematicae essent de abstractis secundum esse a sensibilibus. sed hoc est falsum, quia astronomia non est de lineis & magnitudinibus abstractis a caelo sensibili, uel esset dare aliquid caelum praeter hoc sensibile, quod est falsum. Similiter perspectiua non est de magnitudine abstracta secundum esse a sensibilibus, cum sit de magnitudine visuali. consequentia probatur, quia si mathematica essent abstracta a sensibilibus, cum scientiae mathematicae sint de rebus mathematicis, tunc omnes scientiae mathematicae essent de rebus abstractis, & per consequens astronomia & perspectiua.
Alia fuit opinio ponens mathematica esse alia a sensibilibus, & tamen sunt coniuncta sensibilibus, sicut recitat Aristoteles in litera, quia posuerunt intermedia inter ideas & sensibilia, & tamen esse in sensibilibus. & est simile huic dicto quod dimensiones sunt per se existentes, quae penetrant omnia corpora sensibilia, quas dicunt esse locum corporum sensibilium. Ista opinio non ualet, quia si hoc esset uerum, tunc ideae similiter essent in sensibilibus, sed hoc est inconueniens apud ponentes ideas. similiter, quia ratione mathematica essent in sensibilibus, similiter ideae, cum utraque accipiantur penes abstractionem.
Item si hoc esset, tunc duo corpora essent in eodem loco, quod est contra Aristotelem 4 Physic. & non solum est impossibile de duobus corporibus physicis, sed est de physico & mathematico, cum utrumque habeat dimensiones, rationes quarum repugnat duo corpora esse in eodem loco. consequentia primae patet, quia corpus mathematicum & naturale, cum sint coniuncta, essent in eodem.
Item si ita esset, tunc immobilia essent in motis sensibilibus, quod est ualde inopinabile, quia sic immobile simpliciter moueretur, quia motis nobis mouentur omnia quae sunt in nobis, 2 Topicorum. modo illud quod est abstractum nullo modo mouetur. unde ista opinio est fatua & deridenda, quia Aristoteles non arguit pro ea, quia ipsa non habet aliquam rationem apparentem.
Alia est opinio Aristotelis & Commentatoris, quod mathematica sunt eadem cum sensibilibus & non abstracta a sensibilibus secundum esse. & hoc patet ex 13 huius & 14 & 2 Physic. ita quod eadem est linea secundum esse mathematica & sensibilis. Et hoc potest probari: Quia si hoc non esset, uel essent separata a sensibilibus uel essent coniuncta sensibilibus, & haec est uera per locum a diuisione sufficienti. sed nec sunt separata a sensibilibus, ut prima opinio uoluit, nec sunt coniuncta, ut uoluit secunda opinio.
Tunc notandum quod sunt abstracta secundum rationem a sensibilibus, & hoc patet, quia quorum rationes & intellectiones abstrahuntur a sensibilibus, illa sunt abstracta ab eis secundum rationem. unde haec est manifesta. sed diffinitiones & intellectiones mathematicorum sunt abstractae a sensibilibus, ut patet 6 & 7 huius & 2 Physic.
AD rationes. Ad primam: si mathematica non essent abstracta secundum esse etc., nego consequentiam, quia scientiae non sunt de sensibilibus secundum rationes indiuiduales, sed secundum rationes uiles. unde non obstante quod mathematica sint secundum esse in sensibilibus, intellectus tamen potest abstrahere ea, sicut prius a posteriori, quia quantitas prior est qualitate. ergo potest abstrahi secundum intellectum, cum hoc faciat sensus qui est uirtus inferior, quod percipit unum diuisim, quod est coniunctum cum alio secundum esse, sicut uisus albedinem apprehendit diuisim, quae est coniuncta dulcedini in lacte. ergo multo magis intellectus. et sic non obstante hoc quod mathematica sint in sensibilibus, adhuc scientiae possunt esse aeternae, cum fiat abstractio ab eis secundum rationes uiles. quoniam autem differunt abstractio uilis & particularis & abstractio mathematicorum a sensibilibus, habet uideri in mathematicis & 2 Physic.
Ad aliam: si mathematica non essent abstracta etc. Iam patet solutio, quia intellectus potest abstrahere lineam & eam considerare non secundum latitudinem, ut est in sensibilibus, & per consequens ipsa tanget circulum in puncto, scilicet linea recta.
Ad aliam patet ex dictis, quia licet mathematica sint in sensibilibus, & moueantur ut sic, tamen inquantum abstracta sunt, per rationem considerantur ut immobilia.
Ad aliam: sicut se habet res ad intellectum etc. Dicendum quod uerum est quod intellectus sequitur principia rerum, et non intelligit rem aliter quam sit, si sit uerus. Tu dicis quod mathematica intelliguntur abstracta. dicendum quod mathematica intelligi abstracta a sensibilibus potest esse dupliciter: uel quod intellectus intelligat ea esse sine sensibilibus, ista est falsus intellectus et diuisus; Alio modo quod intelligat ea abstracta esse, id est diuisim quo ad essentiam, non intelligendo qualitates sensibiles, sic est uerus et simplex. unde licet sint coniuncta mathematica et sensibilia quo ad existentiam, tamen sunt distincta quo ad essentiam, et quidditates diuersae diuisim intelligi possunt, licet coniungantur secundum esse, sicut etiam dictum est prius de sensu qui coniuncta potest diuisim apprehendere, ut patet de albedine et dulcedine. et sic ad illud: astronomia & perspectiua.
QUAESTIO IX. Et de principiis utrum oportet generaetc.
VERTITUR circa hanc partem: Utrum genera & uilia sint principia rerum. Arguitur primo quod sic.
Quia genera & uilia sunt principia cognoscendi rem, quia diffinitio constat ex genere & differentia quae est principium cognoscendi rem. sed principia essentialia, ut patet 2 huius, quia sicut res se habet ad ueritatem & c.
Et confirmatur: illa quae sunt principia diffinitionis sunt principia realia diffiniti, quia accipiuntur penes abstractionem.
Item si hoc esset, tunc diffinitio indicat totam essentiam rei. sed uilia & genera sunt huiusmodi, ut patet 7 huius & 2 Posteriorum.
Item si uilia essent separata, tunc essent principia rerum, ut dicit Commentator. sed uilia sunt separata, ut probabo, quia sicut est in intelligendo, sic est in essendo. sed uilia & genera separatim intelliguntur praeter singularia. ergo possunt esse separata secundum esse.
Item hoc arguitur auctoritate Platonis, qui ponit unum ens magnum & paruum esse principia rerum, & est uerum ut istis ut generibus.
OPPOSITUM arguitur: sicut est in artificialibus, sic est in naturalibus per conuenientem similitudinem. sed in artificialibus principia rerum sunt singularia & non uilia, sicut principia lecti sunt hoc lignum & haec forma. & est qui uult cognoscere lectum, oportet quod cognoscat lignum & formam.
AD quaestionem dicendum, ut uidebitur 7 huius, quod ponendo uilia esse abstracta a singularibus, ut Plato posuit, sic non sunt, ut uisum est prius, nec per consequens sunt principia rerum sensibilium formalia & realia, sicut animal est principium reale hominis & formale. similiter differentia. hoc probatur: illa quae perficiunt quidditatem hominis intrinsece, illa sunt principia formalia. & haec est manifesta, quia quidditas tota rei est forma. ergo quod intrinsece pertinet ad quidditatem rei, hoc est forma. sed uilia & genera sunt huiusmodi, quia forma generis & differentiae intrinsece pertinet ad perfectionem quidditatis, quia hominis quidditas integratur & perficitur ex forma generali & forma speciali & differentia specifica. & ex his, id est forma generali & specifica, integratur quidditas specifica.
Et ista positio & ratio praesupponit pluralitatem formarum: quid autem de hoc sit sentiendum, uisum est prius. Sed illi qui ponunt unitatem formarum dicerent quod uilia & genera non sunt principia realia & formalia rerum. Et hoc probant: quia principia realia in recto non possunt praedicari de principiatis, dicto hoc est hoc; neque principia extrinseca, ut efficiens & finis; nec intrinseca, sicut forma & materia. sed uilia & genera praedicantur in quid & in recto, ut Sortes est animal & corpus. ergo.
2 dicunt quod uilia & genera non sunt principia cognitionis, & hoc probant rationes. quia ponuntur in diffinitione, & diffinitio est principium cognoscendi, inquantum sunt magis uilia, & accipiuntur ab uiliori apparenti.
Ista opinio non potest stare, quia est contra Aristotelem & Commentatorem uolentes quod omnes partes diffinitionis sint formae, & una sit magis generalis, & alia magis specialis. unde est dicit Commentator 1 huius quod materia prima primi recipit formas magis uiles, deinde minus uiles usque ad indiuiduales. de hoc inquirantur in quaestione de pluralitate formarum rationes & solutiones.
Ad rationem istorum, quoniam dicitur: principia realia etc. Conceditur. sed tamen praedicantur in obliquo essentialiter & per se de principiato, ut vult Lincolniensis 1 Posteriorum. Tu dicis quod genus et differentia etc. dicendum, ut prius uisum est, quod capiendo genus pro forma generali, & differentiam pro forma speciali, sic praedicantur de specie per se & essentialiter & in obliquo & non in recto. sed capiendo genus pro toto aggregato ex forma generali & specificato sub ratione formae generalis, sic praedicatur in recto de specie, dicto hoc est hoc, ut homo est animal. Similiter intellige de differentia.
Secundo dicendum quod genera & uilia sunt principia cognitionis, & hoc probant primae rationes. Quia diffinitio est principium cognoscendi, & diffinitio constat ex genere & differentia, quare & c. Similiter eadem & hoc priuatiue, sicut vult Commentator 12 huius. sed tamen sunt principia essendi & cognoscendi, ut tactum est. quod autem ipsi dicunt genus accipi ab apparenti & non a quidditate generali, de hoc uisum est prius. unde de his dicit Lincolniensis 1 Posteriorum quod debilis est intellectus qui non potest ascendere ad cognitionem quidditatis uerorum generum, sed sistit in quibusdam accidentibus consequentibus genera et species. de hoc non plus ad praesens.
RATIONES primas concedo, quia pono quod uilia sint principia realia rerum & cognoscendi. Et hoc probant primae duae rationes. & quamuis hoc idem probet tertia ratio, tamen est falsa, quia uilia secundum esse non sunt abstracta, licet intelligantur ab istis inferioribus, quia important formas generales per quas distinctae possunt intelligi praeter species, licet secundum esse sint eis coniuncta. de hoc uisum est prius.
Sed quod dicit Commentator, quod si uilia essent separata, tunc essent principia, non intelligit quod essent principia intrinseca, sed forte extrinseca, sicut substantiae abstractae quae forte haberent aliquem ordinem ad inferiora essentialem. quia nihil prohibet conditionalem esse ueram, cuius antecedens est impossibile.
QUAESTIO X. Adhuc autem utrum substantia etc.
VERTITUR circa hanc partem: utrum omnium entium sit principium numero. Et arguitur primo quod sic.
Quia si non esset unum principium, tunc non esset multitudo ordinata. sed hoc est falsum per Aristotelem 12 huius, ubi dicit quod entia nolunt male disponi; tunc non male disponerentur si esset pluralitas principatuum. unus ergo princeps. consequentia probatur: quod si non esset unum principium numero omnium entium, tunc entia non haberent ordinem ad unum principium, & per consequens essent inordinata.
Item Aristoteles 2 huius probat statum in quolibet genere causarum. ergo est unum principium omnium entium in numero. & tenet consequentia, quia si non esset unum primum efficiens omnium entium, non esset dare primum efficiens, quia primum in unoquoque genere est causa omnium aliorum.
Item Deus est primum omnium ex prooemio huius. sed Deus est unus numero, cum sit separatus a materia.
Item unitas principiatorum & effectuum dependet ex unitate principiorum, & hoc patet. sed unitas materialis est in effectibus, quia aliqua sunt unum numero, ut vult Aristoteles 5 huius. ergo etiam est unum principium numero.
OPPOSITUM arguitur: si unum esset principium primum contrarium, tunc essent corruptibilia aliqua, & tunc non essent plura principia, quia corruptum nullius est principium. Similiter non essent incorruptibilia, quia si hoc esset, non posset assignari causa quare ab eisdem principiis incorruptibilibus daretur licentia fingendi. Et ad hoc Aristoteles dicit primo Caeli quod aeternorum aeterna sunt principia & corruptibilium corruptibilia. & Commentator exponit pro propinquis principiis.
Ratio tertiae conclusionis: illorum non sunt eadem principia quorum est falsum primo Caeli, quia omne corruptibile de necessitate corrumpitur. consequentia patet, quia si eadem essent principia corruptibilium & incorruptibilium, non esset dare causam quare hoc esset magis corruptibile quam illud; immo equaliter se haberent ad corruptionem & incorruptionem, cum ipsa principia dependeant ex principiis in entitate & conseruatione.
Item contrariorum contrariae sunt causae, 2 de generatione, quia idem inquantum idem non est natum facere nisi idem. sed corruptibile & incorruptibile sunt contraria, ut patet 4 huius.
Item si eadem essent principia corruptibilium & incorruptibilium, tunc idem esset in diuersis praedicamentis. sed hoc est falsum & contra Aristotelem. probatio consequentiae: quia principia sunt unigenea principalitatis, 10 huius & 4 Physic. hoc etiam patet per Commentatorem primo tractatu de substantia orbis, ubi dicit: impossibile est easdem esse causas & principia aeterni & generabilis.
OPPOSITUM huius vult Aristoteles et Commentator 12 huius circa finem, ubi improbat illos qui posuerunt duo principia. unde ponit unum principium totius uniuersi. & Commentator dicit: si uniuersum est unum, oportet principium esse unum.
AD intellectum quaestionis notandum quod duplicia sunt principia & finis. Tunc dicendum est ad quaestionem quod corruptibilium & incorruptibilium possunt esse eadem principia extrinseca. Secundo dicendum quod corruptibilium & incorruptibilium non possunt esse eadem principia extrinseca propinqua. Tertio dicendum quod corruptibilium & incorruptibilium non sunt eadem principia intrinseca.
Ratio primae conclusionis: si non essent eadem principia, tunc omnis multitudo non esset ordinata, nec reduceretur ad unum. sed hoc est falsum & contra Aristotelem & Commentatorem 22 huius, ubi probat ordinem esse in uniuerso. probatio consequentiae: quia si esset aliud principium corruptibilium et aliud incorruptibilium, tunc essent duo ordines, quia corruptibilia reducerentur ad corruptibilia principia, & incorruptibilia.
Item deus est unum principium, & hoc patet ex prooemio huius, ubi dicitur quod deus est causa omnium, & 12 huius, ubi uidetur quod ab hoc principio dependet caelum & natura. ergo unum est principium corruptibilium & incorruptibilium. probatio consequentiae: quia omnia entia uel sunt corruptibilia uel incorruptibilia.
Ratio secundae conclusionis: effectus diuersi in specie & in genere non habent eadem principia propinqua. & hoc est uera 7 huius, quod simile non sit nisi a simili in specie. ergo quaecunque non conueniunt in specie uel in genere non sunt ab eodem principio effectiuo uel finali in specie. & hoc etiam patet 4 huius. sed corruptibilia & incorruptibilia differunt genere & specie, ut patet 10 huius: corruptibile & incorruptibile differunt genere & plusquam specie, ut patet 10 huius, et loquitur de genere uniuoco & logico.
Item contrariorum diuersa sunt principia effectiua & finalia propinqua, & hoc patet 2 de generatione. sed corruptibile & incorruptibile sunt contraria, immo plus differunt quam contraria, cum nec conueniant in eodem subiecto, nec in eodem genere.
Item de causa finali: illa quae habent diuersas essentias habent diuersos fines propinquos. quia fines propinqui sunt operationes proprie. modo diuersarum quidditatum sunt operationes diuersae, ut vult Commentator 9 huius, quia operatio arguit formam. sed corruptibile & incorruptibile sunt huiusmodi, quia corruptibile & incorruptibile differunt genere & plusquam specie, sicut dictum est prius.
Item si essent eadem principia effectiua & finalia propinqua corruptibilium & incorruptibilium, uel essent corruptibilia principia uel incorruptibilia, per sufficientem diuisionem. sed non potest esse uel sint corruptibilia, quia tunc corrumperentur.
QUAESTIO XI. Non minor autem dubitatio etc.
CIRCA hanc partem quaeritur: utrum eadem sint principia corruptibilium & incorruptibilium. Arguitur primo quod non.
Quia si eadem essent principia corruptibilium & incorruptibilium, tunc incorruptibile esset corruptibile, & e conuerso. sed hoc est falsum primo Caeli, quia omne corruptibile de necessitate corrumpitur. consequentia patet, quia si eadem essent principia corruptibilium & incorruptibilium, non esset dare causam quare hoc esset magis corruptibile quam illud; immo equaliter se haberent ad corruptionem & incorruptionem, cum ipsa principia dependeant ex principiis in entitate & conseruatione.
Item contrariorum contrariae sunt causae, 2 de generatione, quia idem inquantum idem non est natum facere nisi idem. sed corruptibile & incorruptibile sunt contraria, ut patet 4 huius.
Item si eadem essent principia corruptibilium & incorruptibilium, tunc idem esset in diuersis praedicamentis. sed hoc est falsum & contra Aristotelem. probatio consequentiae: quia principia sunt unigenea principalitatis, 10 huius & 4 Physic. hoc etiam patet per Commentatorem primo tractatu de substantia orbis, ubi dicit: impossibile est easdem esse causas & principia aeterni & generabilis.
OPPOSITUM huius vult Aristoteles et Commentator 12 huius circa finem, ubi improbat illos qui posuerunt duo principia. unde ponit unum principium totius uniuersi. & Commentator dicit: si uniuersum est unum, oportet principium esse unum.
AD intellectum quaestionis notandum quod duplicia sunt principia: quaedam intrinseca, ut materia & forma; quaedam extrinseca, ut efficiens & finis. Tunc dicendum est ad quaestionem quod corruptibilium & incorruptibilium possunt esse eadem principia extrinseca. Secundo dicendum quod corruptibilium & incorruptibilium non possunt esse eadem principia extrinseca propinqua. Tertio dicendum quod corruptibilium & incorruptibilium non sunt eadem principia intrinseca.
Ratio primae conclusionis: si non essent eadem principia, tunc omnis multitudo non esset ordinata, nec reduceretur ad unum. sed hoc est falsum & contra Aristotelem & Commentatorem 22 huius, ubi probat ordinem esse in uniuerso. probatio consequentiae: quia si esset aliud principium corruptibilium et aliud incorruptibilium, tunc essent duo ordines, quia corruptibilia reducerentur ad corruptibilia principia, & incorruptibilia.
Item deus est unum principium, & hoc patet ex prooemio huius, ubi dicitur quod deus est causa omnium, & 12 huius, ubi uidetur quod ab hoc principio dependet caelum & natura. ergo unum est principium corruptibilium & incorruptibilium. probatio consequentiae: quia omnia entia uel sunt corruptibilia uel incorruptibilia.
Ratio secundae conclusionis: effectus diuersi in specie & in genere non habent eadem principia propinqua. & hoc est uera 7 huius, quod simile non sit nisi a simili in specie. ergo quaecunque non conueniunt in specie uel in genere non sunt ab eodem principio effectiuo uel finali in specie. & hoc etiam patet 4 huius. sed corruptibilia & incorruptibilia differunt genere & specie, ut patet 10 huius: corruptibile & incorruptibile differunt genere & plusquam specie, ut patet 10 huius, et loquitur de genere uniuoco & logico.
Item contrariorum diuersa sunt principia effectiua & finalia propinqua, & hoc patet 2 de generatione. sed corruptibile & incorruptibile sunt contraria, immo plus differunt quam contraria, cum nec conueniant in eodem subiecto, nec in eodem genere.
Item de causa finali: illa quae habent diuersas essentias habent diuersos fines propinquos. quia fines propinqui sunt operationes proprie. modo diuersarum quidditatum sunt operationes diuersae, ut vult Commentator 9 huius, quia operatio arguit formam. sed corruptibile & incorruptibile sunt huiusmodi, quia corruptibile & incorruptibile differunt genere & plusquam specie, sicut dictum est prius.
Item si essent eadem principia effectiua & finalia propinqua corruptibilium & incorruptibilium, uel essent corruptibilia principia uel incorruptibilia, per sufficientem diuisionem. sed non potest esse uel sint corruptibilia, quia tunc corrumperentur, cum omne corruptibile de necessitate corrumpatur, & primo Caeli tunc essent corruptibilia aliqua, & tunc non essent plura principia, quia corruptum nullius est principium. Similiter non essent incorruptibilia, quia si hoc esset, non posset assignari causa quare ab eisdem principiis incorruptibilibus daretur licentia fingendi. Et ad hoc Aristoteles dicit primo Caeli quod aeternorum aeterna sunt principia & corruptibilium corruptibilia. & Commentator exponit pro propinquis principiis.




