Вопросы к двенадцати книгам Метафизике. Книги III - VII
Вопросы к двенадцати книгам Метафизике. Книги III - VII

Полная версия

Вопросы к двенадцати книгам Метафизике. Книги III - VII

Язык: Русский
Год издания: 2026
Добавлена:
Настройки чтения
Размер шрифта
Высота строк
Поля
На страницу:
11 из 23

Item arguitur 2 quod unum & ens separata significent substantias rerum, & sint principia. illud quod praedicat substantiam rei, est principium & substantia rei, et hoc est uerum. quia quicquid praedicat substantiam alicuius est principium & substantia eius, sicut patet de animali respectu hominis. sed ens & unum praedicant supremam essentiam cuiuslibet rei, quia lapis est ens & unum essentialiter.

Item illud est substantia rerum & principium per quod res cognoscuntur. & hec est manifesta, quia scire est per causam & principia substantialia, primo Posteriorum & primo Physic. sed res cognoscuntur per unum & ens, quia nihil cognoscitur nisi praecognoscitur ens et unum, quia ratio entis primo occurrit intellectui.

OPPOSITUM arguitur: si ens & unum essent principia entium & substantiae, tunc nulla generatio esset, uel oporteret unum esse duo. quia si ens est abstractum & est de substantia rerum, tunc non erit nisi unum ens, ut vult Parmenides. quia quicquid erit praeter unum erit non ens, & sic omnia erunt unum. & per consequens non erit generatio. quia generatum est aliud a generante, quare unum esse duo: si aliud generat. sed hoc est falsum, quia generatio est, & est unum non est duo.

Item si unum & ens per se existunt & sunt separata, ita quod sint substantiae & principia rerum, tunc secundum dignitatem Zenonis nihil erit. consequentia patet, quia illud non est quod additum alteri non auget, nec ablatum minuit, quia secundum Zenonem nihil fit nisi magnitudo. sed unum & ens indiuisibile per se existens additum alteri nec auget nec ablatum minuit.

DICENDUM est ad quaestionem quod unum & ens separata non existunt subiectum & principia rerum, ut posuit Plato. quia nihil separatum ab alio est eiusdem speciei & de essentia eius. Ista est manifesta per diuisionem sufficientem. sed illa quae sunt extra corpora non sunt substantiae rerum, quia ista sunt accidentia, ut caliditas & frigiditas.

Item illa sunt substantiae entium quae componuntur ex maximis substantiis. & haec est manifesta. sed corpora componuntur ex elementis quae sunt maximae substantiae secundum omnes. & in elementis calores & frigidus, humiditas & c. non sunt substantiae, quod corpus patiens hoc.

Tunc arguitur ulterius de linea, superficiei & puncto. Si illud quod minus uidetur esse substantia est substantia, & illud quod magis, haec est maxima. sed minus uidetur de corpore quod sit substantia quam linea, punctum & superficies. quia superficies ponitur in diffinitione corporis, & linea ponitur in diffinitione superficiei, & punctum in diffinitione lineae, & unitas in diffinitione puncti. Modo illud quod ponitur in diffinitione alterius magis est substantia. & prius propositum est quod corpus est substantia. ergo & ista.

Item arguitur de numero: quod componitur ex substantia, & unum est substantia. & haec est manifesta, quia si principium est substantia, & principiatum saltem integrale principium. sed numerus componitur ex uno quod est substantia, quia ens & unum sunt substantia, 4 huius.

Item illud quod praecedit omne accidens est substantia. & haec est manifesta 7 huius, quia substantia prior est accidente natura, tempore et diffinitione. sed istae magnitudines praecedunt omne accidens, in de substantia orbis. quia dimensiones interminatae praecedunt formam materiae. & per consequens accidentia, cum materia subiecta formae sit causa accidentium, ut dicitur 1 Physic.

Item illud quod habet propriam operationem substantiae est substantia, quia propria operatio arguit formam, per Commentatorem 9 huius. sed magnitudines habent propriam operationem substantiae, quia substant accidentibus, ut superficies substat coloribus.

IN oppositum est Aristoteles in Praedicamentis & 5 huius & 13, quia ista sunt quantitates. & posset argui ratione: punctum, linea, superficies & c. non sunt substantiae, ergo nec corpus. antecedens patet, quia ista sunt termini corporum, quia punctum est terminus lineae, et linea superficiei, & superficies corporis. modo termini non sunt substantiae sensibilium, quia ista habent se ut accidentia.

DICENDUM est ad quaestionem quod numeri, linea & superficies, corpus, capiendo pro trina dimensione, non sunt substantia. Ratio: illa quae sunt in praedicamento quantitatis non substantiae rerum, cum essentiae praedicamentorum sint impermixtae, primo Posteriorum. sed punctus, numerus, superficies, linea & c. sunt in praedicamento quantitatis, ut patet ex Praedicamentis & 5 huius.

Item si magnitudines essent substantiae rerum, uel essent magnitudines extrinsecae uel intrinsecae, sicut linea intrinseca & similiter superficies, punctum & corpus. & hoc patet per sufficientem diuisionem. sed neutro modo potest esse. non exterior magnitudo, quia exterior superficies potest uariari uel linea & c., remanente re eadem secundum numerum & secundum speciem, ut patet ad sensum. nec etiam potest esse superficies & linea intrinseca & c., quia illa non sunt nisi in potentia, ut per diuisionem superficiei & corporis. substantia autem cuiuslibet rei est in actu, & non in potentia.

Item illud quod potest esse quod prius non fuit & non potest esse sine generatione & corruptione, hoc non est substantia. quia substantia non habet esse post non esse sine generatione, & non habet non esse post esse sine corruptione. sed ista sunt huiusmodi, quia linea, superficies & c. habent esse post non esse sine generatione, quia omne quod generatur ex aliquo generatur, & quod corrumpitur in aliud corrumpitur sicut in materiam. sed non est dare materiam ex qua ista generentur & in qua corrumpantur, propter earum simplicitatem.

Notandum quod Pythagorici opinabantur magnitudines esse substantias, & hoc propter propinquitatem quam habent ad substantiam, quia materia non recipit formas & alia accidentia nisi mediante quantitate. nec licet diuisionem in partes immediate, nisi per quantitatem. unde licet substantia materialis per se diuidatur, non tamen est immediatum subiectum diuisionis, sed haec est qualitas. unde etiam quantitas uidetur esse subiectum.

Similiter corpus est in praedicamento substantiae. & ipsi nesciuerunt distinguere inter corpus quod est trina dimensio & est in praedicamento quantitatis, & corpus quod est in praedicamento substantiae quod est subiectum trinae dimensionis.

Similiter dixerunt numeros esse substantias: quia numerus componitur ex uno quod est substantia entium, cum conuertatur cum ente. unde isti nesciuerunt distinguere inter unum quod conuertitur cum ente, quod est principium multitudinis, quod circuit omne genus sicut & ens, & inter unum quod est indiuisibile & est mensura, & hoc est principium numeri: & reducitur ad determinatum praedicamentum, ut ad genus quantitatis.

AD rationes principales. Ad primam: si corpus non esset substantia etc., negatur. quia dato quod nullum corpus esset, adhuc possent esse substantiae immateriales. unde isti non potuerunt intellectum eleuare super corpora, & putauerunt nullam substantiam esse nisi corpus, quod tamen non est uerum. Similiter etiam nesciuerunt distinguere inter substantiam quae est corpus et inter corpus quae est trina dimensio, & per hoc decepti fuerunt.

et quoniam ipsi arguunt quod substantia uel est corpus uel aliquid extrinsecum. Dicendum quod non est aliquid extrinsecum, ut caliditas & frigiditas; nec est corpus pro trina dimensione substantia, licet sit inseparabilis a substantia corporea. tamen non est substantia, sed illud est substantia quod est subiectum illi corporeitati, uel indeterminate, sicut materia prima, uel terminate dimensioni, sicut forma in materia.

Et ex hoc ulterius patet solutio secundi argumenti, quia corpus pro trina dimensione non componitur ex quatuor elementis, sed corpus mixtum tantum. unde etiam in elementis est substantia praeter dimensiones.

Ex hoc ulterius patet solutio tertii argumenti de linea & superficie, quia illa non ponuntur in diffinitione corporis inquantum est substantia, sed bene ponuntur in diffinitione corporis pro trina dimensione.

Ad aliam: illud quod componitur ex substantia, conceditur. Tu dicis quod numerus componitur ex uno quod est substantia, negatur. immo numerus componitur ex uno quod est indiuisibile & reducitur ad genus quantitatis. & hoc est accidens.

Ad aliam: illud quod praecedit omne accidens etc., conceditur, si praecedit omne accidens tam terminatum quam interminatum. Tu dicis quod dimensiones praecedunt omne accidens. Dicendum quod licet praecedant accidentia terminata & corruptibilia, tamen ipsa sunt de numero accidentium & non praecedunt. sed quia aliqua substantia est quae praecedit eas saltem naturaliter, ut compositum ex materia & forma praecedit dimensiones terminatas, sed materia prima praecedit dimensiones interminatas.

Ad aliam: quod habet propriam operationem etc., conceditur. Tu dicis quod dimensiones habent propriam operationem substantiae, negatur. Ad probationem: quia substat accidentibus. Dicendum quod licet dimensiones substent aliquibus accidentibus immediate, non tamen principia substat, quia haec est substantia quae etiam substat ipsis. unde dimensiones non per se existunt in substantia. et sic ratio non concludit.

QUAESTIO XIV. His autem habita dubitatio etc.

VERTITUR circa hoc: utrum numeri & magnitudines sint principia & substantiae rerum. Et arguitur primo quod sic.

quia si corpora non sunt substantiae, non esset aliqua substantia. sed hoc est falsum, ut patet. consequentia probatur: quia uel corpora sunt substantia etc., negatur. quia dato quod nullum corpus esset, adhuc possent esse substantiae immateriales. unde isti non potuerunt intellectum eleuare super corpora, & putauerunt nullam substantiam esse nisi corpus, quod tamen non est uerum. Similiter etiam nesciuerunt distinguere inter substantiam quae est corpus et inter corpus quae est trina dimensio, & per hoc decepti fuerunt.

et quoniam ipsi arguunt quod substantia uel est corpus uel aliquid extrinsecum. Dicendum quod non est aliquid extrinsecum, ut caliditas & frigiditas; nec est corpus pro trina dimensione substantia, licet sit inseparabilis a substantia corporea. tamen non est substantia, sed illud est substantia quod est subiectum illi corporeitati, uel indeterminate, sicut materia prima, uel terminate dimensioni, sicut forma in materia.

Et ex hoc ulterius patet solutio secundi argumenti, quia corpus pro trina dimensione non componitur ex quatuor elementis, sed corpus mixtum tantum. unde etiam in elementis est substantia praeter dimensiones.

Ex hoc ulterius patet solutio tertii argumenti de linea & superficie, quia illa non ponuntur in diffinitione corporis inquantum est substantia, sed bene ponuntur in diffinitione corporis pro trina dimensione.

Ad aliam: illud quod componitur ex substantia, conceditur. Tu dicis quod numerus componitur ex uno quod est substantia, negatur. immo numerus componitur ex uno quod est indiuisibile & reducitur ad genus quantitatis. & hoc est accidens.

Ad aliam: illud quod praecedit omne accidens etc., conceditur, si praecedit omne accidens tam terminatum quam interminatum. Tu dicis quod dimensiones praecedunt omne accidens. Dicendum quod licet praecedant accidentia terminata & corruptibilia, tamen ipsa sunt de numero accidentium & non praecedunt. sed quia aliqua substantia est quae praecedit eas saltem naturaliter, ut compositum ex materia & forma praecedit dimensiones terminatas, sed materia prima praecedit dimensiones interminatas.

Ad aliam: quod habet propriam operationem etc., conceditur. Tu dicis quod dimensiones habent propriam operationem substantiae, negatur. Ad probationem: quia substat accidentibus. Dicendum quod licet dimensiones substent aliquibus accidentibus immediate, non tamen principia substat, quia haec est substantia quae etiam substat ipsis. unde dimensiones non per se existunt in substantia. et sic ratio non concludit.

QUAESTIO XV. His autem affine etc.

VERTITUR circa hanc partem: utrum principia sint actu uel potentia. Et arguitur primo quod sint actu.

quia si principia essent in potentia, tunc nullum entium esset. quia illud quod est in potentia est aliud ab illo quod est in actu. Et illud quod est possibile uel in potentia nondum est: & si principia non sunt, nec effectus. sed hoc est falsum, ut patet de se.

Item principia debent reponi sub differentia entis prioris, cum sint principiora principiatorum. sed actus prior est potentia, 9 huius.

Item principia perfectiora sunt principiatis. sed actus est perfectior potentia. ergo principia debent esse in actu & non in potentia.

OPPOSITUM arguitur: si principia essent in actu, tunc aliquid esset prius eis. quia potentia prior est actu, quia ab ipsa non conuertitur subsistendi consequentia ad actum. quia si aliquid est in actu, tunc est possibile, & non e conuerso. uel si aliud est, tunc est possibile, & non econtra. sed hoc est falsum, quia principiis nihil est prius.

AD quaestionem dicendum quod si ratio quaerat de principiis intrinsecis rei, tunc ante productionem rei principia sunt in potentia; sed post productionem rei unum est in potentia, ut materia, aliud in actu, ut forma. Sed si quaestio quaerat de principiis extrinsecis, tunc efficiens & finis remotus, & etiam efficiens propinquum rei producendae sunt in actu. Sed si quaeritur de fine propinquo, est in potentia, saltem quo ad motum.

Ratio primae conclusionis est: illa principia sunt in potentia ad rem a quibus res non habet esse in actu. quando forma est actu in materia, tunc compositum habet esse actu. quia forma & formatum simul sunt: & non sunt. sed ante generationem res non habet esse in actu a forma in materia, quia forma adhuc non est, sed adhuc est in potentia materiae, ut educatur. Etiam materia non stat sub esse illius formae, quia adhuc est in potentia ad omnes formas.

Ratio secundae conclusionis. Et primo quo ad materiam: Illud principium est in potentia quo ad essentiam suam, quod in sua essentia nullum actum includit, cum nihil habeat esse in actu nisi per formam. sed materia est huiusmodi, per Commentatorem in de substantia orbis & 1 Physic. unde bene uolo quod materia participet esse actuale a forma in actu; tamen de se nullum habet esse in actu, quia stans sub una forma est in potentia ad aliam. probatio de forma: quia illud est in actu a quo ad res habet totam actualitatem & quidditatem. haec est manifesta. sed forma est huiusmodi, quia res generata habet totam actualitatem & quidditatem a forma, ut vult Commentator 7 huius.

Ratio tertiae conclusionis. Primo de efficiente & fine remoto: illa principia sunt actu a quibus omnia entia habent esse in actu: quae sunt, fuerunt, & erunt. ista est uera: nemo dat quod non habet. sed finis & efficiens remotus sunt huiusmodi, quia a primo efficiente & fine omnes res dependent in esse & conseruari, ut vult Aristoteles & Commentator 12 huius. minor etiam patet, quia a principio in potentia res actu non possunt esse nec conseruari.

Tunc probo de efficiente propinquo: illud quod mouet ad productionem rei, hoc est in actu, quia species existimabitur mouens, 3 Physic. sed efficiens propinquum mouet ad productionem rei actu, sicut generans ad productionem geniti, ut generandi.

Ratio quartae conclusionis: quia illud principium est in potentia ad quod res mouet. quia si esset in actu, tunc cessarent motus. sed finis quo ad motum & fieri est ad quam res mouet, sicut intelligere qui est finis hominis propinquus antequam sit perfectum est in potentia, quia homo mouet quia & agit propter ipsum.

AD rationes. Ad primam: Si principia etc., ratio patet soluta. quia principia intrinseca sunt in potentia ante generationem, ut uisum est prius. sed tamen principia extrinseca sunt actu, sicut finis remotus, & efficiens propinquum & remotum sunt actu, quia actus simpliciter prior est potentia. & in principio remoto finali & efficienti nulla est potentia praecedens actum, quia in perpetuis esse non differt a posse, ut dicitur 3 Physic.

Ad aliam: principia deberent reponi etc., conceditur. Tu dicis quod actus etc. Dicendum quod in eodem indiuiduo potentia prior est actu, & hoc est consensum quo ad principia intrinseca. sed actus simpliciter praecedit potentiam, ut dicitur 9 huius. ergo ratio non concludit. quia extrinseca principia simpliciter sunt priora in actu, licet finis propinquus sit in potentia, ut uisum est.

Ad aliam: principia perfectiora sunt etc., conceditur de principiis extrinsecis. Et illa sunt in actu, licet finis propinquus sit in potentia, sicut operatio quae non est perfectior substantia eius. sed principia intrinseca, ut materia, non est perfectior composito ex materia & forma, sic vult Commentator 2 Physic. & 7 huius. Similiter forma ante generationem est in potentia. & sic non est perfectior composito ex materia & forma in actu.

AD rationem in oppositum patet ex dictis: si principia essent etc. Dicendum quod ista ratio concludit de principiis intrinsecis & in eodem numero, licet non oportet quod principiis extrinsecis saltem remotis quod eis prior sit potentia, quia in eis potentia non praecedit actum, ut uisum est prius.

QUAESTIO XVI. Et utrum uniuersalia etc.

VERTITUR circa hanc partem: utrum principia sint uilia aut singularia. Et arguitur primo quod sint uilia.

quia si principia non essent uniuersalia, tunc sequeretur quod scientia & causalia non essent. sed hoc est falsum, ut patet de se. consequentia patet, quia singularia sunt corruptibilia. modo nihil cognoscitur sub ratione uili & corruptibili: & sic oportet esse principia aeterna, quibus ignoratis ignorantur alia. Et dicit Commentator quod haec fuit ratio mouens Platonem ad ponendum ideas.

Item si principia essent singularia, tunc intellectus esset singularium. hoc est contra Aristotelem primo Posteriorum dicentem quod intellectus est uniuersalium, sensus singularium. & hoc etiam vult 2 de anima. hoc etiam patet per Aristotelem 1 Physic. ubi dicit esse determinatum de omnibus principiis uniuersalibus naturae, quod non esset si principia essent singularia.

OPPOSITUM arguitur: principium substantiae debet esse substantia, quia ex non substantia non sit substantia. sed uilia non sunt substantiae, ut probat Aristoteles 7 huius.

Dicendum est ad quaestionem quod capiendo uile, ut Plato posuit, quod principia rerum non sunt uilia. Ratio: quia si principia substantiae non essent substantiae, quod est inconueniens, quod principia substantiae non sint substantiae. consequentia probatur per syllogismum in secunda figura secundum Commentatorem. sic: Nullum uile contra praedicatum significat hoc aliquid & singulare; sed substantia significat hoc aliquid & singulare. & hoc uerum est de primis substantiis, ut habetur in Praedicamentis, uel saltem inexistunt substantiis quae significant hoc aliquid. quia Aristoteles ponit substantias non esse separatas secundum esse a primis substantiis, sicut Plato ponit, sed ponit eas coniunctas primis substantiis. si ergo principia rerum sunt uilia, tunc non sunt substantiae; & si substantiarum, non erunt principia aliqua. quia Commentator dicit quod illud quod est causa non est singulare, sed est exemplar & forma communis omnibus singularibus habentibus illam formam. & Plato ponit illud esse separatum a singularibus secundum esse et tamen eiusdem esse speciei cum sensibilibus, quod apparet falsum, ut probatum est in praecedentibus.

Notandum quod aliquis diceret quod illud uile platonicum significat hoc aliquid & singulare. hoc remouet Aristoteles in litera. quia si illud uile quod ponit Plato significat hoc aliquid, tunc Sortes erit multa animalia. sed hoc est impossibile. probatio consequentiae: quia homo & animal significant hoc aliquid, & praedicantur de Sorte. ergo Sortes erit tria animalia. quia Sortes est Sortes quod est hoc aliquid, & est homo qui etiam est hoc aliquid, & est Sortes est animal, quod est hoc aliquid. & sic unum indiuiduum erit tria animalia, quia animal praedicatur de homine & Sorte. et sic omnia sunt animalia, & quodlibet significat hoc aliquid. ergo unum animal erit tria animalia.

Tunc dicendum est secundum quod Aristoteles capit uile: tunc principia rerum sunt singularia, uel existunt in singularibus. Et hoc probatur: quia si accipiuntur principia intrinseca, illa sunt materia & forma, & illa sunt singularia. probatio: illa principia quae subiiciuntur motui, uel acquiruntur per motum, sunt singularia, uel saltem subiiciuntur singularibus. et hoc dico propter formas uiles, ut generis & speciem, quae habent esse in singularibus & etiam generantur. utrum autem primo & per se uile generetur, de hoc uisum est prius. sed principia intrinseca sunt subiectum motus, uel acquiruntur per motum. ergo & c. maior est manifesta, quia motus non est nisi singularium, uel aliquorum quae habent esse in singularibus. quia Aristoteles dicit in prooemio huius quod actus & operationes sunt circa singularia. minor patet de se, ex 1 Physic. & 5.

sed si principia sunt extrinseca & sunt remota, tunc manifestum est quod sunt singularia, sicut deus et intelligentiae & caelum. quia illud quod per se existit extra animam, hoc est singulare, ut patet 12 huius. sed ista sunt huiusmodi, ut patebit 12 huius.

Si autem accipitur finis & efficiens propinquum, tunc sunt singularia, uel saltem habent esse in singularibus. & hoc patet de efficiente: quia efficiens propinquum & effectus sunt eiusdem speciei, sicut primum 7 huius, uel saltem eiusdem generis propinqui. et hoc habet ueritatem in substantiis. sed separatis a sensibilibus nec est eiusdem speciei, nec generis cum sensibilibus, ut patet 10 huius. utrum autem efficiens propinquum sit uile, ita quod homo uilis primo & per se generet, sicut homo uilis primo & per se generatur, & singulare per se & non primo, de hoc inquiras. quia de hoc non quaerit quaestio. de causa finali propinqua, quae est finis quo, sicut oportet probatur. quia illud quod est accidentis non separatur a sensibilibus. sed finis propinquus est accidentis, ut per se patet. utrum autem finis singularis aut uniuersalis moueat, intellige sicut de efficienti. Et de hoc inquiras diligenter.

AD rationes: si principia essent singularia etc. Dicendum quod principia singularia possunt facere ad cognitionem secundum rationem uilem. quia licet non cognoscantur secundum rationes singulares, tamen rationes uiles, & sic sunt abstracta a singularibus secundum intellectum, tamen sunt coniuncta eis secundum esse. sed si essent principia uilia, ut Plato uoluit, nihil facerent ad cognitionem sensibilium. sed de principiis separatis, ut de substantiis abstractis, alia est ratio. quia illa principia sunt aeterna, & secundum rationes singulares. ergo proficiunt ad cognitionem.

Ad aliam: si principia essent etc. Dicendum quod hoc non obstante adhuc intellectus esset uilium, quia intellectus potest abstrahere uniuersale a singularibus generando similitudinem inter ea, ut uisum est prius. Ad auctoritatem Aristotelis patet eodem modo. Et sic ad illud. Et haec de tertio.

Начало четвёртой книги

Вопрос I. Сводится ли сущее посвоему понятию к десяти родам?

Исследуется этот вопрос. Во-первых, потому что Аристотель в начале [книги] говорит: одно ли сущее по своему понятию относится к десяти категориям. Под «понятием» я понимаю не определение, выражающее чтойность, ибо сущее не имеет определения, так как не имеет рода; понятие здесь означает простой и отчётливый концепт, так что сущее познаётся простым и неделимым основанием и отчётливым концептом, отличным от концепта десяти категорий, который общ для десяти категорий. Это же иное выражают другими словами: имеет ли сущее некоторое понятие или некоторое единство, точно отличное от единства десяти категорий. И сначала доказывается, что да. То, что есть объект одной познавательной способности, есть одного понятия; это очевидно из II книги «О душе», где Аристотель говорит, что способности различаются по объектам, а единство способности — от единства объекта. Но сущее есть объект одной способности, а именно ума, как обычно говорят. Следовательно, и прочее. Далее: субъект, о котором существует одна наука, есть единство понятия, ибо формальное единство науки — от формального единства объекта, как явствует из I книги «Второй аналитики». Но сущее есть субъект одной науки, а именно метафизики, как явствует из начала этой четвёртой книги: «Есть некая наука, которая созерцает сущее как сущее». Следовательно, оно одного понятия. Далее: то, из чего образуется первая аксиома, есть одного понятия, ибо первая аксиома есть одно предложение и не есть одна по предположению; но оно не было бы одним предложением, если бы термины не были однозначными и одного понятия. Но из сущего образуется первая аксиома: «Не может одно и то же одновременно быть и не быть». Что это первая аксиома, сказано в IV книге этого труда.

На страницу:
11 из 23