Вопросы к двенадцати книгам Метафизике. Книги III - VII
Вопросы к двенадцати книгам Метафизике. Книги III - VII

Полная версия

Вопросы к двенадцати книгам Метафизике. Книги III - VII

Язык: Русский
Год издания: 2026
Добавлена:
Настройки чтения
Размер шрифта
Высота строк
Поля
На страницу:
8 из 23

Ratio quartae conclusionis: Illa habent finem aliqualiter & bonum, saltem inquantum non acquiritur per motum per se, in quibus est forma & ordinatio. quia forma est aliquod bonum 1 Physic. & ordinatio est bona & finis, ut patet in fine 12 huius. sed mathematica habent formam & ordinem, ut vult Commentator in isto 3, ubi dicit quod ordinatio magnitudinum inuenitur in eis. Et ita vult Commentator quod finis sit in mathematicis, saltem qui non acquiritur per motum. unde numeri & magnitudines sunt ordinatae, sicut et scientiae mathematicae ordinatae procedunt.

Item in quibus est melius & deterius, ibi est finis & bonum. quia in omnibus constantibus, siue sint a natura, siue ab arte, illud quod est utilius est propter melius tanquam propter finem, ut dicitur 7 Politicorum. sed in mathematicis est finis & bonum, quia in mathematicis est melius & utilius, quia numerus perfectus est melior imperfecto, et circularis linea perfectior est recta, ut patet ex geometria & arithmetica.

Item in illis est finis & bonum aliqualiter quae sunt obiectum uoluntatis & intellectionis, & hoc patet ex dictis. sed mathematica appetuntur & intelliguntur a nostro intellectu. unde appetimus scire numeros & magnitudines, licet non intelligantur & appetantur ab ipsis metaphysicis, quia non habent intellectum & appetitum; tamen a nostro intellectu & appetitu hoc fit.

RATIONES in oppositum procedunt suis uiis. bene enim probant quod in immobilibus sit finis & bonum qui non acquiritur per motum, ut uisum est in quaestione. unde illud bonum quod acquiritur per motum non conuertitur cum ente, ut uidebatur velle tertia ratio. sed bonum uile & c.

QUAESTIO III. Amplius autem multis existentiumetc.

VERTITUR circa hanc partem, ubi Aristoteles dicit quod in immobilibus non est finis & bonum: utrum hoc sit uerum. Arguitur primo quod sit finis in illis.

In illis est finis & bonum in quibus est forma & ordinatio, cum forma sit quoddam bonum 1 Physic. & ordinatio est bona. sed in immobilibus est forma & ordinatio. probatur de forma: quia sunt entia, & entitas est per formam. sic in eis est ordinatio, quia dicit Commentator 3 huius quod ordinatio numerorum & magnitudinum inuenitur in eis.

Item in illis est bonum & finis quae habent ordinationem ad motum, quia motus ordinatur ad finem & bonum. sed immobilia habent ordinem ad motum, quia aliqua immobilia mouent corpora caelestia, ut substantiae abstractae. similiter quantitas ut naturalis, scilicet sub isto modo, est finis sub ratione finis, quia mathematica sunt quantitates, & motus per se est in quantitate, ut patet 5 Physic. ergo & c.

Item bonum & ens conuertuntur. sed immobilia sunt entia. ergo in eis est bonum & per consequens finis.

OPPOSITUM vult Aristoteles in litera, ubi dicit quod in immobilibus non contingit hoc esse principium, nec esse aliquid autoagathon, id est per se bonum.

Notandum ad intellectum quaestionis quod quaedam sunt immobilia quae nec mouent nec mouentur per se, ut mathematica; alia sunt immobilia quae licet non moueantur, tamen mouent per se, ut substantiae abstractae, quarum bonum consistit in mouendo, ut vult Commentator ibidem. unde mathematica abstrahunt a materia sensibili & a motu, quia habent se ut continuum. ergo in eis non est finis qui acquiritur per motum, et dico inquantum finis, quia in mathematicis potest esse id quod est finis et bonum. unde multum differt illud quod est finis et finis inquantum finis. Quod autem in mathematicis sit illud quod est finis et bonum, patet, quia idem secundum rem est quantitas naturalis et mathematica. ergo sicut ibi est finis, sic hic. sed tamen quantitas ut naturalis, scilicet sub isto modo, est finis sub ratione finis, quia quantitas naturalis terminat motum. sic eadem quantitas ut mathematica est illud quod est finis, quia est eadem realiter cum quantitate naturali. sed tamen ut sic non terminat motum, id est inquantum mathematica non est finis inquantum finis et sub ratione finis. Et hoc intellexit Aristoteles et Commentator cum dixerunt quod non est ibi per se bonum. sed tamen potest contingere quia licet ibi sit bonum, tamen non per se acquiritur per motum, sed per accidens, ut dicit Commentator. & istud debet intelligi de quantitate generalium & corruptibilium.

Ratio quartae conclusionis: Illa habent finem aliqualiter & bonum, saltem inquantum non acquiritur per motum per se, in quibus est forma & ordinatio. quia forma est aliquod bonum 1 Physic. & ordinatio est bona & finis, ut patet in fine 12 huius. sed mathematica habent formam & ordinem, ut vult Commentator in isto 3, ubi dicit quod ordinatio magnitudinum inuenitur in eis. Et ita vult Commentator quod finis sit in mathematicis, saltem qui non acquiritur per motum. unde numeri & magnitudines sunt ordinatae, sicut et scientiae mathematicae ordinatae procedunt.

Item in quibus est melius & deterius, ibi est finis & bonum. quia in omnibus constantibus, siue sint a natura, siue ab arte, illud quod est utilius est propter melius tanquam propter finem, ut dicitur 7 Politicorum. sed in mathematicis est finis & bonum, quia in mathematicis est melius & utilius, quia numerus perfectus est melior imperfecto, et circularis linea perfectior est recta, ut patet ex geometria & arithmetica.

Item in illis est finis & bonum aliqualiter quae sunt obiectum uoluntatis & intellectionis, & hoc patet ex dictis. sed mathematica appetuntur & intelliguntur a nostro intellectu. unde appetimus scire numeros & magnitudines, licet non intelligantur & appetantur ab ipsis metaphysicis, quia non habent intellectum & appetitum; tamen a nostro intellectu & appetitu hoc fit.

RATIONES in oppositum procedunt suis uiis. bene enim probant quod in immobilibus sit finis & bonum qui non acquiritur per motum, ut uisum est in quaestione. unde illud bonum quod acquiritur per motum non conuertitur cum ente, ut uidebatur velle tertia ratio. sed bonum uile & c.

QUAESTIO IV. At uero si scientiae causarum suntplures etc.

CIRCA hanc partem quaeritur: per quam causam res magis cognoscatur perfecte. Et arguitur primo quod per formam.

Ratio est: Illud quod est tota quidditas uel principalior pars quidditatis magis facit scire, cum eadem sint principia essendi & cognoscendi. sed forma est tota quidditas uel saltem principalior pars quidditatis, ut per Commentatorem patet 7 Metaphysicae dicentem quod quidditas hominis uno modo est homo, alio modo non est homo. unde uerum est quod tota quidditas hominis est homo per formam hominis. Et alio modo non est uerum, scilicet quod homo sit quidditas quantum est aggregatum ex materia & forma.

Item per illam causam magis res scitur quae est principium demonstrationis certissimae scientiae, cum demonstratio sit syllogismus faciens scire. sed forma est principium demonstrationis certissimae scientiae, ut mathematicae, ut patet per Commentatorem 1 Physic. quia mathematica est in primo gradu certitudinis.

Item arguitur quod per materiam maxime res cognoscatur, quia per illam magis res cognoscitur quae est nobilior. sed materia est nobilior, cum sit substantia incorruptibilis & aeterna. Et talis est nobilior corruptibili & generali, ut patet 8 Physic. ubi Aristoteles probat motorem esse aeternum, quia est causa motus aeterni, & est nobilissimus omnium aliorum. unde substantia aeterna nobilior est generali & corruptibili. sed materia prima est ingenerabilis & incorruptibilis.

Tunc arguitur de causa efficiente: propter ipsam res cognoscitur magis. quia per illam causam res maxime scitur sine qua non cognoscitur generatio & actus. sed sine efficiente non cognoscitur generatio & actus. ergo & c.

Tunc arguitur de causa remota quod magis faciat scire quam causa propinqua, quia illa causa magis facit scire causatum quae magis influit super causatum, cum eadem sint principia essendi & cognoscendi, 2 huius. sed causa remota & uilis magis influit super causatum quam propinqua, per auctorem de causis: Omnis causa primaria & uilis plus influit super effectum quam secundaria.

OPPOSITUM. huius arguitur: per illud res non magis cognoscitur per quod non cognoscitur nisi in potentia, cognitio enim in potentia est imperfecta. sed per remotam causam res non cognoscitur nisi in potentia, quia illa causa est uilis, & scire aliquid in uili non est nisi scire illud in potentia, ut dicit Commentator 12 huius. Oppositum aliorum etiam probatur, & hoc sic: per illas causas non scitur maxime qui recipiunt necessitatem & probabilitatem.

AD rationes principales. Ad primam: Illud quod est tota quidditas etc., negatur, quia potest esse alia causa honorabilior, quia quidditas rei, ut finis, quia finis est perfectior omnibus ordinatis ad finem. Unde bene uerum est si comparentur quidditates adinuicem, ut forma substantiae ad quantitatem uel ad qualitatem, tunc per formam perfectius cognoscit rem, scilicet per quidditatem eius quam per accidentia, ut quantitatem & qualitatem & c. sed comparando quidditatem formalem ad alias causas, non oportet, quia per aliam causam perfectius res potest cognosci, puta per finem.

Ad aliam rationem: per illam causam res maxime scitur etc., conceditur. Tu dicis quod forma est principium etc. Dicendum quod in mathematicis magis cognoscitur per formam quam per finem, quia non habent causam finalem, sed cognoscuntur per formam abstractam a motu & a materia. unde non est in mathematicis causa materialis, quia licet careant materia sensibili, non tamen materia intelligibili uel intellectuali, per quam intelliguntur, ut patet 7 huius & 2 Physic.

Ad aliam: per illam causam magis etc., conceditur. Tu dicis quod materia sit nobilioris etc., negatur, quia est debilissimae entitatis. Tu probas quia materia est aeterna. Dicendum quod caetera non sunt paria. unde tales rationes per comparationem debent praesupponere caetera esse paria, sed hic non est huiusmodi. quia substantia aeterna quae est actus, illa est nobilior. sed hic caetera non sunt paria, quia licet materia prima sit aeterna, tamen non est in actu. unde licet forma sit generalis & corruptibilis, tamen quia est actus & specificatio & forma, ideo est nobilior substantia aeterna quae non est in actu. quare ratio non ualet.

Ad aliam: per illam causam res etc. Dicendum quod non oportet, quia perfectius cognoscitur per finem ad quem ordinatur generatio & causa efficiens. ergo non concludit.

Ad aliam rationem quae fuit in oppositum, quae probauit quod per causam propinquam magis res cognoscitur, cum dicitur: per illud res magis scitur etc. Conceditur. Tu dicis quod per remotam causam etc. Dicendum quod uerum est de intrinsecis causis quod per remota causa magis est in potentia, & facit scire in potentia, ut materia prima & forma remota. sed non est uerum de causa remota extrinseca quod sit in potentia, sed est magis actualis & nobilioris entitatis quam causa propinqua. quare ratio non concludit, ideo & c.

QUAESTIO V. At uero de principiis demonstrationisetc.

VERTITUR circa istam partem: Utrum prima principia sint de consideratione alicuius scientiae. Arguitur primo quod non.

Si principia prima essent de consideratione alicuius scientiae, tunc considerarentur ab omnibus scientiis. sed hoc est falsum, quia esset superfluum. consequentia patet, quia qua ratione una scientia consideraret principia demonstrationis, eadem ratione & alia, quia omnes scientiae aequaliter respiciunt prima principia.

Item si aliqua scientia consideraret prima principia, aut hoc esset modo diffinitiuo, uel modo demonstratiuo. sed neutro modo. ergo & c. assumptum patet a sufficienti diuisione. quia demonstratio & diffinitio sunt modi considerandi aliquid & determinandi de aliquo, 2 Posteriorum. natura modus diuidendi reducitur ad modum diffiniendi, cum per ipsum aliqualiter inuenitur diffinitio. sed primorum principiorum non potest esse diffinitio, quia diffinitio est incomplexa, 3 huius & 5 Topicorum.

Item si primorum principiorum esset diffinitio, tunc aliquid ipsis esset prius cognitum, quod est falsum. Nec potest esse demonstratio principiorum. Quia demonstratio est circa passionem subiecti & dignitatem, ex qua demonstratur passio. & tunc dignitates probarentur per notiores propositiones, & ita de primis propositionibus aliquae essent per se notae, aliquae occultae, quod est falsum. unde prima principia non demonstrantur, ut vult Aristoteles 1 Posteriorum, & per qua homo est homo, quia illa est principalior in esse. Et ad hanc intentionem dicit Commentator in prologo primi Lincolniensis.

Similiter omnes scientiae considerarent unum subiectum, quia omnes scientiae aequaliter utuntur dignitatibus primis. ergo omnes scientiae demonstratiuae conuenirent in uno subiecto, circa quod dignitates demonstrarentur: et est omnes scientiae considerarent unam passionem per eandem causam. & sic sequeretur quod omnis scientia esset una, quod est falsum.

Item si aliqua consideraret prima principia, maxime esset ista, cum sit maxime causalis. sed ista non potest ea considerare, nec diffinire, neque demonstrare, quia ut dictum est non possunt diffiniri, nec demonstrari, nec a priori, quia tunc aliquid esset eis prius simpliciter. nec a posteriori, quia talis demonstratio esset ex magis notis, sed nihil est notius primis principiis demonstrationis.

OPPOSITUM vult Aristoteles 4 huius, illo capitulo: DICENDUM autem utrum una aut diuersae scientiae. ubi dicit quod ad unam scientiam, scilicet ad metaphysicam, pertinet consideratio primarum dignitatum, inquantum ad ipsam pertinet consideratio entis inquantum ens.

QUAESTIO VI. Totaliter quae substantiarum etc.

VERTITUR circa hanc partem: Utrum ad unam scientiam pertineat consideratio omnium substantiarum. Arguitur primo quod non.

Quia si hoc esset, tunc tamen esset una scientia, & omnes aliae scientiae superfluae essent. sed hoc est falsum, quia nihil est superfluum in natura nec in arte, ut dicit Commentator 1 Physic. consequentia patet, quia si una scientia consideret omnes substantias, & consideraret omnia accidentia, quia eiusdem scientiae est speculari subiectum et accidentia propria illi subiecto, ut patet 1 Posteriorum. & sic si omnia considerata ad unam scientiam pertinerent, tunc tamen esset una scientia; uel si essent plures, tunc aliae superfluae essent.

Item illa quae non conueniunt in una ratione non considerantur ab una scientia, quia scientia non est aliquorum quae differunt in ratione formali. sed omnes substantiae non sunt unius rationis, quia substantiarum quaedam sunt aeternae, quaedam corruptibiles. modo corruptibile & incorruptibile differunt plus quam genere & plus quam specie, ut patet 10 huius.

Tunc arguitur 2 quod una scientia non considerat substantiam & accidentia, & est quaestio quam mouet Aristoteles in hoc 2: Amplius autem utrum est circa substantiam solum theorica. & hoc sic: Quia si una esset scientia de substantia & accidente, tunc substantiae esset demonstratio. sed hoc est falsum 7 huius, quia substantiae tamen est diffinitio, & demonstratio tamen est accidentium, ut patet 1 Posteriorum. consequentia patet, quia ex quo una scientia esset omnium accidentium & substantiarum, tunc sicut accidentia demonstrarentur, sic etiam substantiae.

OPPOSITUM utriusque vult Aristoteles 4 huius, ubi dicit: Ens autem quidem multis dicitur modis & c.

AD quaestionem dicendum: primo quod una scientia habet considerare omnes substantias sub ratione uilis, inquantum sunt partes entis principales. Secundo dicendum quod una scientia habet considerare omnes substantias & omnia accidentia sub ratione uilis. Tertio dicendum quod una scientia non habet considerare omnes substantias & omnia accidentia sub rationibus propriis.

Ratio primae conclusionis est: ad eandem scientiam pertinet considerare partes & totum. sed una scientia habet considerare illud quod habet se ut totum ad omnes substantias. ergo & c. maior patet 1 Posteriorum. minor etiam patet 4 huius, quia una scientia, sicut metaphysica, considerat ens inquantum ens, cuius partes sunt substantiae principales, ut patet ibidem.

Ratio secundae conclusionis: Consideratio illorum pertinet ad unam scientiam quae continentur ut partes analoge sub uno toto analogo, ut patet ex 4 huius. sed substantiae et accidentia continentur sub ente inquantum ens. & ens praedicatur de eis analogice, quia per prius praedicatur de substantia, & per posterius de accidentibus, quae attribuuntur substantiae ut subiecto, ut Commentator dicit 4 huius.

Item si una & eadem scientia non habet considerare accidentia & substantiam, tunc difficile est assignare quae scientia habet considerare accidentia circa substantiam; immo et uerum quod nulla. hoc est contra Aristotelem 1 Posteriorum, quia eiusdem scientiae est considerare subiectum simpliciter & passiones subiecti, ut dicitur in 1 Posteriorum. consequentia patet, quia si una scientia non considerat substantiam & accidens, tunc ad distinctas scientias pertineret considerare substantiam.

Ratio tertiae conclusionis: quia si una scientia consideraret omnes substantias & accidentia sub propriis rationibus, tunc tamen esset una scientia; uel si essent plures, tunc aliae superfluae essent. sed utrumque est inconueniens, ut prius probatum est. consequentia patet, quod si una scientia consideraret omnes substantias et accidentia, tunc tamen esset una scientia quae perfectam scientiam traderet de omnibus; vel si essent plures scientiae, aliae superfluae essent.

PER hoc ad rationes. prima ratio patet soluta, quia bene uerum est quod speciales scientiae aequaliter habent se ad prima principia, sed dissimile est quo ad primam philosophiam quae est causalis. & ratione geometria de arithmetica essent superfluae, quia sic idem eodem modo determinaretur in diuersis scientiis.

Notandum tamen quod licet una scientia consideret de substantia et accidente, tamen considerat substantias principalius. quia quoniam aliqua scientia est de multis contentis sub uno analogo, principalius est de illo a quo alia dependent, & cui attribuuntur. sed substantia & accidentia continentur sub ente analogice, & a substantia dependent accidentia in esse & cognitione, & attribuuntur substantiae, et substantia est ens principalius. ergo illa scientia principalius considerat substantias.

Ulterius notandum quod licet ista scientia consideret substantias sub ratione uilis, tamen considerat aliquas substantias sub propriis rationibus, ut substantias abstractas, quia principaliter intenduntur ab ista scientia tanquam finis. Et est ratio substantiae principalius & nobilius in eis reperitur, sicut uidebitur 12 huius. unde omnes tractatus ordinantur ad tractatum de substantiis abstractis. Et hoc est alias probatum fuit per Albertum 1 & 2 de generatione, dicentem quod aliqua scientia considerat aliqua sub ratione una communis et uilis, & tunc illa in quibus illa ratio per prius inuenitur considerantur sub propriis rationibus. modo ratio entis quae est communis omnibus substantiis saltem analogicis per prius conuenit separatis substantiis, cum sint causae aliorum. & quoniam aliquid conuenit causae & causato, per prius conuenit causae & dignius, ex 2 huius. & per Commentatorem 2 Physic. hoc etiam per Aristotelem lib. de generatione, ubi considerans de generatione in uniuersali considerat de primis generationibus et corruptibilibus sub propriis rationibus, scilicet elementis.

AD rationes. Ad primam: si una scientia etc., nego consequentiam, quia una est scientia quae considerat substantias omnes sub ratione uilis & entis, & non sub propriis rationibus, & substantias abstractas. sed considerare substantias & accidentia secundum proprias rationes non pertinet ad unam scientiam, sed ad plures, ut uisum est.

Ad aliam rationem: illa quae non conueniunt etc. Dicendum quod non oportet quod illa de quibus est una scientia conueniant in una ratione uniuoca, sed sufficit quod in una ratione analoga conueniant, ut patet 4 huius. Tu dicis quod omnes substantiae etc. Dicendum quod uerum est quod aeternae & generalibiles substantiae non conueniunt in una ratione uniuoca, sed tamen in una ratione analoga ut entis, & hoc sufficit ad unitatem scientiae.

Ad aliam: si esset una scientia substantiae etc. Dicendum quod non sequitur, quia non eodem modo una scientia considerat utrumque, scilicet demonstrando substantiam sicut demonstrat accidens, sed diffiniendo substantiam & demonstrando accidens de subiecto, sicut uidebitur plenius in sequentibus.

QUAESTIO VII. Amplius autem sensibiles substantiaeetc.

VERTITUR circa istam partem: Utrum praeter substantias sensibiles sint aliquae aliae quae sint eiusdem speciei, sicut Plato posuit ideas. Arguitur primo quod sic.

Quia scientia est de rebus istis inferioribus, ut omnes ponunt. sed scientia non est nisi essent ideae incorruptibiles, ut patet, quia de corruptibilibus non est scientia per propositiones corruptibilium. ergo oportet ponere aliqua incorruptibilia quae sint eiusdem speciei, quae sint principium scientiae inferiorum.

Item generatio sensibilium est aeterna. ergo oportet ponere aliquas substantias praeter sensibiles quae sint incorruptibiles. antecedens patet 2 de generatione & 1 & 8 Physic. probatio consequentiae: quia sensibilia sunt corruptibilia, & corruptibile non est causa perpetuae generationis. ergo oportet ponere praeter substantias sensibiles aliquid incorruptibile, sicut ideas quae sunt causae perpetuae generationis.

Item omne quod est tale per participationem reducitur ad illud quod est tale per essentiam. & haec est manifesta, quia ferrum ignitum, quod est tale per participationem, reducitur ad ignem qui est talis per essentiam. sed illa sensibilia sunt talia per participationem, quia inferiora habentia formam in materia participant naturas & essentias, ut homo sensibilis participat naturam humanam. ergo reducuntur ad aliquod tale per essentiam, & hoc non est nisi idea.

OPPOSITUM huius vult Aristoteles 7 huius, illo capitulo: Omnium uero de substantia perscrutatio est.

AD istam quaestionem dicendum est quod praeter substantias sensibiles non sunt aliquae substantiae quae sint eiusdem speciei cum istis substantiis sensibilibus. Secundo est dicendum quod bene est dare aliquas substantias praeter sensibiles quae non sunt eiusdem speciei.

Ratio primae conclusionis est: Si esset aliqua substantia praeter sensibiles eiusdem speciei, sicut Plato posuit ideas, uel esset intra caelum uel extra, & haec est nota per sufficientem diuisionem. sed neutro modo potest dici quod istae ideae sint in caelo, quia caelum est terminus corporum sensibilium; scilicet non potest esse extra caelum, quia nihil extra caelum est quod sit eiusdem speciei cum sensibilibus.

Item corruptibile & incorruptibile differunt genere & plusquam specie, 10 huius. sed si ideae essent, tunc essent aeternae secundum Platonem. ergo non sunt eiusdem speciei cum istis inferioribus, ut ipse uoluit.

Aliqui uolunt & dicunt ad illam rationem quod Aristoteles loquitur de genere naturali in 10, quoniam dicit corruptibile & incorruptibile differunt genere. hoc non ualet. Quia si loqueretur de genere naturali, tunc nihil probaret contra Platonem, quia Plato concederet quod ista differunt genere naturali, cum istae ideae sint abstractae a materia, & sensibilia sunt coniuncta cum materia. sed Plato posuit ista conuenire in genere logico & uniuoco. Et quo ad hoc improbat eum Aristoteles. & est ibi dictum Commentator quod corpus non praedicatur de generabili corpore & ingenerabili nisi equiuoce. & dicit Aristoteles 3 huius quod ponentes ideas nihil faciunt, sed dicunt simile illis qui fingunt Deos inmortales formis hominum similes, id est Deum esse eiusdem speciei cum homine, quod habetur pro inconuenienti.

Ratio secundae conclusionis: motus est aeternus. ergo oportet esse substantiam aeternam praeter substantias sensibiles. antecedens patet 8 Physic. consequens probatur, quia nulla forma & substantia sensibilis in magnitudine potest facere motum aeternum, ut dicitur ibidem.

AD rationes. Ad primam: si scientia est de rebus, conceditur, sed negatur minor. Ad probationem: scientia non est de corruptibilibus. Dicendum quod immo, quia Aristoteles tradit scientiam de generalibus & corruptibilibus in de generatione. sed bene uolo quod non sit scientia de corruptibilibus secundum rationes particulares, sed per rationes uiles.

На страницу:
8 из 23