Вопросы к двенадцати книгам Метафизике. Книги III - VII
Вопросы к двенадцати книгам Метафизике. Книги III - VII

Полная версия

Вопросы к двенадцати книгам Метафизике. Книги III - VII

Язык: Русский
Год издания: 2026
Добавлена:
Настройки чтения
Размер шрифта
Высота строк
Поля
На страницу:
23 из 23

Sed tu quaeres ulterius: si hoc est verum, quod tunc cognosceretur differentia inter privationem et negationem. Dicendum quod bene, quia privatio dicit carentiam alicuius formae in subiecto determinato, ut caecitas dicit privationem visus quae est incompossibilis cum visu et eodem subiecto simul. Sed negatio dicit carentiam formae non in subiecto determinato, ut non homo negat formam hominis, nec determinat sibi subiectum, quia nec hominem nec asinum etc., quia potest esse in caelo ubi est forma quae est diversa ab homine. Et sic semper intelligitur non ens quod illius intellectioni respondet aliud positivum diversum ab illo cui opponitur. Unde sic semper vere negative equipollet affirmativa, ut ex nihilo nihil fit valet istam: ex aliquo aliud fit. Et sic non est asinus istam: homo est homo. Sed aliud est de negatione falsa, quia illa est ficta, et aliter habet se quam sit in re extra.

Ex hoc patet ulterius quod secundum primam opinionem intellectionis non entis negatio non dicit formalitatem distinctam ab affirmatione. Quia si hoc esset verum, tunc medium esset inter contradictoria. Sed hoc est falsum, quia est contra primam dignitatem. Consequentia patet, quod si non homo dicit formalitatem distinctam ab homine, illa formalitas non est non homo, quia formalitas est aliquid positivum, sed non homo non est aliquid positivum, quia intellectioni eius nihil positivum respondet, ut visum est. Similiter illa formalitas non est homo, cum sit formalitas eius contradictorii. Item omne quod habet formalitatem habet formam, sicut quod habet materialitatem habet materiam. Sed negatio secundum primam opinionem non habet formam, quia si haberet formam, tunc esset aliquid positivum in re, quod ipsi negant.

Notandum ex hoc quod patet quod secundum primam opinionem quae ponit negationi nihil positivum extra correspondere, quod negatio non dicit distinctam formalitatem ab affirmatione. Et hoc probant duae rationes tactae. Tunc dicendum est ad quaestionem secundum opinionem tertiam, quae ponit intellectioni non entis aliquid respondere positivum extra quod non ens, et negatio habet distinctam formalitatem ab affirmatione. Et hoc potest probari per talem rationem: Quia omne quod habet formam distinctam ab alio illud habet formalitatem distinctam ab eo, quia secundum distinctam formam res habet distinctam formalitatem. Haec est manifesta, quia secundum distinctam formam est distincta formalitas. Sed negatio secundum secundam opinionem intellectionis, ut non homo, habet formam distinctam ab homine, scilicet asinitatem et leonitatem etc.

Ad rationes primae opinionis quae ponit non ens habere distinctam formalitatem ab affirmatione quam excludit. Cum arguitur: quorum unum dicit imperfectionem etc. Dicendum quod ista ratio interimit se, quia petit contrarium. Quia illud quod dicit imperfectionem eo ipso modo quo dicit imperfectionem non dicit formalitatem, quia dicit privationem et carentiam perfectionis, cum formalitas sit perfectio, sicut forma. Ad aliam rationem: illa habent distinctas formalitates quae non sunt sibi invicem eadem primo modo dicendi per se. Verum est si sint eadem per formam. Si vero non sint eadem propter defectum formae, non. Et cum dicitur negatio etc. Dicendum quod non sunt eadem in primo modo dicendi per se propter defectum formae, quia seipsis distinguuntur et non per diversas formas. Ad formam argumenti: illa quae non sunt sibi invicem etc. Conceditur, si ista diversitas provenit ex diversis formis quod non sunt in primo modo dicendi per se. Sed si ista diversitas provenit ex defectu formae, non oportet quod habeant distinctas formalitates. Et tu dicis quod negatio et affirmatio etc. Dicendum quod prima diversitas non provenit ex diversis formis, sed ex defectu formae, quia negatio non dicit formam secundum istum, sed defectum eius, intelligendo quod intellectioni eius nihil positivum respondeat.

AD rationes principales facile est videre secundum istam viam, quia ponit quod negatio sit distincte conceptibilis et intelligibilis, quia etiam intellectioni eius correspondet aliquid positivum, ut visum est. Unde licet negatio non sit illud ens quod negat, tamen est aliud ens, ut visum est, quod ei correspondet. Ad aliam rationem: si negatio haberet formalitatem distinctam ab affirmatione, tunc esset aliquid commune contradictoriis. Dicendum quod negatio inquantum contradicit affirmationi nihil est commune eis, quia non homo in nullo convenit cum homine inquantum differt ab homine, et hoc quoad rationem hominis, ita quod comprehendat aliquid quod est infra formam hominis, quia per illam formam homo differt a non homine. Sed bene potest convenire in aliquo in quo non contradicit homini, sicut in esse conceptibili, quia etiam ut sic negationi correspondet etc., ut visum est. Ad aliam rationem: quod non habet formam etc. Conceditur. Tu dicis quod negatio etc. Iam visum est quod ei correspondet forma, ut non homini correspondet leonitas vel asinitas et equinitas, et sic de aliis intelligas. Ergo non valet.

Quaestio II. Utrum ens univocedicatur de substantia et accidente.

QUAERITUR circa hanc partem, quia Aristoteles dicit in Praedicamentis quod ens dicitur multis modis, et non dicitur univoce, sed analogice. Et arguitur primo quod non sit unius rationis. Illud quod habet distinctam formalitatem ab aliquo potest intelligi et concipi eo, et hoc est manifestum, quia unumquodque intelligitur in quantum est distinctum in forma et in actu. Sed negatio non est distincte conceptibilis ab affirmatione et ab ente, quod probatur, quia ens est obiectum adaequatum intellectus primi. Ergo quod subtrahitur rationi entis non est distincte intelligibile et conceptibile, quia virtus nihil apprehendit nisi contenta sub obiecto. Sed negatio et non ens non subterfugiunt rationem entis, ut de se patet. Item confirmatur per Aristotelem in I et III De anima, ubi dicit quod privatio intelligitur per habitum, et negatio per affirmationem. Item omnis formalitas est aliquid positivum, sicut forma. Sed negatio non habet aliquid positivum, quia negatio est per se non ens. Item si negatio haberet distinctam formalitatem ab affirmatione, tunc aliquid esset commune affirmationi et negationi, quia posset negatio habere distinctam formalitatem ab affirmatione, tunc posset concipi, et sic affirmatio potest concipi, quia negatio et affirmatio conveniunt in hoc quod est posse concipi. Sed hoc est falsum IV huius, ubi dicit de quolibet affirmatio et negatio, et de nullo simul vere vel falsae. Item quod non habet formam non habet formalitatem, sicut quod non habet materiam non habet materialitatem, per convenientem similitudinem. Sed negatio non habet formam, ut omnes concedunt. Ergo.

IN oppositum arguitur: illa videntur habere distinctas formalitates, quorum unum remanet in aliquo, in quo non remanet reliquum. Haec est manifesta per se. Sed negatio manet in aliquo, in quo non manet affirmatio, ut homo sit parvum et debilis entitatis nisi sicut potentia passiva. Ex hoc arguitur: omne illud movet intellectum ad quod comparatur intellectus licet potentia passiva, et haec est manifesta, quia in hoc potentia activa distat a passiva. Aristoteles et Commentator V huius, quia potentia passiva movetur ab illo cui attribuitur, sed potentia activa movet illud cui attribuitur, quia potentia passiva est principium transmutandi ab alio, ergo potentia activa est principium transmutandi alterum inquantum alterum. Sed intellectus comparatur ad formalitates et relationes ut potentia passiva, quia intellectus non comparatur ad relationes et formalitates nisi prout terminant actum intellectus, nisi ut potentia passiva, quia intelligere est quoddam pati, quia dicit Aristoteles III De anima, quod intellectus possibilis habet naturam, nisi quia prius vocatus est. Ergo si intellectus comparatur ad intelligibile mediante entitate vel relatione, non comparatur nisi ut potentia passiva, quia intellectus non facit relationem cum intelligit eam. Unde conceptus actus intellectus possibilis comparatur ad aliquod obiectale quod non movet ipsum nisi impossibile. Unde oportet quod obiectum imprimat aliquid intellectui motu suo, ut motus debet intellectui unde verum est quod ipsius non movetur localiter, nec alterat se. Et tu dicis forte quod visus videt tenebras, et in tenebris non movent visum, nec tangit visio tenebras. Posset dici quod non videt tenebras nisi videat opacitatem quae movet visum. Unde etiam illud videre non est proprie dictum nisi sit per privationem diaphani illuminati.

Aliud est dubium contra illud quod praemittit, quia videtur quod distinctio formarum non sit non identitas aliquorum in primo modo dicendi per se, quia licet oppositum in oppositio, et oppositum oppositio, distinctio formarum formalitate non est identitas aliquorum in primo modo dicendi per se. Ergo illa quae sunt eadem primo modo dicendi per se habent eandem formalitatem, ut homo et animal, quod est inconveniens, et contra eos, quia distinguuntur in conceptu et formalitate, licet habeant eandem formam et eos. Aliud dubium est de alio quod praemittit: Licet negatio comparatur ad duplicem affirmationem, quarum unam praesupponit etc. Non valet, quia licet hoc habeat veritatem in negatione vera, non tamen habet veritatem in negatione falsa, ut homo non est animal non potest comparari ad duas affirmationes, quarum unam destruit et aliam supponat, quia non supponit istam homo est animal nec istam homo est homo, quae de eo praedicatur superius et inferius in entitate ordinatis, et sic neutrum praesupponit, sed excludit eas, et sic dicimus nunc dicere. Tunc dubium est contra secundam conclusionem, quod negatio dicit formalem distinctionem vel formalitatem distinctam ab affirmatione quam excludit. Unde accipiatur non homo, non dicit formalitatem distinctam ab homine. Tunc cum ipsum omnis formalitas vel aliquid positivum, et aliquid obiectale, ergo si habet negatio distinctam formalitatem ab affirmatione quam excludit, tunc erit medium per abnegationem inter hominem et non hominem. Sed hoc est contra primam dignitatem: non contingit simul esse et non esse. Consequentia patet, quia dicit quod non homo habet formalitatem distinctam ab homine, et formalitas est aliquid positivum. Modo illud positivum non potest esse non homo, quia tunc non homo esset ens positivum, et non esset contradictorium homini. Si non potest esse homo, quia formalitas contradictorii alicuius non potest esse illud cuius est contradictorium, et sic formalitas erit aliquid positivum quod nec est homo nec non homo, et sic erit medium per abnegationem contradictoriorum, quod est contra primam veritatem, quia contradictio est oppositio, et non est dare medium. Unde licet aliqua oppositio immediata non habeat medium, non tamen hoc est quia nulli oppositorum hoc debet esse, sed illi contradictorii, et sic illi formalitati quae est aliquid positivum contradicit aliquid in re vel est figmentum.

Alia est opinio eiusdem ponit quod non ens non potest intelligi, quia tali intellectioni nihil est positivum correspondens, et nulla res obiectalis. Et dicitur sicut homo intelligo per speciem eius, ita non hominem per speciem eius, et per speciem hominis. Et addunt isti quod intellectio non entis, ut non hominis, causatur ab ente, quia eadem species, scilicet hominis, immo entis hominis ducit in cognitionem hominis et in cognitionem non hominis, tamen diversimode, quia illa species primo ducit in cognitionem hominis et posterius in cognitionem non hominis. Et dicunt hanc esse intentionem Aristotelis I et III De anima, ubi dicit quod privatio cognoscitur per habitum, et negatio affirmatione, quia rectum est iudex sui et obliqui. Ista opinio non videtur valere. Quia si negatio vel non ens posset ita intelligi quod nihil positivum ei responderet in re, tunc ista intellectio vel causaretur ab ente vel non ente, per sufficientem divisionem. Non causatur a non ente, quia non ens nihil causat, et hoc est per se notum. Similiter intellectio non entis non causatur ab ente, quia ipsum ens causat intellectionem entis. Ergo idem non causat intellectionem non entis, ita quod idem hoc causaret intellectionem hominis et non hominis, quia idem non est causa oppositorum in eodem genere et per se. Etiam quod dicunt quod eadem species entis ducat in cognitionem entis et non entis per prius et posterius non valet, quia si intellectio entis esset per unam speciem secundum prius et posterius, hoc esset propter ordinem hominis ad non hominem, ita quod ordo esset causa istius, qui ordo est inter hominem et non hominem. Sed hoc non valet, quia ordo non est nisi inter res, quia respectus ad nihil non est nisi nihil. Ergo non potest esse ordo inter ens et non ens omnino. Ergo relinquitur quod non ens non possit intelligi, ita quod sibi nihil respondeat positivum ab illo cui opponitur. Etiam auctoritates Aristotelis non sunt pro ista opinione. Quia Aristoteles vult quod privatio non cognoscitur nisi per habitum, ita quod intellectioni privationis correspondeat aliquid positivum, quod est diversum ab illo positivo quod opponitur privationi. Quia licet negatio illa importetur per vocem, tamen aliud positivum est ibi fundamentum, quod fundat illam negationem et intellectionem eius. Aliter ergo est dicendum, quod negatio vel non ens non intelligitur nisi per aliud positivum, quod illi intellectioni correspondeat, ita quod dicat formam distinctam ab affirmatione cui opponitur. Ut non homo correspondet aliud, ut asinus vel leo, quod est diversum ab homine cui opponitur, et eius intellectioni respondet aliquid positivum distinctum ab illo cui opponitur negatio. Quia si non ens debet intelligi et negatio, oportet quod aliud positivum respondeat ei vel nihil. Et haec est manifesta per sufficientem divisionem. Sed non potest dici quod nihil, ut prius probatum est. Ergo relinquitur quod ei respondeat aliquid positivum, quod sit diversum ab illo cui opponitur. Et sic negatio habet distinctam formam positivam ab affirmatione cui opponitur.

Nota quod contra hanc positionem est dubium, quia si intellectioni non entis correspondet aliquid positivum, ut intellectioni non substantiae correspondet quantitas, tunc dubium est capiendo negationem vel non entis, quia videtur quod illi intellectioni nihil correspondet, quia nihil illi subiacet, cum neget omne ens quo intelligitur. Tunc non ens simpliciter quod illi intellectioni correspondeat aliud positivum, hoc videre est difficile. Ad hoc est dicendum quod, sicut supra dictum est, ens et non ens non est unius rationis simplicis per quam concipiatur distincte a decem praedicamentis, ut visum est prius, sed significat immediate decem praedicamenta et dividitur in ea. Sic non ens non est unius rationis negative quod neget unica ratione decem praedicamenta, sed immediate significat non substantiam et non quantitatem etc., quae negat per rationes speciales eorum. Unde non ens non concipitur nisi per unam rationem distinctam a rationibus negationum substantiae, quantitatis etc. Et sic patet quod non possum intelligere non ens simpliciter distincte per rationem ab omnibus negationibus, sicut nec possum concipere per unicam rationem simplicem. Et sic etiam medium per abnegationem contradictoriorum, ut visum est prius. Ergo semper intelligo non ens vel pro non substantia, et tunc correspondet intellectioni aliquid positivum, ut quantitas. Si autem intelligitur non ens pro quantitate, tunc ei correspondet iterum aliquid positivum, ut qualitas vel substantia, et sic de aliis. Ita quod non potest concipi non ens simpliciter, quia non est unius conceptus, sicut et ens in communi.

Конец ознакомительного фрагмента.

Текст предоставлен ООО «Литрес».

Прочитайте эту книгу целиком, купив полную легальную версию на Литрес.

Безопасно оплатить книгу можно банковской картой Visa, MasterCard, Maestro, со счета мобильного телефона, с платежного терминала, в салоне МТС или Связной, через PayPal, WebMoney, Яндекс.Деньги, QIWI Кошелек, бонусными картами или другим удобным Вам способом.

Конец ознакомительного фрагмента
Купить и скачать всю книгу
На страницу:
23 из 23