
Полная версия
Вопросы к двенадцати книгам Метафизике. Книги III - VII
Item si ens esset unius rationis distinctae etc., tunc conceptus praedicamentorum decem non essent primi et simplicissimi. Non quidem essent primi, quia postquam est alius conceptus primus, scilicet ipsius entis, ipsa non essent prima, quod est contra Porphyrium: prima genera rerum sunt tanquam decem prima principia. Nec etiam essent simplicissimi, quia conceptus inferioris est compositus aliquo modo ex conceptu superiori. Unde si tunc ens haberet conceptum communem, tunc decem generalissima essent ex illo composita. Haec autem ratio non multum est evidens, quia supponit unum quod forte est aeque dubium vel magis, scilicet quod conceptus inferioris sit compositus ex pluribus conceptibus, quod multi negant.
Item si ens esset unius rationis ad substantiam et accidens, tunc esset genus ad decem praedicamenta, quia quod praedicatur de pluribus essentialiter et secundum unam rationem, hoc est genus. Nec valet si dicatur quod illa ratio per prius participatur a substantia quam ab accidente, ita quod inaequalitas participationis impediat univocationem. Similiter enim diceretur quod ratio animalis per prius participatur et invenitur principalius in homine quam in aliis speciebus, et ultra duae species eiusdem generis ad invicem comparatae non possunt esse aeque perfectae, nec equaliter habere rationem illius generis. Et sic si participatio alicuius modi essendi secundum magis perfectum et minus perfectum impediret univocationem, qualiter tunc animal esset univocum ad hominem et ad alia animalia, cum homo multo perfectius participet sensum omnibus aliis animalibus. Praeterea ista participatio est figmentum: quia nihil participat seipsum, quia participare est participati rationem capere. Sed esse formaliter in substantia est idem quod substantia, et in quantitate quantitas, hoc ipsimet dicunt, quia quantitati quod esse et essentia sunt idem.
Ratio secundae conclusionis est: si ens esset equivoce ad decem praedicamenta, tunc de ipso non esset una scientia, quia de praedicamento equivoce non est scientia, ut vult Commentator IV huius, quia equivoce non sunt praedicamenta essentialia quae ponuntur in definitione eius, nec ipsum ponitur in definitione aliorum. Sed hoc est falsum, quia de ente inquantum ens est una scientia, ut patet IV et VI huius.
Ratio tertiae conclusionis: Illud quod significat diversa secundum diversas rationes ordinatas, hoc est analogum, ita quod quaedam eorum attribuuntur uni. Sed ens est huiusmodi, quia significat decem praedicamenta secundum diversas rationes ordinatas secundum prius et posterius. Quia significat substantiam secundum unam rationem quae est per se existere, et illam significat per prius, et per posterius significat accidentia secundum alias rationes, ut esse in subiecto vel secundum rationem mensurae ut informantis etc. Et omnia accidentia attribuuntur uni substantiae et subiecto. Notandum, sicut dicit Commentator, quod triplex est analogia. Quaedam est ad unum subiectum, sicut secundum hanc analogiam omnia attribuuntur substantiae ut subiecto, ut vult Commentator. Et hoc debet intelligi quoad impositum nominis: quia ens non fuit impositum ad significandum aliud per prius nisi sub ratione subiecti. Tamen ex natura rei accidentia possunt habere attributionem ad substantiam ut ad finem. Quaedam analogia est ad unum finem, sicut omnia salubria attribuuntur ad sanitatem ut ad finem. Tertia analogia est ad unum efficiens, ut omnia medicabilia attribuuntur uni, ut medicinae tanquam efficienti. Unde haec videtur esse intentio Aristotelis quod ens sit analogum, quia assimilat ens salubri et medicabili, quorum quodlibet est analogum. Unde habent attributionem ut ad substantiam et principaliter ad Deum, quia ab ipso dependet caelum et natura.
Notandum quod contra istam positionem sunt difficultates. Prima est: omne commune quod potest esse notum et certum de aliquo, de quo nullum suorum inferiorum est notum et certum, est alterius rationis simplicis ab unoquoque suorum inferiorum. Quia si aliquod commune non differret re nec ratione a suis inferioribus, tunc de quocunque illud esset notum et certum, oporteret etiam aliquod inferiorum suorum vel significatorum esse notum, sicut quia canis dicitur secundum diversas rationes de latrabili, sidere et pisce, et differt ab istis secundum unam communem rationem, ergo omne de quo cognoscitur quod sit canis cognoscitur esse stellam vel latrabilem vel piscem. Sed ens potest esse notum de aliquo et certum, de quo non est certum quod sit substantia nec quod sit accidens, quia quidam antiqui cognoverunt et crediderunt firmiter quod lumen sit ens, et tamen dubitaverunt utrum sit substantia vel accidens, sicut patet II De anima. Similiter dicitur quod aliqui cognoverunt animam esse ens, et tamen ignoraverunt eam esse substantiam vel accidens. Et hoc est quod alii arguunt sub aliis verbis: unus et idem conceptus non potest esse certus alicui et dubius simul de eodem, quia ista sunt contradictoria, quod aliquis conceptus sit certus et dubius simul de eodem. Sed conceptus entis est alicui dubius, immo alicui certus, cui dubius, ut patet ex dictis. Et confirmatur per experimentum. Videmus enim quod si quaerat puer a puero vel a rustico utrum vestis sit ens, respondetur quod sic. Et si quaeratur ab eo utrum sit substantia vel accidens, nesciet respondere. Quod non est propter aliud nisi quia ens est alterius rationis simplicis a substantia et accidente.
Item ista propositio est vera: substantia est prius ens et perfectius accidente. Vel ergo ibi sumitur ens pro substantia, aut pro accidente, aut pro ente in communi sub ratione tertia. Haec est vera per sufficientem divisionem. Si dicas quod sumatur pro substantia, hoc est inconveniens, quia tunc erit sensus quod substantia est prius substantia quam accidens sit substantia. Si vero sumatur pro accidente, adhuc est magis inconveniens, quia tunc erit sensus quod substantia prius erit accidens quam accidens, quod est impossibile. Si tertio modo capiatur ens, habetur propositum. Ergo relinquitur quod ens capiatur pro ratione communi et conceptu simplici, qui nec est conceptus substantiae nec accidentis. Et haec ratio videtur multum apparens, et reputant eam aliqui demonstrativam.
Item quod praedicatur de substantia et accidente, et non per rationem substantiae nec accidentis, oportet quod praedicetur de eis per rationem communem simplicem, vel oportet quod praedicetur per nullam rationem. Haec est manifesta per sufficientem divisionem. Sed non potest dici quod praedicetur per nullam rationem, ut per se patet. Ergo praedicatur per rationem aliquam. Et de accidente non praedicatur per rationem substantiae, nec praedicatur de substantia per rationem accidentis, ut dicatur substantia est ens per rationem accidentis. Ergo praedicatur per rationem communem et simplicem distinctam a rationibus horum.
Item unitas rationis et conceptus in ente non negatur nisi quia ens non dicitur formaliter de substantia et accidente, sed propter hoc non negatur. Ergo etc. Maior est manifesta, quia sanum negatur esse unius rationis ad omnia sana, quia non formaliter dicitur nisi de sano in animali. Et sic unitas rationis in ente non negatur nisi quia ens non dicitur formaliter de omnibus. Minor patet, quia ens praedicatur formaliter de omnibus entibus, ut substantia est ens formaliter. Similiter quantitas est ens formaliter, et sic de aliis.
Item tota multitudo entium potest concipi uno conceptu, quia possum formare unam propositionem, scilicet quod tota multitudo entium est extra nihil. Vel ergo uno conceptu concipio istam propositionem, vel pluribus, et hoc quoad totam multitudinem, ita quod tota multitudo entium concipiatur uno conceptu vel diversis. Si uno conceptu, habetur propositum. Si diversis, ergo infinitis conceptibus, quia infinita est multitudo entium. Sed hoc est falsum.
Ad primam difficultatem dicunt aliqui quod si aliquis cognoscit de aliquo quod sit substantia vel accidens sub disiunctione, licet non sit necesse quod sciat determinate ipsum esse substantiam vel accidens, illud non videtur sufficere. Quia si determinate cognoscitur aliquid de aliquo sub ratione entis, et non cognoscitur determinate de eo sub ratione substantiae et accidentis, oportet quod ratio entis sit alia ab utraque illarum rationum. Unde dicatur quod ratio entis sit eadem cum ambabus rationibus, scilicet substantiae et accidentis. Et ideo dicendum est aliter, concedendo maiorem et negando minorem. Immo credo quod quicunque cognoscit certitudinaliter aliquid esse ens, concipit ipsum determinate conceptu substantiae vel determinate conceptu accidentis. Et cum dicitur quod aliqui scientes lumen esse ens nesciebant ipsum esse substantiam vel accidens, dicendum quod hoc non est pro tanto quod intelligant lumen intellectu aliquo qui non sit intellectus substantiae nec intellectus accidentis. Immo necessario conceptus quem habent de lumine secundum rei veritatem vel erit conceptus substantiae, ita quod non accidentis, vel conceptus accidentis, ita quod non substantiae. Nam illis intellectus vel repraesentabit ens per se subsistens, et sic erit intellectus substantiae, vel repraesentabit ens inexistens alteri, et sic erit conceptus accidentis. Quod autem ipsi nesciunt dicere utrum sit substantia vel accidens, hoc fuit pro tanto quia nescierunt quid nominis substantiae et accidentis. Sed si scivissent quid dicitur nomine substantiae et accidentis, statim cognovissent ipsum lumen esse accidens, et quod concipiebant ipsum ut accidens esse. Et similiter intelligatur de anima.
Ad alia: quando arguitur unus et idem conceptus etc., conceditur quantum est ex parte rei conceptae. Et tu dicis quod conceptus entis etc. Dicendum quod falsum est inquantum est ex parte rei et conceptus, quia quicunque concipit aliquam rem, concipit eam vel conceptu substantiae vel accidentis. Et non potest esse conceptus unus abstractus ab his. Ad probationem de puero, dicendum quod hoc ignorat puer, et tamen non est ex parte substantiae vel conceptus eius, sed hoc est et provenit ex ignorantia quid nominis, quia ignorat quid nominis substantiae et accidentis. Ergo attribuit sibi nomen entis, quod est magis notum. Unde proceditur ita longe a proposito. Et quare non immediate accipitur quod totum ens est extra nihil? Unde dicendum quod tota multitudo entium est extra nihil non est una propositio, sed plures, ut ens est extra nihil, quia substantia est extra nihil, et quantitas est extra nihil, et sic de aliis. Et cum dicitur, cum debet formari propositio subiectum debet concipi uno conceptu, dicendum quod per istud probaretur quod canis sit univocum, quia canis est extra nihil, ergo debet concipi uno conceptu simplici. Sed hoc est falsum. Unde haec est falsa secundum plures interrogationes ut unam. Unde non concipitur uno conceptu simplici et indivisibili eius, sed pluribus conceptibus vel uno conceptu composito, et secundum analogiam ad unum, ut dictum est prius.
PER haec ad rationes. Ad primam: obiectum unius potentiae cognoscitivae etc. Dicendum quod non oportet quod obiectum potentiae sit unius rationis simplicis, sed sufficit esse unum unitate analogiae et attributionis. Et tu dicis quod ens est obiectum intellectus. Conceditur. Et hoc sufficit ad obiectum et ad eius unitatem. Aliter posset dici quod obiectum potentiae intellectivae est duplex. Uno modo dicitur obiectum primum primitate principalitatis, et hoc est unius rationis univoce, et est substantia. Alio modo est primum primitate communitatis, quod scilicet commune est per praedicationem ad omnia per se intelligibilia, et hoc est ipsum ens, et ad hoc sufficit unitas analogiae. Tamquam ista solutio non est multum cauta, quod substantia sit univocum ad omnes scientias, tam corruptibiles quam incorruptibiles, quod est obiectum intellectus principalitate et dignitate. Similiter lux quod sit univocum ad lucem corruptibilem et incorruptibilem, quod est obiectum primum naturaliter vel tempore, sicut patet VII huius. Sic etiam substantia prius naturaliter est substantia quam accidens sit accidens, et hoc non est inconveniens. Similiter cum dicitur quod substantia est ens nobilius accidente, forte intelligendum est quod ipsa substantia nobilius est substantia quam accidens sit accidens. Et hoc est verum aliqualiter. Nam ipsa substantia est sic substantia quod in essendo substantiam non dependet ab accidente, nec unitas secundum speciem specialissimam, nec unitas secundum genus univocum, sed sufficit unitas analogiae. Modo ipsum ens bene est unum secundum analogiam, quia praedicatur de decem praedicamentis, et novem praedicamenta reducuntur ad unum primum ens, quia ad substantiam tanquam ad subiectum, non tanquam ad unum efficiens aut finem, ut dicit Commentator. Et loquitur de substantia materiali, ut puto. Nam omnia accidentia, immo etiam omnes substantiae alicui attribuuntur uni substantiae immateriali, ut fini, scilicet ipsi Deo, vel etiam ut agenti, ut vult fides et veritas. Quae autem sit unitas scientiae, ad quam sufficit unitas subiecti secundum analogiam, hoc est inquirere utrum sit unitas secundum speciem specialissimam, ita quod omnes habitus scientifici qui habentur de ente et primis partibus entis sint idem secundum speciem, aut sit unitas secundum genus, aut secundum analogiam solum, et visum est aliqualiter in praecedentibus. Et ideo ad praesens dimittatur.
Ad aliam rationem: Ille terminus est unius rationis etc. Conceditur, unius rationis analogice et secundum attributionem, sed non oportet quod sit unius rationis univoce. Unde etiam primum principium non est una propositio composita, et alia principia complexa, ita quod conveniant in eo tanquam in uno univoco, sed sufficit quod in uno analogo, quia non contingit simul esse et non esse, tamen valet: non contingit idem simul esse substantiam et non substantiam, et non contingit idem simul esse quantitatem et non quantitatem, et sic de aliis. Et tu dicis quod prima propositio non est ex suppositione nota. Dicendum quod hoc debet intelligi quod primum principium non debet esse notum ex aliquibus aliis propositionibus praesuppositis et notioribus ipso, ex quibus concludatur. Tamen non negatur quin ad eius veritatem requiratur veritas suarum partium, et etiam cognitio terminorum.
Ad rationem aliam: Si esset ens unius rationis etc. Dicendum quod non oportet. Et tu dicis quod omnis multitudo est distinguenda. Dicendum quod duplex est multiplicitas. Quaedam enim est multiplicitas inordinata, in quibus falsitas permiscetur cum veritate, et potest permisceri. Alia est multiplicitas rerum ordinatarum, in qua falsitas non potest permisceri cum veritate. Modo prima multiplicitas est distinguenda, verbi gratia: Canis currit. In ista multiplicitate, quia est inordinata, falsitas potest permisceri veritati, quia uno modo est vera pro latrabili. Alio modo pro pisce est falsa, vel pro stella. Sed multiplicitas secundo modo vel ordinata dicta secundo modo non est distinguenda, quia ibi non potest veritas permisceri falsitati, immo falsitas permisceri veritati, ut ens est ens, idest substantia est substantia. Unde ibi est ex natura rei quam formalitatem non est necessarium sororum pura veritas rerum ordinatarum, ut impossibile est idem esse et movere intellectum. Licet terminet actum intellectus, unde ipse dicit quod sit magna differentia inter movere intellectum et terminare non esse, scilicet substantiam et non substantiam, quantitatem et non quantitatem, et sic de aliis. Et tu forte dices: quicquid praedicatur vel praedicatur univoce, vel equivoce, vel denominative: lectus, non tamen potest movere intellectum, ut relationes et ex praedicamentis, sed non praedicatur equivoce, ut patet ex dictis, non etiam denominative, ergo univoce. Dicendum quod ens sunt formalitates quaedam terminan actum intellectus, non praedicatur pure equivoce, sed analogice. Et istum modum non tamen movent intellectum.
Secundo ipse praemittit dicendi Aristoteles comprehendit sub equivoco per diversitatem rationum quam habet ipsum analogum, et de tali quod negatio potest comparari ad duplicem affirmationem, quarum unam necessario praesupponit, alteram destruit et excludit, ut homo non est asinus comparatur ad duas affirmationes, quarum una est homo est homo, et illam praesupponit, quia pro tanto homo non est asinus, quia homo est homo. Et bene est scientia, ut Aristoteles vult IV huius, ubi dicit: non enim solum eorum quae secundum unum dictorum et unius scientiae speculari, sed eorum potest comparari ad hanc: homo est asinus, et illam destruit. Tum quia pro tanto homo non est asinus, quia homo est homo. Et quae ad unam naturam. Et forte iterum dices quo prima propositio est una. Dicendum quod est una unitate analogiae, sed non est una unitate unius generis univoci.
Ad aliam: si ens non praemittit quid sit distinctio secundum formalitatem, dicendum non esset unius generis etc. Conceditur quod genus praedicatur per se de differentia, capiendo genus pro aggregato ex forma generali et speciali, et de hoc visum est sufficienter III huius. Quod est non identitas aliquorum primo modo dicendi per se, unde quaecunque sibi invicem non sunt eadem in primo modo dicendi per se sunt distincta formaliter, ut homo et risibile. Ubi disputabatur illa quaestio, ibi quaeratur solutio, quia ad praesens omittitur.
HIS praemissis respondet ad quaestionem. Primo quod negatio. Ad aliam: illud quod est principium causatum etc. Dicendum quod in illa propositione prima rerum causatarum non habet distinctam formalitatem ab illa affirmatione quam supponit. Secundo dicendum negationem habere distinctam formalitatem ab affirmatione quam non supponit, sed quam destruit. Tum etiam non accipitur esse, prout est esse commune per praedicationem ad substantiam et accidens, sed sumitur ibi esse pro esse alicuius determinati entis, quod immediate se habet ad primam causam, cuiusmodi est nobilissima intelligentia, puta ipsum Deum. Unde secundum aliquos vult dicere iste auctor quod in ipso primo causante idem est suum esse et sua essentia. Unde sicut essentia primi causati est primum causatum, sic est ipsum. Supponit, quia homo non est asinus, non potest concipi sine homine, quod est subiectum affirmationis, quia ad propositionem requiritur subiectum et praedicatum. Sed idem est virtualiter: homo est homo et hominem esse. Unde nunquam aliquis homo conciperet quod homo non sit asinus nisi simul conciperet quod homo est homo vel hominem esse, quod idem est.
Ratio secundae conclusionis: Illa habent distinctas formalitates ad invicem quorum unum dicit perfectionem, alterum imperfectionem. Et illam accipit pro manifesta. Sed negatio et affirmatio quam excludit et destruit negatio sunt huiusmodi, quia homo non est asinus dicit perfectionem in homine, sed homo est asinus dicit imperfectionem in homine. Item illa habent distinctas formalitates quae non sunt sibi invicem eadem in primo modo dicendi per se, ut homo non est asinus et homo est asinus. Per hoc ipse respondet ad rationes. Omne quod habet distinctam formalitatem. Conceditur, et negatur minor, quia homo est asinus et homo non est asinus habent esse conceptibile et intelligibile distincte, licet sit una vera et alia falsa. Ad probationem: ens pro obiecto intellectus. Ipse dicit quod ens ibi accipitur secundum totum ambitum analogiae ad aliquod principium, et sic est obiectum intellectus, et non negationes et privationes, licet non sint ens primum, tamen non subterfugiunt ens in tota sui latitudine, et sic comprehenduntur sub analogatis. Et per hoc dicit esse solutam aliam confirmationem. Ad aliam rationem cum dicitur: omnis formalitas etc. Dicit quod verum est quantum est ex parte intellectus. Ad minorem dicit quod verum est ex parte rei, quod non habet aliquid positivum, tamen ex parte intellectus potest habere formalitatem distinctam, scilicet quod est distincte conceptibilis, ut homo non est asinus distincte concipitur ab ista: homo est asinus. Ad aliam: si ita esset etc. Ipse dicit licet de quolibet affirmatio et negatio, et de nullo simul verae vel falsae. Item quod non habet formam non habet formalitatem, sicut quod non habet materiam non habet materialitatem, per convenientem similitudinem. Sed negatio non habet formam, ut omnes concedunt. Ergo.
IN oppositum arguitur: illa videntur habere distinctas formalitates, quorum unum remanet in aliquo, in quo non remanet reliquum. Haec est manifesta per se. Sed negatio manet in aliquo, in quo non manet affirmatio, ut homo sit parum et debilis entitatis nisi sicut potentia passiva. Et per speciem hominis. Et addunt isti quod intellectio non entis, ut non hominis, causatur ab ente, quia eadem species, scilicet hominis, immo entis hominis ducit in cognitionem hominis et in cognitionem non hominis, tamen diversimode, quia illa species primo ducit in cognitionem hominis et posterius in cognitionem non hominis. Et dicunt hanc esse intentionem Aristotelis I et III De anima, ubi dicit quod privatio cognoscitur per habitum, et negatio affirmatione, quia rectum est iudex sui et obliqui. Ista opinio non videtur valere. Quia si negatio vel non ens posset ita intelligi quod nihil positivum ei responderet in re, tunc ista intellectio vel causaretur ab ente vel non ente, per sufficientem divisionem. Non causatur a non ente, quia non ens nihil causat, et hoc est per se notum. Similiter intellectio non entis non causatur ab ente, quia ipsum ens causat intellectionem entis. Ergo idem non causat intellectionem non entis, ita quod idem hoc causaret intellectionem hominis et non hominis, quia idem non est causa oppositorum in eodem genere et per se. Etiam quod dicunt quod eadem species entis ducat in cognitionem entis et non entis per prius et posterius non valet, quia si intellectio entis esset per unam speciem secundum prius et posterius, hoc esset propter ordinem hominis ad non hominem, ita quod ordo esset causa istius, qui ordo est inter hominem et non hominem. Sed hoc non valet, quia ordo non est nisi inter res, quia respectus ad nihil non est nisi nihil. Ergo non potest esse ordo inter ens et non ens omnino. Ergo relinquitur quod non ens non possit intelligi, ita quod sibi nihil respondeat positivum ab illo cui opponitur. Etiam auctoritates Aristotelis non sunt pro ista opinione. Quia Aristoteles vult quod privatio non cognoscitur nisi per habitum, ita quod intellectioni privationis correspondeat aliquid positivum, quod est diversum ab illo positivo quod opponitur privationi. Quia licet negatio illa importetur per vocem, tamen aliud positivum est ibi fundamentum, quod fundat illam negationem et intellectionem eius. Aliter ergo est dicendum, quod negatio vel non ens non intelligitur nisi per aliud positivum, quod illi intellectioni correspondeat, ita quod dicat formam distinctam ab affirmatione cui opponitur. Ut non homo correspondet aliud, ut asinus vel leo, quod est diversum ab homine cui opponitur, et eius intellectioni respondet aliquid positivum distinctum ab illo cui opponitur negatio. Quia si non ens debet intelligi et negatio, oportet quod aliud positivum respondeat ei vel nihil. Et haec est manifesta per sufficientem divisionem. Sed non potest dici quod nihil, ut prius probatum est. Ergo relinquitur quod ei respondeat aliquid positivum, quod sit diversum ab illo cui opponitur. Et sic negatio habet distinctam formam positivam ab affirmatione cui opponitur.
Nota quod contra hanc positionem est dubium, quia si intellectioni non entis correspondet aliquid positivum, ut intellectioni non substantiae correspondet quantitas, tunc dubium est capiendo negationem vel non entis, quia videtur quod illi intellectioni nihil correspondet, quia nihil illi subiacet, cum neget omne ens quo intelligitur. Tunc non ens simpliciter quod illi intellectioni correspondeat aliud positivum, hoc videre est difficile. Ad hoc est dicendum quod, sicut supra dictum est, ens et non ens non est unius rationis simplicis per quam concipiatur distincte a decem praedicamentis, ut visum est prius, sed significat immediate decem praedicamenta et dividitur in ea. Sic non ens non est unius rationis negative quod neget unica ratione decem praedicamenta, sed immediate significat non substantiam et non quantitatem etc., quae negat per rationes speciales eorum. Unde non ens non concipitur nisi per unam rationem distinctam a rationibus negationum substantiae, quantitatis etc. Et sic patet quod non possum intelligere non ens simpliciter distincte per rationem ab omnibus negationibus, sicut nec possum concipere per unicam rationem simplicem. Et sic etiam medium per abnegationem contradictoriorum, ut visum est prius. Ergo semper intelligo non ens vel pro non substantia, et tunc correspondet intellectioni aliquid positivum, ut quantitas. Si autem intelligitur non ens pro quantitate, tunc ei correspondet iterum aliquid positivum, ut qualitas vel substantia, et sic de aliis. Ita quod non potest concipi non ens simpliciter, quia non est unius conceptus, sicut et ens in communi.




