
Полная версия
The History of Freedom, and Other Essays
396
This, at least, was the discouraging impression of Archbishop Kenrick: Semper contigit ut Patres surgendo assensum sententiae deputationis praebuerint. Primo quidem die suffragiorum, cum quaestio esset de tertia parte primae emendationis, nondum adhibita indicatione a subsecretario, deinde semper facta, plures surrexerunt adeo ut necesse foret numerum surgentium capere, ut constaret de suffragiis. Magna deinde confusio exorta est, et ista emendatio, quamvis majore forsan numero sic acceptata, in crastinum diem dilata est. Postero die Rms Relator ex ambone Patres monuit, deputationem emendationem istam admittere nolle. Omnes fere eam rejiciendam surgendo statim dixerunt.
397
Quodcumque Dominus Noster non dixerit etiam si metaphysice aut physice certissimum nunquam basis esse poterit dogmatis divinae fidei. Fides enim per auditum, auditus autem non per scientiam sed per verba Christi… Non ipsa verba S. Scripturae igitur, sed genuinus sensus, sive litteralis, sive metaphoricus, prout in mente Dei revelantis fuit, atque ab Ecclesiae patribus semper atque ubique concorditer expositus, et quem nos omnes juramento sequi abstringimur, hic tantummodo sensus Vera Dei revelatio dicendus est… Tota antiquitas silet vel contraria est… Verbum Dei volo et hoc solum, quaeso et quidem indubitatum, ut dogma fiat.
398
Hanc de infallibilitate his conditionibus ortam et isto modo introductam aggredi et definire non possumus, ut arbitror, quin eo ipso tristem viam sternamus tum cavillationibus impiorum, tum etiam objectionibus moralem hujus Concilii auctoritatem minuentibus. Et hoc quidem eo magis cavendum est, quod jam prostent et pervulgentur scripta et acta quae vim ejus et rationem labefactare attentant; ita ut nedum animos sedare queat et quae pacis sunt afferre, e contra nova dissensionis et discordiarum semina inter Christianos spargere videatur… Porro, quod in tantis Ecclesiae angustiis laboranti mundo remedium affertur? Iis omnibus qui ab humero indocili excutiunt onera antiquitus imposita, et consuetudine Patrum veneranda, novum ideoque grave et odiosum onus imponi postulant schematis auctores. Eos omnes qui infirmae fidei sunt novo et non satis opportuno dogmate quasi obruunt, doctrina scilicet hucusque nondum definita, praesentis discussionis vulnere nonnihil sauciata, et a Concilio cujus libertatem minus aequo apparere plurimi autumant et dicunt pronuntianda… Mundus aut aeger est aut perit, non quod ignorat veritatem vel veritatis doctores, sed quod ab ea refugit eamque sibi non vult imperari. Igitur, si eam respuit, quum a toto docentis Ecclesiae corpore, id est ab 800 episcopis per totum orbem sparsis et simul cum S. Pontifice infallibilibus praedicatur, quanto magis quum ab unico Doctore infallibili, et quidem ut tali recenter declarato praedicabitur? Ex altera parte, ut valeat et efficaciter agat auctoritas necesse est non tantum eam affirmari, sed insuper admitti… Syllabus totam Europam pervasit at cui malo mederi potuit etiam ubi tanquam oraculum infallibile susceptus est? Duo tantum restabant regna in quibus religio florebat, non de facto tantum, sed et de jure dominans: Austria scilicet et Hispania. Atqui in his duobus regnis ruit iste Catholicus ordo, quamvis ab infallibili auctoritate commendatus, imo forsan saltem in Austria eo praecise quod ab hac commendatus. Audeamus igitur res uti sunt considerare. Nedum Sanctissimi Pontificis independens infallibilitas praejudicia et objectiones destruat quae permultos a fide avertunt, ea potius auget et aggravat… Nemo non videt si politicae gnarus, quae semina dissensionum schema nostrum contineat et quibus periculis exponatur ipsa temporalis Sanctae sedis potestas.
399
Espérons que l'excès du mal provoquera le retour du bien. Ce Concile n'aura eu qu'un heureux résultat, celui d'en appeler un autre, réuni dans la liberté… Le Concile du Vatican demeurera stérile, comme tout ce qui n'est pas éclos sous le souffle de l'Esprit Saint. Cependant il aura révélé non seulement jusqu'à quel point l'absolutisme peut abuser des meilleures institutions et des meilleurs instincts, mais aussi ce que vaut encore le droit, alors même qu'il n'a plus que le petit nombre pour le deféndre… Si la multitude passe quand même nous lui prédisons qu'elle n'ira pas loin. Les Spartiates, qui étaient tombés aux Thermopyles pour défendre les terres de la liberté, avaient preparé au flot impitoyable au despotisme la défaite de Salamis.
400
English Historical Review, 1888.
401
English Historical Review, 1889.
402
English Historical Review, 1895.
403
[Dr. Ellicott.]