bannerbanner
Historia Langobardorum
Historia Langobardorum

Полная версия

Historia Langobardorum

Настройки чтения
Размер шрифта
Высота строк
Поля
На страницу:
3 из 4

Gepidi igitur ac Langobardi conceptam iam dudum rixam tandem parturiunt, bellumque ab utrisque partibus praeparatur. Commisso itaque proclio, dum ambae acies fortiter dimicarent et neutra alteri cederet, contigit, ut in ipso certamine Alboin, filius Audoin, et Turismodus, Turisindi filius, sibi obvii fierent. Quem Alboin spata percutiens, de equo praecipitatum extinxit. Cementes Gepidi, regis filium, per quem magna ex parte bellum constiterat, interisse, mox dissolutis animis fugam ineunt. Quos Langobardi insequentes acriter sternunt. Caesisque quam plurimis, ad detrahenda occisorum spolia revertuntur.

Cumque peracta Langobardi victoria ad sedes proprias remeassent, regi suo Audoin suggerunt, ut eius Alboin conviva fieret, cuius virtute in proelio victoriam cepissent; utque patri in periculo. ita et in convivio comes esset. Quibus Audoin respondit, se hoc facere minime posse, ne ritum gentis infringeret. «Scitis» inquit « non esse apud nos consuetudinem, ut regis cum patre filius prandeat, nisi prius a rege gentis exterae arma suscipiat.

24.

His Alboin a patre auditis, quadraginta solummodo secum iuvenes tollens, ad Turisindum, cum quo dudum bellum gesserat, regem Gepidorum, profectus est, causamque qua venerat intimavit. Qui eum benigne suscipiens, ad suum convivium invitavit atque ad suam dexteram, ubi Turismodus, eius quondam filius, sedere consueverat, collocavit. Inter haec dum varii apparatus epulas caperent, Turisindus iam dudum sessionem filii mente revolvens natique funus ad animum reducens praesentemque peremptorem eius loco residere conspiciens, alta trahens suspiria, sese continere non potuit, sed tandem dolor in vocem erupit: “Amabilis» inquit «mihi locus iste est, sed persona quae in eo residet satis ad videndum gravis”. Tunc regis alter qui aderat filius, patris sermone stimulatus, Langobardos iniuriis lacessere coepit, asserens eos, quia a suris inferius candidis utebantur fasceolis, equabus quibus crure tenus pedes albi sunt similes esse, dicens: “Fetilae sunt equae, quas slmilatis”.

Tunc unus e Langobardis ad haec ita respondit: «Perge” alt “in campum Asfeld, ibique procul dubio poteris experiri, quam valide istae quas equas nominas praevalent calcitrare; ubi sic tui dispersa sunt ossa germani quemadmodum vilis iumenti in mediis pratis ». His auditis, Gepidi confusionem ferre non valentes, vehementer in iram commoti sunt manifestasque iniurias vindicare nituntur; Langobardi econtra parati ad bellum, omnes ad gladiorum capulos manus iniciunt. Tunc rex a mensa prosiliens, sese in medium obiecit suosque ab ira belloque conpescuit, interminans primitus eum puniri, qui primus pugnam commisisset; non esse victoriam Deo placitam, dicens, cum quis in domo propria hospitem perimit. Sic denique iurgio conpresso, iam deinceps laetis animis convivium peragunt. Sumensque Turisindus arma Turismodi filii sui, ea Alboin tradidit, eumque cum pace incolumem ad patris regnum remisit.

Reversus ad patrem Alboin, eius dehinc conviva effectus est. Qui dum cum patre laetus regias delicias caperet, ordine cuncta retulit, quae illi apud Gepidos in Turisindi regia contigissent. Mirantur qui aderant et laudant audaciam Alboin, nec minus attollum laudibus Turisindi maximam fidem.

25.

Hac tempestate Iustinianus Augustus Romanum imperium felici sorte regebat. Qui et bella prospere gessit et in causis civilibus mirificus extitit. Nam per Belisarium patricium Persas fortiter devicit, perque ipsum BeIisarium Wandalorum gentem, capto eorum rege Gelismero, usque ad internicionem delevit Africamque totam post annos nonaginta et sex Romano imperio restituit. Rursumque Belisarii viribus Gothorum in Italia gentem, capto Witichis eorum rege, superavit. Mauros quoque post haec Africam infestantes eorumque regem Amtalan per Iohannem exconsulem mirabili virtute protrivit. Pari etiam modo et alias gentes bclli iure conpressit. Quam ob causam propter horum omnium victorias, ut Alamannicus, Gothicus, Francicus, Germanicus, Anticus, Alanicus, Wandalicus Africanusque diceretur, habere agnomina meruit. Leges quoque Romanorum, quarum prolixitas nimia erat et inutilis dissonantia. mirabili brcvitate correxit. Nam omnes constitutiones principum, quae utique multis in voluminibus habebantur, intra duodecim libros coartavit idemque volumen Codicem Iustinianum appellari praecepit. Rursumque singulorum magistratuum sive iudicum leges, quae usquc ad duo milia pene libros erant extensae, intra quinquaginta librorum numerum redegit, eumque Codicem Digestorum sive Pandectarum vocabulo nuncupavit. Quattuor etiam lnstitutionum libros, in quibus breviter universarum legum textus conprehenditur, noviter composuit. Novas quoque leges, quas ipse statuerat, in unum volumen redactas, eundem Codicem Novellarum nuncupari sancivit.

Extruxit quoque idem princeps intra urbem Constantinopolim Christo domino, qui est sapientia Dei patris, templum, quod greco vocabulo Agian Sophian, id est sanctam sapientiam, nominavit. Cuius opus adeo cuncta aedificia excellit, ut in totis terrarum spatiis huic simile non possit inveniri. Erat enim hic princeps fide catholicus, in operibus rectus, in iudiciis iustus; ideoque ei omnia concurrebant in bonum.

Huius temporibus Cassiodorus apud urbem Romam tam seculari quam divina scientia claruit. Qui inter cetera quae nobiliter scripsit psalmorum praecipue occulta potentissime reseravit. Hic primitus consul, deinde senator, ad postremum vero monachus extitit. Hoc etiam tempore Dionisius abba in urbe Roma constitutus paschale calculum miranda argumentatione composuit. Tunc quoque apud Constantinopolim Priscianus Caesariensis grammaticae artis, ut ita dixerim, profunda rimatus est. Tuncque nihilominus Arator, Romanae Ecclesiae subdiaconus, poeta mirabilis, Apostolorum actus versibus exametris exaravit.

26.

His quoque diebus beatissimus Benedictus pater et prius in loco qui Sublacus dicitur, qui ab urbe Roma quadraginta milibus abest, et postea in castro Casini, quod Arx appellatur, et magnae vitae meritis et apostolicis virtutibus effulsit. Cuius vitam, sicut notum est, beatus papa Gregorius in suis Dialogis suavi sermone composuit. Ego quoque pro parvitate ingenii mei ad honorem tanti patris singula eius miracula per singu|a distica elegiaco metro hoc modo contexui:

Ordiar unde tuos, sacer o Benedicte, triumphos,Virtutum cumulos ordiar unde mos?Euge, beate pater, meritum qui nomine prodis,Fulgida lux secli, euge, beate pater!Nursia, plaude satis tanto sublimis alumno;Astra ferens mundo, Nursia, plaude satis!O puerile decus, transcendens moribus annosExuperansque senes. o puerile decus!Flos, paradise, tuus despexit florida mundi;Sprevit opes Romae flos, paradise, tuus.Vas pedagoga tulit diremptum pectore tristi;Laeta reformatum vas pedagoga tulit;Urbe vocamen habens tyronem cautibus abdit;Fert pietatis opem Urbe vocamen habens.Laudibus antra sonant mortalibus abdita cunctis;Cognita, Christe, tibi laudibus antra sonant.Frigora, flabra, nives perfers tribus impiger annis;Tempnis amore Dei frigora, flabra, nives.Fraus veneranda placet, pietatis furta probantur.Qua sacer altus erat, fraus veneranda placet.Signat adesse dapes agapes, sed lividus obstat;Nil minus alma fides signat adesse dapes.Orgia rite colit, Christo qui accommodat aurem;Abstemium pascens, orgia rite colit.Pabula grata ferunt avidi ad spelea subulci;Pectoribus laetis pabula grata ferunt.lgnis ab igne perit, lacerant dum viscera sentes;Carneus aethereo ignis ab igne peril.Pestis iniqua latens procul est deprensa sagaci;Non tulit arma crucis pestis iniqua latens.Lenia flagra vagam sistunt moderamine mentem;Excludunt pestem Ienia flagra vagam.Unda perennis aquae nativo e marmore manat;Arida corda rigat unda perennis aquae.Gurgitis ima, calibs capulo divulse. petisti;Deseris alta petens gurgitis ima, calibs.Iussa paterna gerens dilapsus vivit in aequor;Currit vectus aquis iussa paterna gerens.Praebuit unda viam prompto ad praecepta magistri;Cursori ignaro praebuit unda viam.Tu quoque, parve puer. raperis, nec occidis. undis;Testis ades verax tu quoque, parve puer.Perfida corda gemunt stimulis agitata malignis;Tartareis flammis perfida corda gemunt.Fert alimenta corax digitis oblata benignis;Dira procul iussus fert alimenta corax.Pectora sacra dolent inimicum labe perempturn;Discipuli excessum pectora sacra dolent.Lyris amoena petens ducibus comitaris opimis;Caelitus adtraheris Lyris amoena petens.Anguis inique, furis, luco spoliatus et aris;Amissis populis, anguis inique, furis.Improbe sessor, abi, sine dentur marmora muris!Cogeris imperio; improbe sessor. abi!Cernitur ignis edax falsis insurgere flammis,Nec tibi, gemma micans, cernitur ignis edax.Dum struitur paries. lacerantur viscera fratris;Sospes adest frater, dum struitur paries.Abdita facta patent, patulo produntur edaces;Muneris accepti abdita facta patent.Saeve tyranne, tuae frustrantur retia fraudis;Frena capis vitae, saeve tyranne, tuae.Moenia celsa Numae nullo subruentur ab haste;Turbo, ait, evertet moenia celsa Numae.Plecteris hoste gravi, ne lites munus ad aram;Munera fers aris; plecteris hoste gravi.Omnia septa gregis praescitum est tradita genti;Gens eadem reparat omnia septa gregis.Fraudis amice puer, suado captaris ab ydro;Ydro non caperis, fraudis amice puer.Mens tumefacta, sile, tacita et ne carpe videntem!Cuncta patent vati; mens tumefacta, sile!Pellitur atra fames delatis caelitus escis;Nilominus mentis pellitur atra fames.Pectora cuncta stupent, quod eras sine corpore praesens;Quod per visa mones, pectora cuncta stupent.Vocis ad imperium tempnunt dare frena loquelis;E bustis fugiunt vocis ad imperium.Vocis ad imperium sacris non esse sinuntur;lntersunt sacris vocis ad imperium.Tellus hiulca sinu corpus propellit humatum;Iussa tenet corpus tellus hiulca sinu.Pcrfidus ille draco mulcet properare fugacem;Sistit iter vetitum perfidus ille draco.Exitiale malum capitis decussit honorem;It procul imperiis exitiale malum.Fulva metalla pius, nec habet, promittit egenti;Caelitus excepit fulva metalla pius.Tu miserande, cutem variant cui fella colubrae,Incolumem recipis, tu miserande, cutem.Aspera saxa vitrum rapiunt, nec frangere possunt;Inlaesum servant aspera saxa vitrum.Cur, promoconde, times stillam praebere lechithi?Dolia, ceme, fluunt; cur, promoconde, times?Unde medela tibi, spes est cui nulla salutis?Qui semper perimis, unde medela tibi?Ah lacrimande senex, hostili concidis ictu;Ictu sed resipis, ah lacrimande senex.Barbara lora manus ignaras criminis arcent;Sponte sua fugiunt barbara lora manus.Ille superbus equo reboans clamore minaci,Stratus humi recubat ille superbus equo.Colla paterna ferunt cxtincti viscera nati;Viventem natum colla paterna ferunt.Omnia vincit amor, vinxit soror imbre beatum;Somnus abest oculis; omnia vincit amor.Simplicitate placens instar petit alta columbae;Regna poli penetrat simplicitate placens.O nimis apte Deo, mundus cui panditur omnis,Abdita qui lustras, o nimis apte Deo!Flammeus orbis habet iustum super aethera nantem;Quem pius ussit amor, flammeus orbis habet.Ter vocitatus adest testis novitatis habendus;Carus amore patris ter vocitatus adest.Dux bone, bella monens exemplis pectora firmas,Primus in arma ruis, dux bone, bella monens.Congrua signa dedit vitae consortia linquens;Ad vitam properans congrua signa dedit.Psalmicen assiduus numquam dabat otia plectro;Sacra canens obiit psalmicen assiduus.Mens quibus una fuit, tumulo retinentur eodem;Gloria par retinet, mens quibus una fuit.Splendida visa via est facibus stipata ooruscis;Qua sacer ascendit splendida visa via est.Rupea septa petens nancta est errore salutem;Errorem evasit rupea septa petens.Poemata parva dedit famulus pro munere supplex;Exul, inops, tenuis poemata parva dedit.Sint, precor, apta tibi, caelestis tramitis index;O Benedicte pater, sint, precor, apta tibi!

Ymnum quoque singula eiusdem patris miracula continentem metro iambico archiloico ita texuimus.

Fratres, alacri pectoreVenite concentu pari,Fruamur huius inclitaeFestivitatis gaudiis.Hac Benedictus aureaOstensor arti tramitisAd regna conscendit pater,Captans laborum praemia.Effulsit ut sidus novum,Mundana pellens nubila.Aetatis ipso limineDespexit aevi florida.Miraculorum praepotens,Afflatus Alti flamine,Resplenduit prodigiisVentura seclo praecinens.Laturus esum pluribus,Panis reformat vasculum;Artum petens ergastulum,Extinxit ignes ignibus.Fregit veneni baiulamCrucis per arma cymbiam.Coercuit mentem vagamLeni flagello corporis.Funduntur amnes rupibus.Redit calybs e gurgite,Currit per undas obsequens.Peplo puer vitat necem.Virus patescit abditum.Mandata praepes efficit.Hostem ruina conterit.Cedit fremens leo grave.Immota fit moles levis.Rogus migrat fantasticus.Fractum revisit sospitas.Excessus absentum patet.Rector vafer, deprenderis.Inique possessor, fugis.Futura praenoscimini;Arcana, cor, non contegis.Fundantur aedes somniis.Tellus vomit cadavera.Dracone frenatur fugax.Aether pluit nomismata.Vitrum resistit cautibus.Manant olivo dolia.Vinctum resolvit visio.Vitam receptant funera.Tanti potestas luminisVoto sororis vincitur—Quo plus amat quis. plus valet—Enare quam cernit polum.Non ante seclis cognitumNoctu iubar effulgorat.Quo totus orbis cernitutFlammisque subvehi pius.Haec inter instar nectarisMiranda plectro claruit.Nam pinxit apte lineamVitae sacrae sequacibus.Iam dux alumnis at potens,Adsis gregis suspiriis,Gliscat bonis ydrum cavens,Sit callis ut sequax tui!

Libet me breviter referre, quod beatus Gregorius papa minime in huius sanctissimi patris vita descripsit. Denique cum divina ammonitione a Sublacu in hunc, ubi requiescit, locum per quinquaginta ferme milia adventaret, tres eum corvi, quos alere solitus erat, sunt circumvolitantes secuti. Cui ad omne bivium, usque dum huc veniret, duo angeli in figura iuvenum apparentes, ostenderunt ei. quam viam arripere deberet. In loco autem isto quidam Dei servus tunc habitaculum habebat, ad quem divinitus ita dictum est:

His tu parce locis, alter amicus adest.

Huc autem, hoc est in Casini Arcem, perveniens, in magna se semper abstinentia coartavit. Sed praecipue quadragesimae tempore inclausus et remotus a mundi strepitu mansit . Haec omnia ex Marci poetae carmine sumpsi, qui ad eundem patrem huc veniens, aliquot versus in eius laudemcomposuit, quos in his libellis cavens nimiam longitudinem minime descripsi. Certum tamen est, hunc cgregium patrem vocatum caelitus ob hoc ad hunc fertilem locum et cui opima vallis subiacet advenisse, ut hic multorum monachorum, sicut et nunc Deo praesule facta est, congregatio fieret.

His cursim, quae omittenda non erant, narratis, ad nostrae seriem revcrtamur historiae.

27.

Igitur Audoin, de quo praemiseramus, Langobardorum rex, Rodelindam in matrimonio habuit; quae ei Alboin, virum bellis aptum et per omnia strenuum, peperit. Mortuus itaque est Audoin, ac deinde regum iam decimus Alboin ad regendam patriam cunctorum votis accessit. Qui cum famosissimum et viribus clarum ubique nomen haberet, Chlotharius rex Francorum Chlotsuindam ei suam filiam in matrimonium sociavit. De qua unam tantum filiam Alpsuindam nomine genuit.

Obiit interea Turisindus rex Gepidorum; cui successit Cunimundus in regno. Qui vindicarc veteres Gepidorum iniurias cupiens, inrupto cum Langobardis foedere, bellum potius quam pacem elegit. Alboin vero cum Avaribus, qui primum Hunni, postea de regis proprii nomine Avares appellati sunt, foedus perpetuum iniit. Dehinc ad praeparatum a Gepidis bellum profectus est. Qui cum adversus eum e diverso properarent, Avares, ut cum Alboin statuerant, eorum patriam invaserunt. Tristis ad Cunimundum nuntius veniens, invasisse Avares eius terminos edicit. Qui prostratus animo et utrimque in angustiis positus, hortatur tamen suos primum cum Langobardis confligere; quos si superare valerent, demum Hunnorum exercitum e patria pellerent. Committitur ergo proelium, pugnatum est totis viribus. Langobardi victores effecti sunt, tanta in Gepidos ira saevientes, ut eos ad internicionem usque delerent atque ex copiosa multitudine vix nuntius superesset. In eo proelio Alboin Cunimundum occidit, caputque illius sublatum, ad bibendum ex eo poculum fecit. Quod genus poculi apud eos «scala» dicitur. lingua vero Latina patera vocitatur. Cuius filiam nomine Rosimundam cum magna simul multitudine diversi sexus et aetatis duxit captivam; quam, quia Chlotsuinda obierat, in suam, ut post patuit, pemiciem, duxit uxorem. Tunc Langobardi tantam adepti sunt praedam, ut iam ad amplissimas pervenirent divitias. Gepidorum vero ita genus est deminutum, ut ex illo iam tempore ultra non habuerint regem; sed universi qui superessc bello poterant aut Langobardis subiecti sunt, aut usque hodie Hunnis eorum patriam possidentibus duro imperio subiecti gemunt.

Alboin vero ita praeclarum longe lateque nomcn percrebuit, ut hactenus etiam tam apud Baioariorum gentem quamque et Saxonum, sed et alios eiusdem linguae homines eius liberalitas et gloria bellorumque felicitas et virtus in eorum carminibus celebretur. Arma quoque praecipua sub eo fabricata fuisse, a multis hucusque narratur.

Explicit Liber Primus

Liber Secundo

Second book

1.

Igitur cum circumquaque frequentes Langobardorum victoriae personarent, Narsis chartularius imperialis, qui tunc praeerat Italiae, bellum adversus Totilam Gothorum regem praeparans, cum iam pridem Langobardos foederatos haberet, legatos ad Alboin dirigit, quatenus ei pugnaturo cum Gothis auxilium ministraret. Tunc Alboin electam e suis manum direxit, qui Romanis adversus Getas suffragium ferrent. Qui per maris Adriatici sinum in Italiam transvecti, sociati Romanis pugnam inierunt cum Gothis; quibus usque ad internicionem pariter cum Totila suo rege deletis, honorati multis muneribus victores ad propria remearunt.

Omnique tempore quo Langobardi Pannoniam possederunt, Romanae rei publicae adversus aemulos adiutores fuerunt.

2.

His temporibus Narsis etiam Buccellino duci bellum intulit. Quern Theudepertus rex Francorum, cum in Itaiam introisset, reversus ad Gallias, cum Amingo alio duce ad subiciendam Italiam dereliquerat. Qui Buccellinus cum paene totam Italiam direptionibus vastaret et Theudeperto suo regi de praeda Italiae munera copiosa conferred, cum in Campania hiemare disponeret, tandem in loco cui Tannetum nomen est gravi bello a Narsete superatus, extinctus est. Amingus vero dum Windin Gothorum comiti contra Narsetem rebellanti auxilium ferre conatus fuisset, utrique a Narsete superati sunt. Windin captus Constantinopolim exiliatur. Amingus vero, qui ei auxilium praebuerat, Narsetis gladio perimitur. Tertius quoque Francorum dux nomine Leutharius, Buccellini germanus, dum multa praeda onustus ad patriam cuperet reverti, inter Veronam et Tridentum iuxta lacum Benacum propria morte defunctus est.

3.

Habuit nihilominus Narsis certamen adversus Sinduald Brentorum regem, qui adhuc de Herulorum stirpe remanserat, quos secum in Italiam veniens olim Odoacar adduxerat. Huic Narsis fideliter sibi primum adhaerenti multa beneficia contulit; sed novissime superbe rebellantem et regnare cupientem, bello superatum et captum celsa de trabe suspendit. Eo quoque tempore Narsis patricius per Dagisteum magistrum militum, virum bellicosum et fortem, universos Italiae fines obtinuit. Hic Narsis prius quidem chartularius fuit, deinde propter virtutum merita patriciatus honorem promeruit. Erat autem vir piissimus, in religione catholicus, in pauperes munificus, in recuperandis basilicis satis studiosus, vigiliis et orationibus in tantum studens, ut plus supplicationibus ad Deum profusis quam armis bellicis victoriam obtineret.

4.

Huius temporibus in provincia praecipue Liguriae maxima pestilentia exorta est. Subito enim apparebant quaedam signacula per domos, ostia, vasa vel vestimenta, quae si quis voluisset abluere, magis magisque apparebant. Post annum vero expletum coeperunt nasci in inguinibus hominum vel in aliis delicatioribus locis glandulae in modum nucis seu dactuli, quas mox subsequebatur febrium intolerabilis aestus, ita ut in triduo homo extingueretur.

Sin vero aliquis triduum transegisset, habebat spem Vivendi. Erant autem ubique luctus, ubique lacrimae. Nam, ut vulgi rumor habebat, fugientes cladem vitare, relinquebantur domus desertae habitatoribus, solis catulis domum servantibus. Peculia sola remanebant in pascuis, nullo adstante pastore. Cerneres pridem villas seu castra repleta agminibus hominum, postero vero die universis fugientibus cuncta esse in summo silentio. Fugiebant filii, cadavera insepulta parentum relinquentes, parentes obliti pietatis viscera natos relinquebant aestuantes. Si quem forte antiqua pietas perstringebat, ut vellet sepelire proximum, restabat ipse insepultus; et dum obsequebatur, perimebatur, dum funeri obsequium praebebat, ipsius funus sine obsequio manebat.

Videres seculum in antiquum redactum silentium: nulla vox in rure, nullus pastorum sibilus, nullae insidiae bestiarum in pecudibus, nulla damna in domesticis volucribus. Sata transgressa metendi tempus intacta expectabant messorem; vinea amissis foliis radiantibus uvis inlaesa manebat hieme propinquante.

Nocturnis seu diurnis horis personabat tuba bellantium, audiebatur a pluribus quasi murmur exercitus. Nulla erant vestigia commeantium, nullus cernebatur percussor, et tamen visus oculorum superabant cadavera mortuorum. Pastoralia loca versa fuerant in sepulturam hominum, et habitacula humana facta fuerant confugia bestiarum. Et haec quidem mala intra Italiam tantum usque ad fines gentium Alamannorum et Baioariorum solis Romanis acciderunt.

Inter haec Iustiniano principe vita decedente, Iustinus minor rem publicam apud Constantinopolim regendam suscepit. His quoque temporibus Narsis patricius, cuius ad omnia studium vigilabat, Vitalem episcopum Altinae civitatis, qui ante annos plurimos ad Francorum regnum confugerat, hoc est ad Agonthiensem civitatem, tandem conprehensum apud Siciliam exilio damnavit.

5.

Igitur deleta, ut dictum est, vel superata Narsis omni Gothorum gente, his quoque de quibus diximus pari modo devictis, dum multum auri sive argenti seu ceterarum specierum divitias adquisisset, magnam a Romanis, pro quibus multa contra eorum hostes laboraverat, invidiam pertulit. Qui contra eum Iustiniano Augusto et eius coniugi Sophiae in haec verba suggesserunt, dicentes quia expedierat Romanis Gothis potius servire quam Grecis, « ubi Narsis eunuchus imperat et nos servitio premit; et haec noster piissimus princeps ignorat. Aut libera nos de manu eius, aut certe et civitatem Romanam et nosmetipsos gentibus tradimus ». Cumque hoc Narsis audisset, haec breviter retulit verba: « Si male feci Romanis, male inveniam ». Tunc Augustus in tantum adversus Narsetem commotus est, ut statim in Italiam Longinum praefectum mitteret, qui Narsetis locum obtineret. Narsis vero, his cognitis, valde pertimuit; et in tantum maxime ab eadem Sophia Augusta territus est, ut regredi ultra Constantinopolim non auderet. Cui ilia inter cetera, quia eunuchus erat, haec fertur mandasse, ut eum puellis in genicio lanarum faceret pensa dividere. Ad quae verba Narsis dicitur haec responsa dedisse: talem se eidem telam orditurum, qualem ipsa, dum viveret, deponere non possit. Itaque odio metuque exagitatus in Neapolim Campaniae civitatem secedens, legatos mox ad Langobardorum gentem dirigit, mandans, ut paupertina Pannoniae rura desererent et ad Italiam cunctis refertam divitiis possidendam venirent. Simulque multimoda pomorum genera aliarumque rerum species, quarum Italia ferax est, mittit, quatenus eorum ad veniendum animos possit inlicere. Langobardi laeta nuntia et quae ipsi praeoptabant gratanter suscipiunt deque futuris commodis animos adtollunt. Continuo apud Italiam terribilia noctu signa visa sunt, hoc est igneae acies in caelo apparuerunt, eum scilicet qui postea effusus est sanguinem coruscantes.

6.

Alboin vero ad Italiam cum Langobardis profecturus ab amicis suis vetulis Saxonibus auxilium petit, quatenus spatiosam Italiam cum pluribus possessurus intraret. Ad quem Saxones plus quam viginti milia virorum cum uxorious simul et parvulis, ut cum eo ad Italiam pergerent, iuxta eius voluntatem venerunt. Hoc audientes Chlotharius et Sigibertus, reges Francorum, Suavos aliasque gentes in locis de quibus idem Saxones exierant posuerunt.

7.

Tunc Alboin sedes proprias, hoc est Pannoniam, amicis suis Hunnis contribuit, eo scilicet ordine, ut, si quo tempore Langobardis necesse esset reverti, sua rursus arva repeterent. Igitur Langobardi, relicta Pannonia, cum uxorious et natis omnique supellectili Italiam properant possessuri. Habitaverunt autem in Pannonia annis quadraginta duobus. De qua egressi sunt mense aprili, per indictionem primam, alio die post sanctum Pascha, cuius festivitas eo anno iuxta calculi rationem ipsis kalendis aprilis fuit, cum iam a Domini incarnatione anni quingenti sexaginta octo essent evoluti.

На страницу:
3 из 4