
Полная версия
Protestantism and Catholicity
Ubi considerandum est, quod dominium, vel prælatio introducta sunt ex jure humano: distinctio autem fidelium et infidelium est ex jure divino. Jus autem divinum quod est ex gratia, non tollit jus humanum quod est ex naturali ratione; ideo distinctio fidelium et infidelium secundum se considerata, non tollit dominium, et prælationem infidelium supra fideles. (2. 2. quest. 10, art. 10.)
Note (c), p. 290Respondeo dicendum quod sicut supra dictum est (quest. 10, art. 10), infidelitas secundum se ipsam non repugnat dominio, eo quod dominium introductum est de jure gentium, quod est jus humanum. Distinctio autem fidelium et infidelium est secundum jus divinum, per quod non tollitur jus humanum. (2. 2. quest. 12, art. 2.)
Note (d), p. 290Respondeo dicendum quod sicut actiones rerum naturalium procedunt ex potentiis naturalibus: ita etiam operationes humanæ procedunt ex humana voluntate. Oportuit autem in rebus naturalibus, ut superiora moverent inferiora ad suas actiones per excellentiam naturalis virtutis collatæ divinitus. Unde et oportet in rebus humanis, quod superiores moveant inferiores per suam voluntatem ex vi auctoritatis divinitus ordinatæ. Movere autem per rationem et voluntatem est præcipere; et ideo sicut ex ipso ordine naturali divinitus instituto inferiora in rebus naturalibus necesse habent subjici motioni superiorum, ita etiam in rebus humanis ex ordine juris naturalis et divini, tenentur inferiores suis superioribus obedire. (2. 2. quest. 105, art. 1.)
Note (e), p. 291Obedire autem superiori debitum est secundum divinum ordinem rebus inditum ut ostensum est. (2. 2. quest. 104, art. 2.)
Note (f), p. 291Respondeo dicendum quod fides Christi est justitiæ principium, et causa, secundum illud Rom. iii. "Justitia Dei per fidem Jesu Christi;" et ideo per fidem Christi non tollitur ordo justitiæ sed magis firmatur. Ordo autem justitiæ requirit, ut inferiores suis superioribus obediant: aliter enim non posset humanarum rerum status conservari. Et ideo per fidem Christi non excusantur fideles, quin principibus secularibus obedire teneantur. (2. 2. quest. 105, art. 6.)
Note (g), p. 291Certum est politicam potestatem a Deo esse a quo non nisi res bonæ et licitæ procedunt, et quod probat Aug. in toto fere 4 et 5 libr. de Civit. Dei. Nam sapientia Dei clamat, Proverb. viii.: Per me reges regnant; et infra: Per me principes imperant. Et Daniel ii.: Deus cœli regnum et imperium dedit tibi, &c.; et Daniel iv.: Cum bestiis ferisque erit habitatio tua, et fenum, ut bos comedes, et rore cœli infunderis: septem quoque tempora mutabuntur super te, donec scias quod dominetur Excelsus super regnum hominum, et cuicumque voluerit, det illud. (Bell. de Laicis, l. iii. c. 6.)
Note (h), p. 291Sed hic observanda sunt aliqua. Primo politicam potestatem in universum consideratam, non descendendo in particulari ad monarchiam, aristocratiam, vel democratiam immediate esse a solo Deo; nam consequitur necessario naturam hominis, proinde esse ab illo, qui fecit naturam hominis; præterea hæc potestas est de jure naturæ, non enim pendet ex consensu hominum, nam velint, nolint, debent regi ab aliquo, nisi velint perire humanum genus, quod est contra naturæ inclinationem. At jus naturæ est jus divinum, jure igitur divino introducta est gubernatio, et hoc videtur proprie velle Apostolus, cum dicit Rom. xiii: Qui potestati resistit, Dei ordinationi resistit. (Ib.)
Note (i), p. 292Secundo nota, hanc potestatem immediate esse tanquam in subjecto, in tota multitudine, nam hæc potestas est de jure divino. At jus divinum nulli homini particulari dedit hanc potestatem, ergo dedit multitudini; præterea sublato jure positivo, non est major ratio cur ex multis æqualibus unus potius, quam alius dominetur: igitur potestas totius est multitudinis. Denique humana societas debet esse perfecta respublica, ergo debet habere potestatem se ipsam conservandi, et proinde puniendi perturbatores pacis, &c. (Ib.)
Note (k), p. 293Tertio nota, hanc potestatem transferri a multitudine in unum vel plures eodem jure naturæ: nam Respub. non potest per seipsam exercere hanc potestatem, ergo tenetur eam transferre in aliquem unum vel aliquos paucos; et hoc modo potestas principum in genere considerata, est etiam de jure naturæ, et divino; nec posset genus humanum, etiamsi totum simul conveniret, contrarium statuere, nimirum, ut nulli essent principes vel rectores. (Ib.)
Note (l), p. 293Quarto nota, in particulari singulas species regiminis esse de jure gentium, non de jure naturæ; nam pendet a consensu multitudinis, constituere super se regem vel consules, vel alios magistratus, ut patet: et si causa legitima adsit, potest multitudo mutare regnum in aristocratiam, aut democratiam, et e contrario ut Romæ factum legimus.
Quinto nota, ex dictis sequi, hanc potestatem in particulari esse quidem a Deo, sed mediante consilio, et electione humana, ut alia omnia, quæ ad jus gentium pertinent, jus enim gentium est quasi conclusio deducta ex jure naturæ per humanum discursum. Ex quo colliguntur duæ differentiæ inter potestatem politicam, et ecclesiasticam: una ex parte subjecti, nam politica est in multitudine, ecclesiastica in uno homine tanquam in subjecto immediate; altera ex parte efficientis, quod politica universe considerata est de jure divino, in particulari considerata est de jure gentium; ecclesiastica omnibus modis est de jure divino, et immediate a Deo. (Ib.)
Note (m), p. 294In hac re communis sententia videtur esse, hanc potestatem dari immediate a Deo ut auctore naturæ, ita ut homines quasi disponant materiam et efficiant subjectum capax hujus potestatis; Deus autem quasi tribuat formam dando hanc potestatem. Cita a Cajet. Covar. Victor. y Soto. (De Leg. l. iii. c. 3.)
Note (n), p. 294Secundo sequitur ex edictis, potestatem civilem, quoties in uno homine, vel principe reperitur, legitimo, ac ordinario jure, a populo, et communitate manasse, vel proxime vel remote, nec posse aliter haberi, ut justa sit. (Ibid. cap. 4.)
Note (o), p. 294Defensio Fidei Catholicæ et Apostolicæ adversus Anglicanæ sectæ errores, cum responsione ad apologiam pro juramento fidelitatis et præfationem monitoriam serenissimi Jacobi Angliæ Regis, Authore P. D. Francisco Suario Gratanensi, e Societate Jesu, Sacræ Theologiæ in celebri Conimbricensi Academia Primario Professore, ad serenissimos totius Christiani orbis Catholicos Reges ac Principes.
Lib. 3. De Primatu Summi Pontificis, cap. 2. Utrum Principatus politicus sit immediate a Deo, seu ex divina institutione.
… In qua rex serenissimus non solum novo, et singulari modo opinatur, sed etiam acriter invehitur in Cardinalem Bellarminum, eo quod asseruerit, non regibus authoritatem a Deo immediate, perinde ac pontificibus esse concessam. Asserit ergo ipse, regem non a populo, sed immediate a Deo suam potestatem habere; suam vero sententiam quibusdam argumentis, et exemplis suadere conatur, quorum efficaciam in sequenti capite expendemus.
Sed quamquam controversia hæc ad fidei dogmata directe non pertineat (nihil enim ex divina Scriptura, aut Patrum traditione in illa definitum ostendi potest), nihilominus diligenter tractanda, et explicanda est. Tum quia potest esse occasio errandi in aliis dogmatibus; tum etiam quia prædicta regis sententia, prout ab ipso asseritur et intenditur, nova et singularis est, et ad exaggerandam temporalem potestatem, et spiritualem extenuandam videtur inventa. Tum denique quia sententiam illustrissimi Bellarmini antiquam, receptam, veram, ac necessariam esse censemus.
Note (p), p. 295R. P. Hermanni Busembaum Societatis Jesu Theologia Moralis, nunc pluribus partibus aucta a R. P. D. Alphonso de Ligorio Rectore majore congregationis SS. Redemptoris; adjuncta in calce operis, præter indicem rerum, et verborum locupletissimum, perutili instructione ad praxim confessariorium Latine reddita.
Lib. 1, Tract. 2. De legibus, cap. 1. De natura, et obligatione legis. Dub. 2.
104. Certum est dari in hominibus potestatem ferendi leges; sed potestas hæc quoad leges civiles a natura nemini competit, nisi communitati hominum, et ab hac transfertur in unum, vel in plures, a quibus communitas regatur.
Note (q), p. 295Theologia Christiana Dogmatico-Moralis Auctore P. F. Daniele Concina ordinis Prædicatorum. Editio novissima, tomus sextus, de Jure nat. et gent., &c. Romæ, 1768.
Lib. 1. De Jure natur. et gent., &c. Dissertatio 4, De leg. hum. C. 2.
Summæ potestatis originem a Deo communiter arcessunt scriptores omnes. Idque declaravit Salomon, Prov. viii. "Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt." Et profecto quemadmodum inferiores principes a summa majestate, ita summa majestas terrena a supremo Rege, Dominoque dominantium pendeat necesse est. Illud in disputationem vocant tum theologi, tum jurisconsulti, sit ne a Deo proxime, an tantum remote hæc potestas summa? Immediate a Deo haberi contendunt plures, quod ab hominibus neque conjunctim, neque sigillatim acceptis haberi possit. Omnes enim patres familias æquales sunt, solaque œconomica in propias familias potestate fruuntur. Ergo civilem politicamque potestatem, qua ipsi carent, conferre aliis nequeunt. Tum si potestas summa a communitate, tanquam a superiore, uni, aut pluribus collata esset, revocari ad nutum ejusdem communitatis posset; cum superior pro arbitrio retractare communicatam potestatem valeat; quod in magnum societatis detrimentum recideret.
Contra disputant alii, et quidem probabilius ac verius, advertentes omnem quidem potestatem a Deo esse; sed addunt, non transferri in particulares homines immediate, sed mediante societatis civilis consensu. Quod hæc potestas sit immediate, non in aliquo singulari, sed in tota hominum collectione, docet conceptis verbis S. Thomas 1. 2. qu. 90. art. 3 ad 2. et qu. 97. art. 3 ad 3 quem sequuntur Dominicus Soto, lib. 1. qu. 1. art. 3. Ledesma 2. Part. qu. 18. art. 3. Covarruvias in pract. cap. 1. Ratio evidens est: quia omnes homines nascuntur liberi, respectu civilis imperii; ergo nemo in alterum civili potestate potitur. Neque ergo in singulis, neque in aliquo determinato potestas hæc reperitur. Consequitur ergo in tota hominum collectione eamdem extare. Quæ potestas non confertur a Deo per aliquam actionem peculiarem a creatione distinctam; sed est veluti proprietas ipsam rectam rationem consequens, quatenus recta ratio præscribit ut homines in unum moraliter congregati, expresso aut tacito concensu modum dirigendæ, conservandæ, propugnandæque societatis præscribant.
Note (r), p. 296Hinc infertur, potestatem residentem in principe, rege, vel in pluribus, aut optimatibus, aut plebeiis, ab ipsa communitate aut proxime, aut remote proficisci. Nam potestas hæc a Deo immediate non est. Id enim nobis constare peculiari revelatione deberet; quemadmodum scimus, Saulem et Davidem electos a Deo fuisse. Ab ipsa ergo communitate dimanet oportet.
Falsam itaque reputamus opinionem illam quæ asserit, potestatem hanc immediate et proxime a Deo conferri regi, principi, et cuique supremæ potestati, excluso Reipublicæ tacito, aut expresso consensu. Quamquam lis hæc verborum potius quam rei est. Nam potestas hæc a Deo auctore naturæ est, quatenus disposuit, et ordinavit ut ipsa Respublica pro societatis conservatione, et defensione, uni, aut pluribus supremam regiminis potestatem conferret. Immo facta designatione imperantis, aut imperantium, potestas hæc a Deo manare dicitur, quatenus jure naturali, et divino tenetur, societas ipsa parere imperanti. Quoniam reipsa Deus ordinavit ut per unum, aut per plures hominum societas regatur. Et hac via omnia conciliantur placita: et oracula Scripturarum vero in sensu exponuntur. Qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit. Et iterum: Non est potestas nisi a Deo: ad Rom. viii. Et Petrus Epist. 1, cap. ii. Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive Regi, &c. Item Joan. xix. Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Quæ, alia testimonia evincunt, omnia a Deo, supremo rerum omnium moderatore, disponi, et ordinari. At non propterea humana consilia, et operationes excluduntur; ut sapienter interpretantur S. Augustinus tract. 6, in Joan. et lib. 22. cont. Faustum, cap. 47, et S. Joannes Chrysostomus Hom. 23, in Epist. ad Rom.
Note (s), p. 296Quinam possint ferre leges? Dico 1. Potestas legislativa competit communitati vel illi, qui curam communitatis gerit. (Ibid. art. 3. 0.)
Prob. 1. Ex Isidoro L. 5. Etymol. C. 10 et refertur C. Lex, Dist. 4. ubi dicit: Lex est constitutio populi, secundum quam majores natu simul cum plebibus aliquid sanxerunt. (Ibid. in art. 1. 0.)
Prob. 1. Ratione. (Ibid. 0.) Illius est condere legem, cujus est prospicere bono communi; quia, ut dictum est, leges feruntur propter bonum commune: atqui est communis, vel illius, cui curam communitatis habet, prospicere bono communi: sicut enim bonum particulare est finis proportionatus agenti particulari, ita bonum commune est finis proportionatus communitati, vel ejus vices gerenti; ergo. Confirmatur: (Ibid. ad 2.) lex habet vim imperandi et coercendi; atqui nemo privatus habet vim imperandi multitudini et eam coercendi, sed sola ipsa multitudo, vel ejus Rector: Ergo. (Tract. de Legi. Art. 4.)
Note (t), p. 296Dices: Superioris est imperare et coercere; atqui communitas non est sibi superior: Ergo R. D. Min. Communitas, sub eodem respectu considerata, non est sibi superior, C. Sub diverso respectu, N. Potest itaque communitas considerari collective, per modum unius corporis moralis, et sic considerata est superior sibi consideratæ distributive in singulis membris. Item potest considerari vel ut gerit vices Dei, a quo omnis potestas legislativa descendit, juxta illud Proverb. Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt; vel ut est gubernabilis in ordine ad bonum commune: primo modo considerata est superior et legislativa; secundo modo considerata est inferior et legis susceptiva.
Note (u), p. 297Quod ut clarius percipiatur, observandum est hominem inter animalia nasci maxime destitutum pluribus tum corporis cum animæ necessariis, pro quibus indiget aliorum consortio et adjutorio, consequenter eum ipsapte natura nasci animal sociale: societas autem quam natura, naturalisve ratio dictat ipsi necessariam, diu subsistere non potest, nisi aliqua publica potestate gubernetur; juxta illud Proverb. Ubi non est gubernator, populus corruet. Ex quo sequitur, quod Deus, qui dedit talem naturam, simul ei dederit potestatem gubernativam et legislativam, qui enim dat formam, dat etiam ea, quæ hæc forma necessario exigit. Verum, quia hæc potestas gubernativa et legislativa non potest exerceri a tota multitudine; difficile namque foret, omnes et singulos simul convenire toties quoties providendum est de necessariis bono communi, et de legibus ferendis; ideo solet multitudo transferre suum jus seu potestatem gubernativam, vel in aliquos de populo ex omni conditione, et dicitur Democratia; vel in paucos optimates, et dicitur Aristocratia; vel in unum tantum, sive pro se solo, sive pro successoribus jure hæreditario, et dicitur Monarchia. Ex quo sequitur, omnem potestatem esse a Deo, ut dicit Apost. Rom. xiii. immediate quidem et jure naturæ in communitate, mediate autem tantum et jure humano in Regibus et aliis Rectoribus: nisi Deus ipse immediate aliquibus hanc potestatem conferat, ut contulit Moysi in populum Israel, et Christus SS. Pontifici in totam Ecclesiam.
Hanc potestatem legislativam in Christianos, maxime justos, non agnoscunt, Lutherani et Calvinistæ, secuti in hoc Valdenses, Wicleffum, et Joan. Hus damnatos in Conc. Constant. sess. 6. can. 15. Et quamvis Joannes Hus eam agnosceret in principibus bonis, eam tamen denegabat malis, pariter ideo damnatus in eodem Concil. sess. 8.
Note (x), p. 297Compendium Salmatic. authore R. P. F. R. Antonio a S. Joseph olim Lectore, priore ac examinatore Synodali in suo collegio Burgensi, nunc procuratore generali in Romana Curia pro Carmelitarum Discalceatorum Hispanica Congregatione. Romæ, 1779. Superiorum permissu. Tractatus 3, De Legibus, cap. 2. De potestate ferendi leges.
Punctum 1. De potestate legislativa civili.
Inq. 1. An detur in hominibus potestas condendi leges civiles? R. Affirm. constat ex illo Prov. viii. Per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt. Idem patet ex Apost. ad Rom. xiii. et tanquam de fide est definitum in Conc. Const. sess. 8, et ultima. Prob. ration. quia ad conservationem boni communis requiritur publica potestas, qua communitas gubernetur: nam ubi non est gubernator, corruet populus, sed nequid gubernator communitatem nisi mediis legibus gubernare: ergo certum est dari in hominibus potestatem condendi leges, quibus populus possit gubernari. Ita D. Th. lib. i. de regim. princip. c. 1 et 2.
Inq. 2. An potestas legislativa civilis conveniat principi immediate a Deo? R. omnes asserunt dictam potestatem habere principes a Deo. Verius tamen dicitur, non immediate sed mediante populi consensu illam eos a Deo recipere. Nam omnes homines sunt in natura æquales, nec unus est superior, nec alius inferior ex natura, nulli enim dedit natura supra alterum potestatem, sed hæc a Deo data est hominum communitati, quæ judicans rectius fore gubernandum per unam vel per plures personas determinatas, suam transtulit potestatem in unam, vel plures, a quibus regeretur, ut ait D. Th. 1. 2. q. 90. a. 3. ad. 2.
Ex hoc naturali principio oritur discrimen regiminis civilis. Nam si Respublica transtulit omnem suam potestatem in unum solum, appellatur Regimen Monarchicum; si illam contulit Optimatibus populi, nuncupatur Regimen Aristocraticum; si vero populus, aut Respublica sibi retineat talem potestatem, dicitur Regimen Democraticum. Habent igitur Principes regendi potestatem a Deo, quia supposita electione a Republica facta, Deus illam potestatem, quæ in communitate erat, Principi confert. Unde ipse nomine Dei regit, et gubernat, et qui illi resistit, Dei ordinationi resistit, ut dicit Apost. loco supra laudato.
THE END1
This subject is so important, so delicate, that I shall not be satisfied with giving a translation of the passages which I quote, however careful I may be to render them exact and literal, at the risk of irregularity of style and violation of the idiom of our language. I wish, therefore, to set before the reader the original texts themselves, desiring him to judge from them and not from my version. [They will be found in the Appendix.]
2
Crown attorneys, charged with the prosecution of criminal and other causes.
3
When this was written. – Tr.
4
Aug. Quid ipsi homines et populi, ejusne generis rerum sunt, ut interire mutarive non possint, æternique omnino sint? —Evod. Mutabile plane atque tempori obnoxium hoc genus esse quis dubitet? —Aug. Ergo, si populus sit bene moderatus et gravis, communisque utilitatis diligentissimus custos, in quo unusquisque minoris rem privatam quam publicam pendat, nonne recte lex fertur, qua huic ipsi populo liceat creare sibi magistratus, per quos sua res, id est publica, administretur? —Evod. Recte prorsus. —Aug. Porro, si paulatim depravatus idem populus rem privatam reipublicæ præferat, atque habeat venale suffragium, corruptusque ab eis qui honores amant, regimen in se flagitiosis consceleratisque committat, nonne item recte, si quis tunc extiterit vir bonus, qui plurimum possit, adimat huic populo potestatem dandi honores, et in paucorum bonorum vel etiam unius redigat arbitrium? —Evod. Et id recte. —Aug. Cum ergo duæ istæ leges ita sibi videantur esse contrariæ, ut una earum honorum dandorum populo tribuat potestatem, auferat altera, et cum ista secunda ita lata sit, ut nullo modo ambæ in una civitate simul esse possint, num dicemus aliquam earum injustam esse et ferri minime debuisse? —Evod. Nullo modo.
5
An extract from Bellarmine de Romano Pont. is here omitted.
6
Tribute that was paid on St. Martin's day.
7
Another tribute.
8
A tribute for the king's repast during his journeys.
9
Tribute for maintaining the ditches of the castles in Castile, and the armies.
10
"It is extremely difficult to ascertain the origin of the trades-corporations, even in those towns which have been the longest and the best disciplined. – Sandi, in his Civil History of Venice (t. ii. part 1, lib. iv. p. 767), after having reckoned sixty-one trades-corporations existing in that capital at the beginning of his century, declares that it is impossible to assign to each of these corporations the date of its origin, or that of its first statutes. This historian nevertheless consulted all the archives of the republic; he contents himself with observing, that none of the corporations are anterior to the fourteenth century." (The notes which accompany this chapter are those of Capmany himself.)
11
We here recognise many ideas taken from a work which saw the light in 1774, from the press of Sancha, under the title of Discours économique-politique pour la defense du travail mécanique des ouvriers, par D. Ramon Miguel Palacio. The author of these memoirs, fearing to be accused of a gross plagiarism, observes that, being obliged here to treat of this same matter, he was forced to adopt many of the ideas contained in this work, which at that time he thought it proper to publish without affixing his real name.
12
"Consult the Appendix of Notes, Nos. 28 and 30. You will there see what respect and power the town of Barcelona enjoyed at another period, by means of the municipal magistrates, who represented it under the ordinary name of councillors."
13
"In the diplomatic collection of these memoirs, we find a multitude of letters and other documents proving the direct and mutual relations which existed between the city of Barcelona and the emperors of the East, of Germany, the sultans of Egypt, the kings of Tunis, of Morocco, and various monarchs and states, or other great powers of Europe."
14
See the remarks of his Excellency M. Campomanes on these abuses and false principles of policy, in his Discourse on the Popular Education of Artisans, from page 119 to 160.
15
We ordinarily call a chimera, or an impossibility, that which offers great difficulties. On this occasion we cannot help observing to sincere persons, that, from these great difficulties, they may judge of the lawfulness and sincerity of the desires manifested by the soi-disant reformers and appellants to Councils. They do not wish for Councils; but, under the shadow of this word, they wish to escape the authority of their legitimate superiors. (Note by the authors of the Bibliothèque de Religion, published in Spain.)